Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput V. [De Ionico genere philosophorum, et auctoritateSocratis, et dogmate Platonis, et opinione eius post mortem.]
| 1 | Alterum vero philosophorum genus est, quod Ionicum dicitur, et a Graecis ulterioribus traxit originem. Horum princeps fuit Thales Milesius, unus illorum septem, qui dicti sunt sapientes. Iste cum rerum naturam scrutatus, inter caeteros emicuisset, maxime admirabilis exstitit, quod astrologiae numeris comprehensis, solis et lunae defectus praedicebat. |
| 2 | Huic successit Anaximander eius auditor, qui Anaximenem discipulum reliquit et successorem. Diogenes quoque eiusdem auditor exstitit, et Anaxagoras, qui omnium rerum quas videmus, effectorem divinum animum docuit. Ei successit auditor eius Archelaüs, cuius discipulus Socrates fuisse perhibetur, magister Platonis, qui, teste Apuleio, prius Aristoteles dictus est, sed deinde a latitudine pectoris Plato, et in tantam eminentiam philosophiae, et vigore ingenii, et studii exercitio, et omnium morum venustate, eloquii quoque suavitate et copia subvectus est, ut quasi in throno sapientiae residens, praecepta quadam auctoritate visus est, tam antecessoribus quam successoribus philosophis, imperare. |
| 3 | Et primus quidem Socrates universam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur, cum ante illum omnes physicis, id est rebus naturalibus perscrutandis, maximam operam dederint. Probe quidem et sapienter, cum ad utilitatem suam oporteat omnia retorqueri, parumque prosit novisse opera Dei, quae sunt omnia valde bona, et Creatori suo consequenter similia, nisi quis id praecipue agat, ne ipse sit malus. |
| 4 | Praeclara igitur vitae mortisque fama Socratis, philosophiae suae reliquit plurimos sectatores, qui partiti sunt verba eius in varias sectas, de quibus in sequentibus pauca dicentur. Porro tantae multitudinis dissidentiam Plato, qua praeeminebat auctoritate, cohibuit, et in se attentionem omnium diutius provocavit et tenuit. Sunt qui Platonem credant non vel Aristonis, vel Aristidis filium, sed augustiore conceptu natum, eo quod Apollinis figuratio, matri eius Perictioni se miscuerit, quam constat a Solone sapientissimo, fundatore legum Atticarum, traxisse originem. Natus est autem mense qui apud Atticos Thargelion dicitur, die qua apud Delon Latona peperisse creditur Apollinem et Dianam; pridie quidem Socratem genitum ferunt. |
| 5 | Talis ergo, et de talibus oriundus, non solum Heroum virtutibus praestitit, sed aequiparasse dictus est deorum potestates. Nam Speusippus domesticis documentis instructus, et pueri eius aere in percipiendo ingenium, et admirandae verecundiae indolem laudat, et pubescentes primitias labore atque amore studendi imbutas refert, et in viro harum incrementa virtutum convenisse testatur. |
| 6 | Ex eisdem genitoribus Glaucus et Adamantus ei fratres fuerunt. Doctores habuit in prima litteratura Dionysium, in palaestra Aristonem Argis oriundum. Tantosque progressus ei exercitatio contulit, ut Pythiae luctando certamina vicerit. Picturae non aspernatus artem, tragoediis quoque et dithyrambis se utilem finxit. Iamque carminum confidentia elatus, certatorem se profiteri cupiebat, nisi Socrates humilitatem huius cupidinis ab animo eius expulisset, et verae laudis gloriam ei curasset ingerere. |
| 8 | Et antea quidem Heraclidis secta fuerat imbutus; verum cum se Socrati dedisset, non solum ingenio atque doctrina caeteros Sacraticos vicit, sed etiam labore et elegantia sapientiam illustravit, eique recta assertione sensuum et maiestate verborum, plurimum adhibuit dignitatis. Socrate siquidem excedente, se ad Pythagorae contulit disciplinam, quam etsi ratione diligenti et magnifica videbat instructam, rerum tamen continentiam et castitatem magis cupiebat imitari. |
| 9 | Deinde Theodorum Cyrenensem adiit, ut geometriam disceret. Inde Aegyptum petiit, ut astrologiae vacaret, ibique a plerisque creditus est didicisse oracula prophetarum. Unde rursus in Italiam rediit, et Pythagoreum Tarentinum Archytam secutus est; atque ad Indos, Medos, magos animum intendisset, nisi eum procedere vetuissent bella Caletica. |
| 10 | Quapropter inventa Parmenidae et Zenonis diligentius exsecutus, quae apud magnos philosophos admirationi fuerant singula, in libris suis collegit universa, docens primus studia philosophiae non modo non esse contraria, sed invicem necessaria sibi, eo quod mutuis auxiliis universa consistunt. Multi auditorum eius utriusque sexus in philosophia floruerunt. |
| 11 | Patrimonium in hortulo, qui academiae iunctus erat, in duobus ministris, et patera qua diis supplicabat, reliquit. Auri tantum habuit, quantum puer auricula gestaverat in nobilitatis insigne. Tres adventus eius ad Siciliam, mali diversis opinionibus carpunt; sed primo ut historiam naturae cerneret in Aetna, et incendiorum intelligeret rationem, illuc profectus est; secundo petitu Dionysii, ut Syracusanis assisteret, et ut municipales provinciae illius disceret leges; tertio ut fugientem Dionem restitueret patriae suae, venia a Dionysio impetrata. |
| 12 | Sed in his omnibus adeo diligens exstitit, ut a studiis aut officiis philosophiae, nullo unquam tempore suspenderetur. Itaque cum studium philosophiae partim in actione, partim in contemplatione versetur, Socrates activam exercuit, mores instituens, quibus fideliter ad beatitudinem vita transigitur: Pythagoras contemplativae institit, per quam ingenium exercetur, et propagatur scientia: proinde Plato utramque iungendo alteri, philosophiam perfecisse laudatur, quam in tres partes distribuit, ethicam, physicam, et logicam, id est moralem, naturalem et rationalem, qua verum disterminatur a falso, et sine qua disseri nequeunt, quae vel in actione, vel in contemplatione versantur. Putatur a nonnullis, quod in peregrinatione sua Ieremiam prophetam viderit, audieritque in Aegypto, et legerit Scripturas propheticas. |
| 13 | Sed supputata ratio temporum, quae in Chronicis continentur historiis, docet eos nequaquam contemporaneos exstitisse, cum ortus Platonis vix aetatem illam apprehenderit, et interlabentibus centum septem annis tempus quo prophetavit Ieremias, attigerit, et Scripturae propheticae, post mortem Platonis, annis ferme sexaginta, regnante Ptolemaeo, qui litterarum studiosus, a Hierosolymis septuaginta ascivit interpretes, Aegyptum intraverint. |
| 14 | Opinio tamen illa convaluit, quia in libris Platonis inveniuntur multa dictis consona prophetarum. Nam in Timaeo, dum causa mundi subtilius investigat, manifeste videtur exprimere trinitatem, quae Deus est, efficientem causam constituens in potentia Dei, in sapientia formalem, finalem in bonitate, quae sola induxit eum, ut omnem creaturam bonitatis suae participem faceret, prout natura cuiusque capax beatitudinis esse potest. |
| 15 | Unam tamen in his visus est intellexisse et docuisse substantiam, dum opificem universitatis et formatorem Deum unum esse asseruit, quem ob insigne bonitatis, et dulcis affectus, dixit omnium genitorem, quem propter infinitatem maiestatis, potentiae, et sapientiae, et bonitatis suae, tam est invenire difficile, quam inventum digne profari impossibile. |
| 16 | Eumdem quoque remuneratorem sperantium in se esse, et colentium se, videtur astruere, dicens sapientem esse cultorem Dei philosophum, qui animo et voto accedit ad sapientiam, et eum esse amatorem Dei; qui sicut constitutae universitatis causa est admirabilis, ita bibendae felicitatis idem est fons indeficiens et singularis. Moyses auctor est, quia in principio creavit Deus coelum et terram, et in medio earum aquam collocavit et aerem. |
| 17 | Plato quod ab initio, ut mundus, qui solidus et visibilis futurus erat, videri posset et tangi, Deus iecit duo prima mundani corporis fundamenta, ignem et terram, et eis concordi proportione sociata insolubili vinculo interiecit, nisi tamen voluntas conditoris, quae sola tantae firmitudinis nexus fidelissimus est, ut dissolvantur, admittat. Omne siquidem quod vinctum est, natura dissolubile est, sed ut bonae conciliationis foedus pereat, non est voluntas Dei, volentis bona duntaxat. |
| 18 | Ait Moyses: Qui est, misit me ad vos, et illum singulari verbo, et praerogativa significatione censuit esse, qui semper idem est, ut ei nec praeteritum transeat, nec futurum immineat, sitque immunis omnium motuum. Nam illa subsistendi dedignatus est verbo, quae cum tempore festinant ad non esse, et singulis momentis per varios motus sui proficiscuntur in mortem. |
| 19 | Et de homine quidem planum est, quia vita eius non status est qui verbo substantivo debeat exprimi, sed transitus de utero ad tumulum, et quasi fuga aut umbra existendi. Plato quidem id quoque solum proprium dicit esse, quod semper est idem, nec motibus variatur. Quae vero sunt obnoxia motui, non quidem sunt, sed videntur esse, et nequaquam manent, sed iugiter evanescunt et fugiunt, nec exspectant appellationem. |
| 20 | Sunt praeterea Platonicis et nostris multa communia, ut sint omnino inexcusabiles, dum veritatem Dei in mendacio detinent. Magnus Pater Augustinus auctor est, (si tamen quae sub nomine eius concepta legi, recolo fideliter), quod in libris Platonicorum inventum sit, quod beatus evangelista Ioannes altius coelo intonuit, et ultra quam humana mens percipere queat, licet auris utcunque possit audire; inventum est, inquam, quod ait ab initio Evangelii: In principio erat Verbum [Ioan. I.] etc. usque ad locum quo ait: Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt [ibid.]. Ego quidem, nisi in Patrum scriptis legeretur, nequaquam alicui infidelium concessum crederem, ut os in tantae lucis oraculum aperiret, quam oculus mundanus non sufficit intueri. |
| 21 | Apostolorum tamen et familiaritatis intimae privilegium astruit, quod verbum fidei boni operis perseverantia illustravit, cum philosophi evanuerint, non modo in cogitationibus, sed operibus suis. Scripsit libros plurimos, et politici hominis merita contemplationum repressit, et contemplationis acumen actionis necessitas non exstinxit. |
| 22 | Si liber, qui de dogmate eius est, contemnitur, in laudem eius Origenes, Hieronymus, Augustinus omnium philosophorum attestationibus freti sufficiunt. De morte eius diversi diversa scripserunt, sed probabilius est eum, qui innocenter vixerat, et philosophiae praecepta pro viribus fuerat insecutus, vitam risui non cessisse. Nam quod de eo nonnulli tradunt, quia verecundia motus emisit spiritum, eo quod nautarum propositam non potuit solvere quaestionem, constat nominis errore compositum. |
| 23 | Quidquid enim de eo Graecorum loquuntur fabulae, hoc de Homero, non Platone Valerius Maximus refert. Ex eo tamen et hoc vulgatum est, quia fuerunt qui Homerum aequivocum Platonis dicerent, propter excellentiam sapientiae, sermonis elegantiam, et latitudinem pectoris. Nam viros nobiles certum est polyonymos exstitisse. Decessit autem octoginta annis et uno expietis, in tanta reverentia omnium, et integritate auctoritatis, ut diu dubitatum fuerit, diis an semideis esset potius aggregandus. |
| 24 | Sed et cum aetate illa deficiente, merita virtutum eius, tanquam incredibilia, quodammodo ad antiquitatis fabulas vergerent, ipsum inter semideos venerandum Labeo scribit, ut quiddam maius homine, minus Deo fuisse doceatur. |