monumenta.ch > Lucretius > v. 842 > v. 730 > v. 381 > v. 62 > v. 931 > v. 1048 > 7 > v. 423 > 1 > v. 483 > 6 > v. 351 > 67 > 8 > 9 > 4 > v. 379 > 5 > v. 548 > 3 > v. 581 > 11 > 12 > 10 > 2 > 30 > 30 > 7 > 7 > 7
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, VI. <<<     >>> VIII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput VII. [Quod alia sensus, alia rationis, alia religionisauctoritate probantur: et quod fides in omni doctrina aliquod stabile initium vindicat, quod probari non debet: et quod alia per se doctioribus innotescunt, alia rudibus: et quatenus dubitandum sit: et quod pertinacia veritatis inquisitionem plurimum impedit.]

1 Sunt enim nonnulla, quae sensus rationis, aut religionis persuadet auctoritas. Horum dubitatio infirmitatis, erroris notam habet, aut criminis. Quaerere enim an sol splendeat, albeat nix, ignis caleat, hominis est sensus indigentis. At vero an ternarius binario maior sit, ipsumque totum et medietatem eius contineat, quaerere: et an quaternarius sit duplus binario, indiscreti est, et cui est ratio otiosa, aut deest omnino.
2 Qui vero an Deus sit deducit in quaestionem, et an idem potens, sapiens sit, an bonus, non modo irreligiosus, sed perfidus est, et poena docente dignus est instrui. Sunt enim in omnibus philosophicis disciplinis quaedam prima, et, ut ita dicatur, Cratini verbo, primitiva principia, de quibus, eodem auctore, dubitare non licet, nisi his quorum labor in eo versatur, ne quid sciant.
3 Nam sicut quaedam se corporeis sensibus ingerunt, ut apud sensatos latere non possint: quaedam subtiliora sunt, ut nisi familiarius adhibita, et prospecta diligentius, et pertractata sint, non sentiantur: sic sunt aliqua tanta sui luce perspicua, ut latere non possint rationis aspectum, sed communiter videantur ab omnibus; magis tamen et minus, pro capacitate, et viribus singulorum. Alia quaedam sunt, quae quasi quodam scrutinio indigent, et quia istorum consecutiva sunt, diligentius perscrutantem latere non possunt.
4 Et his tamen, et illis, quaedam videntur anteriora esse, quae ratio philosophiae quasi in fidei fundamento constituit, petens, ut in spe proficiendi ea sibi gratuitos concedantur. Sic et geometriae primo petitiones quasdam, quasi totius artis iaciunt fundamenta, deinde communes animi conceptiones adiiciunt: et sic quasi acie ordinata, ad ea quae sibi sunt demonstranda procedunt.
5 Sed et petitiones ipsae adeo consentiunt rationi, ut protervire videatur, quisquis eas vel hosti non concedit. Hic tamen nequaquam agitur de his, quae ad cultum religionis pertinent, quoniam et ibi nonnulla quodammodo petuntur, quae, ut fides amplius mereatur, experientiam rationis excedunt; sed haec ipsa, etsi ratio non urgeat, debentur pietati.
6 Ut enim sacramentis, ubi ratio deficit, adhibeatur fides, multis beneficiis, magnisque miraculis promeruit Christus, cui non credi impium est, sicut a probabilibus dissentire pertinaciter, protervum est. Quis enim, nisi insanus, aut protervus, negaverit, quin ab omni puncto ad omne nunctum oppositum possit linea recta protendi? Nam sicut in aedificiis necesse est aliquid fixum esse et stabile, cui erigenda structura possit inniti: sic in omni doctrina aliquod stabile initium procedendi, necessitas consultissimae rationis exposcit. Alioquin quidquid opifex adiicit, nutat, ac si in lubrico arenae, aut bituminis quis aedificet aut scribat in fluminis lapsu.
7 Nam incertis certiora faciunt fidem. Si ergo nihil sequitur, nisi aliud antecedat, si motus omnis a quiete procedit, quis potest ei probationis esse processus, qui nusquam quiescit, aut nulli acquiescit? Ei namque, cui omnia probabilia sunt, nihil probari potest. Sed eorum quae perspicua sunt, alia sunt omnibus nota, alia doctioribus tantum, unicuique secundum propriam facultatem.
8 Nam numerum omnem parem esse, vel imparem, ita publice notum est, ut nec pueros lateat, quibus licentia aetatis indulget Ludere par impar, equitare in arundine longa, Aedificare casas, plostello adiungere mures Hor. Sat. II, 3.) Hoc autem quod omnis multiplex quoto loco dista ab unitate, tot super particulares sui generis antecedit, his duntaxat innotuit, qui numeris operam impenderunt.
9 Mathematicus autem consultior novit, quia diversa sunt id quod est, et esse rei. Et sic in singulis disciplinis, quaedam suis opificibus innotescunt, quae non modo vulgo, sed aliis philosophis occultantur. Habet et religio quaelibet principia sua, quae aut ratio communis, aut pietas persuasit, quibus proficit in cultu Dei, et morum exercitio, ad beatitudinem obtinendam.
10 Est autem unum omnium religionum principium, quod pietas gratis et sine ulla probatione concedit, Deum scilicet potentem, sapientem, bonum, venerabilem et amabilem esse. Nam Epicureorum Deum esse negantium, et casui subiicientium omnia, iam pridem auctore Deo homine, explosa sententia est. Obviare ergo principiis, aut rebus per se notis, sive de his ambigere, insensati est, aut vecordis, sive quod deterius est, criminosi.
11 Sed nec de his dubitare licet, quae ex principiis consequuntur, dum ea tamen sequi planum sit. Interim namque sunt quaestionibus agitanda, dum illorum ad principia vel consecutiva eorum, cohaerentia pateat. Nam de singulis istorum dubitare non est inutile. Et quidem in talibus, donec apprehenderent veritatem, Academicorum probabilium disceptatio vertebatur.
12 Quid enim refert, aut quorum interest, si qui semper et omnia quaerebant, discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes, quia nihil certum habere noverant? Hanc ergo legem Academicorum praescribit Cicero, ut cui philosophandi propositum est, dum res obscura est, quaerat; dum probabiliter elucescit, veritati acquiescat.
13 Ait enim: Nos qui sequimur probabilia, nec ultra id quod probabile occurrit, progredi possumus, et refellere sine iracundia, et refelli sine pertinacia parati sumus. Haec enim duo inventioni veritatis plurimum adversantur, si aut vera dicenti quis succenseat, aut pertinaciter in falsitatis defensione laboret. Nam ut ait ethicus: Impedit ira animum, ne possit cernere verum.
14 Et veritas ipsa incarnata recessit ab eis, qui in Corazaim et Bethsaida Spiritui sancto pertinacius restiterunt. Sed et Iudaeos pertinacia excaecavit, ut adhuc oculos eorum velum templi teneat, quod Domino patiente scissum est a summo usque ad deorsum.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, VI. <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Lucretius > v. 842 > v. 730 > v. 381 > v. 62 > v. 931 > v. 1048 > 7 > v. 423 > 1 > v. 483 > 6 > v. 351 > 67 > 8 > 9 > 4 > v. 379 > 5 > v. 548 > 3 > v. 581 > 11 > 12 > 10 > 2 > 30 > 30 > 7 > 7 > 7