monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, VIII. <<<     >>> X.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput IX. [De arrogantia multitudinis imperitae: etqualiter legenda sunt ea, quae prodesse poterunt, et obesse: et quod ingenio vel exercitio sine gratia sapientia non contingit.]

1 Pauci tamen sunt qui academicorum imitatores esse dignentur, cum unusquisque pro libitu potius, quam ratione, eligat quod sequatur. Alii namque propriis, alii doctorum opinionibus, alii multitudinis consortio distrahuntur. Quid enim dubitat, qui iuratus in verba magistri, non quid, sed a quo quid dicatur attendit? Quidvis enim elatrat acriter, et quo imbuta est puerilis aetas, de intimis philosophiae abditis erutum putat.
2 Paratus et de lana caprina contendere, credens inopinabile, si quid ignotum, auribus eius insonuit, nec rationibus acquiescit, quem doctoris captivavit opinio. Quidquid enim ille protulit, authenticum et sacrosanctum est. Ille tamen contradicit citius, et pertinacius reluctatur, qui in paucitate rerum addiscenda, consumpsit aetatem, et tanta verborum angustia premitur, ut si verbum unum aut duo subduxeris, elinguis fiat, et quavis statua taciturnior.
3 Marmoreum putes, et in auditorio Pythagorae, aut monachorum claustro, non tam usum quam necessitatem silentii didicisse. Si quis istorum in manus tuas forte erudiendus inciderit, merito facies quod Timotheum, qui in arte tibiarum excellebat, fecisse refert Quintilianus in libro De institutione oratoris. Hic quidem duplas mercedes exigebat, et accipiebat ab his, qui fuerant male praeinstituti, quam si omnino rudes accederent.
4 Error enim duplicem laborem exigit, cum et delenda sint perversae institutionis semina, et bonae fidelius sint inserenda. Suspice ad moderatores philosophorum temporis nostri illos qui altius praeconantur, quos auditorum multitudo circumstrepit, diligenter attende eos in regula una, aut duobus aut pauculis verbis invenies occupatos, aut ut multum pauculas quaestiones aptas iurgiis elegerunt, in quibus ingenium suum exerceant, consumant aetatem.
5 Eas tamen non sufficiunt enodare, sed nodum, et totam ambiguitatem cum intricatione sua per auditores suos transmittunt posteris dissolvendum. Eo loci ut congrediaris invitant, Instant, postulantque conflictum: si differs manum conferre, si paululum moraris, insiliunt. Si accedis, si tandem invitus congrederis, si premis, latebras quaerunt, variant faciem, verba distorquent, praestigiis conformantur, lubricum et volubilem Protea miraberis rediisse, nisi quod teneri facilius potest, si in eo perstiteris, ut quocunque verba defluant et volvantur, quid velint intelligas, et quid sentiant in tanta varietate verborum, et tandem vincientur sensu suo, et capientur in verbo oris sui, si substantiam eorum, quae dicunt, attigeris, firmiterque tenueris.
6 Ea tamen, de quibus maxime disceptatur, inutiliora, et aliis viliora sunt, cum patuerint. Si progrederis, si pudet, et piget in nugis diutius occupari, ad diverticula propositae quaestionis relabitur, et quasi ad sinum matris recurrens, more Antei, ab eo, in quo genitus et nutritus est, vires reparare contendit. Sic circumit, tot facit anfractus, ut ad usitata recurrat, ac si labyrinthum oporteat circumiri. . . . . Serpente ciconia pullos Nutrit, et invento per devia rura lacerto, Illi eadem sumptis quaerunt animalia pennis.
7 Vultur iumento et canibus crucibusque relictis, Ad fetus properat, partemque cadaveris affert. Hic est ergo cibus magni quoque vulturis, et se Pascentis, propria cum iam facit arbore nidos. Sed leporem aut capream famulae Iovis, et generosae In saltu venantur aves, tunc praeda cubili Ponitur: inde autem cum se ma ura levabit Progenies, stimulante fame festinat ad illam, Quam primam rupto praedam gustaverat ovo.
8 (IUVEN., XIV, 75.) Si ergo eos a verbis suis suspenderis, fere in omni facultate, inopiae eorum poteris misereri. Sunt enim qui praestare videantur in singulis; sunt qui partes philosophiae vindicent universas: nec minus tamen sunt in singulis philosophiae copia destituti. Sunt qui ab una perfectionem sperent, sunt qui universis invigilent, inopes singularum.
9 Non facile tamen dixerim, quos magis credam esse erroneos, cum nec ab una perfectio constet, et nemo fideliter queat omnibus inservire. Qui tamen ab una petit omnes, ineptior est. Arrogantior qui omnes profitetur. Imo ad omnia occupari desidis est; sed fastidientis, et non proficientis, omnia circumire. Caeterum, qui multa percurrit, ut eligat cui sit potius insistendum, circumspectus est, et, aliis examinatis, praeelectioni suae fidelius servit.
10 Eo forte spectat praeceptum ethici, legere libros praecipientis. In libello quoque quo parvuli initiantur, ut virtutis instructio, et usus teneris ebibitus animis, facile nequeat aboleri (quoniam et testa diutius servat odorem eius, Quo semel est imbuta recens,) ait vel Cato, vel alius (nam auctor incertus est) Multa legas facito, perlectis perlege multa.
11 Quo quidem aliquid esse utilius ad scientiam aspiranti, facile non crediderim, praeter observantiam mandatorum Dei, in qua singularis et unicus indubitanter est philosophandi profectus. Sic tamen omnia legenda sunt, ut eorum aliqua cum lecta fuerint, negligantur, reprobentur nonnulla, aliqua videantur in transitu, ne sint omnino incognita: sed prae omnibus maiori diligentia insistendum est, quae aut politicam vitam, sive in iure civili, sive in aliis Ethicae praeceptis instituunt, aut procurant corporis aut animae sanitatem.
12 Cum enim illa quae praecipua est inter liberales disciplinas, sine qua nemo recte docere vel doceri potest, sit in transitu, et quasi a limine salutanda, quis in aliis censeat immorandum, quae aut intellectu difficiles, aut effectu inutiles et perniciosae, non faciunt hominem meliorem? Nam et ea ipsa, quorum usus necessarius est, si hominem immoderatius occupaverint, perniciosissima sunt.
13 Poetas, historicos, oratores, mathematicos probabilis mathematicae, quis ambigit esse legendos, maxime cum sine his viri esse nequeant, vel non soleant litterati? Qui enim istorum ignari sunt, illiterati dicuntur, etsi litteras noverint. Cum tamen quasi in ius suum vindicant animum, etsi polliceantur notitiam rerum, virtutis tamen dedocent et submovent cultum.
14 Unde Cicero cum de poetis ageret, ut diligentius audiatur, exclamat: Clamor et approbatio populi, quasi magni cuiusdam et sapientis magistri, et qui ad commendationem sufficiat plausu suo, quos vult facit authenticos. At illi, qui tantis laudibus efferuntur, quantas obducunt tenebras! Quos invehunt metus! Quas inflammant cupiditates!
15 Hi stupra, adulteriaque conciliant, varias doli reparant artes, furta, rapinas, incendia docent, quae sunt, aut fuerunt, imo quae fingi possunt, malorum exempla proponunt oculis multitudinis imperitae. Quae incendia coeli succensi, aut maris inundatio, aut terrae hiatus, tantas fecit populorum strages, quantas isti faciunt morum? Comicus qui prae caeteris placet, in eunucho refert adolescentis libidinem inflammatam, cum tabulam pictam videret continentem, quo pacto deus, qui coeli templa sonitu concutit, per impluvium auro misso, inclusam turre, et septam custodibus, corruperit Danaen.
16 Similes in singulis picturas videt, miratur, et laudat multitudo. Nam quae virtutis incitamenta sunt, rarus spectator attendit Quae res in se neque consilium, neque modum Habet ullum, eam consilio regere non potes. In amore haec omnia insunt vitia: iniuriae, Suspiciones, inimicitiae, induciae, Bellum, pax rursum.
17 Incerta haec si tu postules Ratione certa facere, nihilo plus agas, Quam si des operam, ut cum ratione insanias. Et quod nunc tute tecum iratus cogitas Egone illam? Quae illum? Quae me? quae non? Sine modo Mori me malim, sentiet qui vir siem. Haec verba una mehercle falsa lacrymula Quam oculos terendo misere vix vi expresserit Restinguet: et te ultro accusabis, et dabis ei Ultro supplicium.
18 TERENT. Eun. l. I 12.) Ad depellendum meretricum contumelias ratio evidens est, quam servus inducit: sed quidquid in hanc partem loquuntur, ita accipitur, ac si insanum amatorem revocet servus. Eos tamen alibi commendat plurimum idem Cicero dicens: Poetas et varios scriptores artium, aut rerum gestarum, solus ille contemptibiles facit, qui non veretur contemni.
19 Nam et virtutis habent usum, et philosophandi materiam praebent. Notant enim, non docent vitiae, et aut utilitatis causa grata sunt, aut voluptatis. Sic autem per morum discrimina transeunt, ut virtuti faciant locum. Nam per tela, per ignes, per maris varias procellas, per tot motus, seditiones et insidias populorum, Scyllam pertransiit et Charybdim, ut ad patriam suam saltem in senectute Ulysses repedaret.
20 Socios variis exsilii amisit casibus, sed eos aut fortunae violentia, aut naturae infirmitas, aut animi voluptas absumpsit. Horum tamen omnium iucunda relatio est. Nam vel amici praevisus casus, etsi amarus sit, proficit ad cautelam. Et quo familiosior [familiarior] fuit cum labente societas, eo casus quemque magis absterret. Siquidem exemplis saepe magis proficitur, quam praeceptis.
21 Mala enim vitantur facilius, quo fidelius praecognita fuerint. Vix, et quodammodo solus, evasit Ulysses, sed ad philosophiae iucunditatem, et quasi proprias voluptates, pauciores evadunt. Consonat ei, si Lyricum conticente lyra dignaris audire, Flaccus, aut si mavis Horatius, qui plus honestatis et utilitatis se apud Maeonidem invenisse gratulatur, quam plurium Stoicorum sit praeceptis expressum.
22 Ait enim: Troians belli scriptorem, Maxime Lolli, Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi: Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Pulchrius et melius Chrysippo et Crantore dicit. [Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.] Fabula, qua Paridis propter narratur amorem Graecia barbariae lento collisa duello, Stultorum regum et populorum continet aestus.
23 Antenor belli censet praecidere causas. Quid Paris? ut salvus regnet, vivatque beatus, Cogi posse negat. Seditione, dolis, scelere, atque libidine, et ira, Iliacos intra muros peccatur et extra. Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi. (Hor. Ep. l, II, 1.) Ego autem in illorum sententiam facillime cedo, qui non credunt sine lectione auctorum, posse fieri hominem litteratum.
24 Litterarum tamen copia nequaquam philosophum facit. Gratia siquidem est, quae ad sapientiam sola perducit. In summa siquidem copia litterarum, aut ignorantia interdum, aut negligentia veritatis est, sine qua impossibile est quemquam fieri sapientem. Unde et doctor ille Ecclesiae, cuius nemo satis memor esse potest, Augustinus, Varronem arguit, quem tamen ut litteratissimum fuisse doceat, ait post caetera, quibus singulari praeconio commendatur: Denique et ipse Tullius, huic tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis dicat, eam quae ibi versatur disputationem, se habuisse cum M. Varrone, homine, inquit, omnium facile acutissimo, et sine dubitatione doctissimo. Non ait eloquentissimo vel facundissimo, quoniam revera in hac facultate multum impar est, sed omnium facile acutissimo, et indubitanter doctissimo. In primo autem libro, cum eiusdem Varronis litteratoria opera praedicaret: Nos inquit, in nostra urbe peregrinantes, errantesque tanquam hospites, tui libri quasi domum reduxerunt, ut possemus aliquando qui, et ubi essemus, agnoscere.
25 Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum; tu domesticam, tu publicam disciplinam, tu sedium, regionum, locorum, tu omnium divinarum, humanarumque rerum nomina, genera, officia, et causas aperuisti. Iste igitur vir tam insignis excellentisque peritiae, qui tam multa legit, ut ei aliquid scribere vacasse miremur, tam multa scripsit, quam multa vix quemquam legere potuisse credamus.
26 Iste, inquam, vir tantus ingenio, tantusque doctrina, si rerum velut divinarum, de quibus scribit, oppugnator esset atque destructor, easque non ad religionem, sed ad superstitionem diceret pertinere, nescio utrum tam multa in eis ridenda, contemnenda, et detestanda conscriberet. Cum ergo viri acutissimi, et sine ulla dubitatione, Cicerone teste, doctissimi, superstitio scriptis propriis eam convincentibus arguatur, constetque superstitionem falsitatis vitio, virtuti, quae in sola veritate consistit, esse oppositam, et sapientiam sine virtute esse non posse, quis ex sola lectione, nisi adsit gratia illustratrix, creatrix, vivificatrixque virtutum, credat posse, fieri hominem sapientem
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9