Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput IV. [Unde dicatur philosophia: et de Samio Pythagora,et doctrina eius, qui Italicis philosophandi auctor exstitit.]
| 1 | Ipsum vero philosophiae nomen, a Pythagora Italico inventum est, qui tantae fuit auctoritatis apud antiquos, ut praeiudiciali opinione, sententias omnium superaret, essetque satis ad quamlibet sententiam roborandam, si hoc ipse dixisse diceretur. Ipsa namque vox pronominis, usurpatione quadam, proprii nominis explebat officium. |
| 2 | Fuit autem hic natione Samius, negotiatoris divitis filius, cui nomen Maratus erat; sed parente longe ditior erat, eo quod negotiatio patris tanta nequivit acquirere, quanta filius contemnere maluit, quam habere. Magnis itaque sapientiae formatus incrementis, Aegyptum primo, mox Babyloniam, ad perdiscendos siderum motus, originemque mundi spectandam, profectus, summam scientiam consecutus erat. |
| 3 | Inde regressus Cretam et Lacedaemona, ad cognoscendas Minois et Lycurgi inclytas ea tempestate leges, contenderat. Quibus omnibus instructus, ad Crotonicorum urbem applicuit omnino resolutam, et solius virtutis opera indigentem. Fortunae siquidem indignantes oderant arma, quae adversus Locrenses infeliciter sumpserant, mutassentque vitam luxuria, nisi eis Pythagoras philosophus obstitisset. |
| 4 | Ex quo patet, quantum homo praestet homini, cum unius personae auctoritas, iam lapsum ad frugem melioris vitae revocaverit populum. Laudabat ergo virtutem quotidie, et vitia luxuriae denudabat, et casuum urbium perditarum enuntiabat causas. Tantum quoque studii ad frugalitatem multitudinis provocabat, ut aliquos ex his luxuriatos esse incredibile videretur. |
| 5 | Matronarum vero separatam a viris doctrinam, et puerorum a parentibus, frequenter habuit. Docebat nunc has pudicitiam et obsequia in viros, nunc illos modestiam et litterarum studium. Inter haec, velut genitricem virtutum, frugalitatem omnibus ingerebat. Consecutusque disputationum assiduitate erat, ut matronae auratas vestes, caeteraque dignitatis suae ornamenta, quasi luxuriae instrumenta, deponerent, eaque omnia delata in Iunonis aedem, ipsi deae consecrarent, prae se ferentes vera ornamenta matronarum pudicitiam non vestes esse. |
| 6 | In iuventute quoque quantum profligatum sit, victi feminarum contumaces animi manifestant. Sed trecenti ex iuvenibus, cum sodalitii iuris sacramento separatam a caeteris civibus vitam agerent, quasi coetum clandestinae coniurationis habentes adversus Pythagoram, civitatem in se converterunt, quae eos, cum in unam domum convenissent, cremare voluit, in quo tumultu sexaginta ferme periere, caeteri in exsilium profecti sunt. |
| 7 | Ab hoc itaque philosophorum genus Italicum nomenque philosophiae exortum est. Tantus autem exstitit in illa parte philosophiae, quae speculativa vocatur, ut ei quisquam philosophantium vix potuerit adaequari. Tantus in innocentia, ut ab omnium animantium temperasse credatur edulio. Tantus in cultu iustitiae, ut populos illius partis Italiae, quae antiquitus Magna Graecia dicta est, etiam post mortem nominis eius auctoritas rexerit. |
| 8 | Cum vero antea sapientes dicerentur, qui videbantur aliis praestantiores esse, interrogatus quid se profiteretur, philosophum se esse respondit, id est studiosum, vel sapientiae amatorem, quoniam sapientem profiteri, arrogantissimum videbatur. Denique cum ad propulsandam labem morum, viginti annos egisset Crotonae, Metapontum migravit, ibique decessit. Cuius tanta admiratio fuit, ut ex domo eius templum facerent, ipsumque pro Deo colerent, nacti forte occasionem ex verbis eius dicentis domum philosophantis esse sacrarium sapientiae, et verissimum Dei templum. |
| 9 | Traditur etiam persuasisse hominibus, esse animas immortales, et post dissolutionem corporis, vitae praecedentis praemia recepturas. Impie tamen fabulam mille annorum primus dicitur induxisse. |