monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 8
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, VII. <<<     >>> IX.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput VIII. [Quod virtus unica via est philosophandi,et eundi ad beatitudinem: et de tribus gradibus accedentium, et de tribus sectis philosophorum.]

1 Verumtamen, quia non 'omnes omnia possunt,' et spiritus ubi vult spirat [Ioan. III, 8], et frequens est, ut eorum quae a doctoribus proferuntur, multitudinis sit multiplex intellectus, ex verbis Socratis et Platonis, sectae multae profluxerunt, omnes tamen ad unum, sed quasi per varias semitas properantes. Illud autem quo omnium rationabilium vergit intentio, vera beatitudo est.
2 Nemo etenim est, qui non velit esse beatus; sed ad hoc quod desiderant, non una via omnes incedunt. Una tamen est omnibus via proposita, sed quasi strata regia, scinditur in semitas multas. Haec autem virtus est. Nam nisi per virtutem, nemo ad beatitudinem pergit. Citra virtutis opera forte quis, et procul dubio sine operibus ad beatitudinem trahitur, sed eo nullus, nisi virtutis passibus pergit.
3 Virtus ergo felicitatis meritum est, felicitas virtutis praemium. Et haec quidem bona sunt summa, alterum vitae, alterum patriae. Nihil enim virtute praestantius, dum exsul peregrinatur a Domino, nihil felicitate melius, dum civis regnat et gaudet cum Domino. Sunt autem haec omnibus aliis praestantiora, quia virtus omnia agenda, felicitas omnia optanda complectitur.
4 Felicitas tamen virtuti praestat, quia in omnibus praestantius est, propter quod aliquid, quam quod propter aliquid. Non enim felix est quis ut recte agat; sed recte agit, ut feliciter vivat. Unde et Socraticum illud in Saturnaliorum libro laudatur: Multos homines propterea velle vivere, ut ederent et biberent; se bibere atque esse, ut viveret. Unum igitur et singulare summum omnium bonorum beatitudo est, sed ab eo est aliud quodammodo quorumdam collatione summum, et eo ipso superius aliis, quod ad aliud, quod vere singulariter et unice summum est, familiarius accedit.
5 Caeterum ad neutrius apprehensionem, nisi philosophia duce, humana infirmitas convalescit. Quisquis enim sine ea ad beatitudinis viam tendit, quasi caecus in lubrico tendens, ad alta praesumptuosus cadit. Unde eam divinarum et humanarum rerum compotem esse Chrysippus asseruit, nec unquam satis posse laudari, quae vitia expellit, virtutes ostendit et confert, et in humana infirmitate divinam quodammodo reparat integritatem.
6 Et ut sensum suum expressius proferat, omnes qui non ab illa, vel ad illam vigilant, quod tamen ab illa est, brutis animalibus dicit esse conformes, imo et stupendum contra naturam miraculum, in corporibus humanis brutos homines esse. Tria vero genera hominum, qui homines sunt: alios enim brutos esse asseruit. Alii enim iam iucunditate sapientiae perfruuntur, et hi sapientes sunt; alii accedunt ut fruantur, et hi sunt philosophi; alii aspirant ad accedendum, scilicet qui nondum sunt, et esse philosophi concupiscunt. Constat enim esse quam plurimos, qui nondum philosophantur, et vitam philosophorum si non opere, saltem desiderio aemulantur.
7 Ego sententiam eius tanto securius approbo, quanto eam mihi videre videor sancti Spiritus auctoritate subnixam, dicente Propheta: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore [Psal. CXVIII]. In quo mihi tres praemissos ordines manifeste videtur expressisse. Cum enim Plato sapientem dicat esse cultorem Dei, quis alius habendus est sapiens, quam ille qui moratur in iustificationibus Domini, et mulcente se conscientia bonorum, operum, verae felicitatis saporem, tota mentis aviditate iam praegustat et sentit?
8 Procul dubio nequaquam illius expers est, cui agnita beatitudo dulcescit; et ei expetibilium cumulus adest, qui in vita gustat, et videt quam suavis est Dominus. Philosophus autem, cuius intentio dirigitur illuc, ut sapiat, eodem auctore amator Dei est et vitia subigens, rebus agnoscendis applicat animum, ut his agnitis ad veram beatitudinem possit accedere. Haec enim hominem beatum faciunt, si et vitiorum solvantur vincula, et quasi quibusdam gradibus contemplationis, lucidum et indeficientem fontem boni detur invisere.
9 Nam Felix qui potuit rerum cognoscere causas. (Verg. Et, ut ait poeta, (nobis enim undecunque proveniant, placent incitamenta virtutum) Felices animae, quibus has cognoscere primum Inque domos superas scandere cura fuit. Credibile est illos pariter vitiisque iocisque Altius humanis exeruisse caput.
10 Non Venus et vinum sublimia pectora fregit, Officiumque fori, militiaeve labor. Non levis ambitio, perfusaque gloria fuco Magnarumque fames sollicitavit opum. Admovere oculis distantia sidera nostris, Aetheraque ingenio supposuere suo. Sic petitur coelum, non ut ferat Ossan Olympus, Summaque Peliacus sidera tangat apex.
11 (Ovid. Fast. I, 297.) Nullum tamen officium est militiae aut domi, quod non philosophia pertractet, quippe quae sola excludit vitia, et sine qua nil recte inter homines geri potest. Sicut autem morari in iustificationibus, id est in expletione mandatorum Dei, sapientem facit (nam et propheta dicit: A mandatis tuis intellexi) [Psal. CXVIII], sic animum explendis aptare, ea demum philosophia verissima est.
12 Sed sunt qui nondum explent, aut aptantur explendis, approbant tamen, quod suspiciunt in aliis, et illis, auctore Deo, desiderant conformari. Est ergo gradus eminentissimus eorum, qui in iustificationibus occupantur; medius, quorum animus expeditus est a vitiis, ut ex amore occupetur in illis; infimus, qui desiderant expediri, ut hoc ipsum concupiscere possint.
13 Qui etsi non sint, desiderant tamen esse philosophi. Horum personam induerat propheta, dicens: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore. Eius namque tanta est pulchritudo, quod si, ut ait Plato, videri posset oculis corporis, amore sapientiae mirabiliter homines inflammaret, adeo quidem, ut primo aspectu necesse esset omnes in amorem incidere.
14 Hanc amat et exquirit a iuventute sua fidelis anima, cuius senectus constat in gravitate morum; et puerilis aetas, in ignorantia, et lubrico vitiorum. 'Super salutem, inquit, et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam, et proposui pro luce habere illam: venerunt mihi omnia bona pariter cum illa.
15 ' Si ergo bona omnia sapientiae accessoria sunt, et philosophia studium sapientiae, profecto philosophandi contemptus bonorum omnium exclusio est. Unde colligitur, quod quanto quis philosophiae diligentius insistit, eo fidelius et rectius ad beatitudinem pergit. Nam virtutes, quibus itur in singulis officiis, illa dispensat. Sed quia veteres, licet ex parte animas crederent immortales, vitae aeternae, quae post istam futura est, nondum instructionem acceperant: summum bonum in virtute constituerunt, quo plane nihil melius est, nisi frui eo, qui summe bonus, et summum bonum est.
16 Usus enim virtutis optimus est, et utendi Deus ipse est fructus. Cum vero virtus sola beatum faciat, ad thronum eius, sumpta occasione, ex traditionibus doctiorum per varios calles ascendere conati sunt. Stoicus enim ut rerum contemptum doceat, in mortis meditatione versatur. Peripateticus in inquisitione veri volutatur: in voluptatibus Epicurus: et licet ad unum tendant, varias sententias, quasi vias beatitudinis auditoribus suis aperiunt.
17 De quibus dubitare et quaerere liberum est, donec ex collatione propositorum, quasi ex quadam rationum collisione, veritas illucescat. Sed de his latius in sequentibus dicetur. Nunc sufficiat ostendisse, in quibus academicos vacillantes liceat imitari.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, VII. <<<     >>> IX.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 8