Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput III. [Unde dicti sint academici: aut quis timor,aut passio mentis, secundum A. Gellium et Stoicos, in sapientem cadat.]
| 1 | Academici quidem dicti sunt ab academia, unde Plato exstitit oriundus, qui eumdem suae nativitatis locum, et studendi usu, et discipulorum frequentia, meritorumque suorum celebritate fecit insignem. Illum vero locum caeteris praetulit, eo quod ad incutiendum timorem, quo vitia reprimerentur, et agnita conditione sui, modestia fidelius reservaretur, maxime visus est ex frequenti terrae motu, quo saepe colliditur, esse idoneus. |
| 2 | Timor enim sicut modestiae cognatus est, ita familiaris est sapienti. Non ille tamen qui mentem turbat, et quasi turbine quodam rationis et intelligentiae praestringit oculum, sed qui componit animum, et quasi humilitatis fomes, hominem reddit ad omnia virtutis officia aptiorem. Unde in libris Noctium Atticarum scribit Aulus Gellius, vir elegantis eloquii, et multae scientiae, se aliquando navigasse cum quodam philosopho, eoque nobili inter Stoicos. |
| 3 | Illis autem ex magna parte in sententiam sedit, timori locum non esse in animo sapientis, cum omnia ex necessitate proveniant, stultumque sit timere, quod vitari non potest: et econtra unicum sit remedium, ut vir prudens fortitudinis vires praeparet, et robore patientiae, quasi solidissimo animo invicti clypeo, omnia tela necessitatis excipiat. |
| 4 | Cum ergo navigium turbato mari, ventorum vehementia, coeloque minaci periculosissime iactaretur, philosophus vi timoris expalluit. Deinde cum tempestate transacta securitas praebuisset colloquendi, ut fit, et congarriendi locum, sociorum unus dives, luxuriosus, Asiaticus, coepit compellare philosophum, et illudere ei, eo quod contra professionem suam timore palluerat, cum ipse, qui minime philosophabatur, mansisset intrepidus in eo, quod impendebat, exitio. At ille Aristippi Socratici responsum retulit, qui cum in re simili similiter, et a consimili argueretur, respondit: illum pro anima nequissimi nebulonis merito non fuisse sollicitum: se autem debuisse timere pro anima Aristippi. |
| 5 | Divitis ergo quaestione depulsa, accessit Aulus Gellius, non exagitandi animo, sed discendi, familiariter quaerens, quaenam esset causa timoris sui, cum praeceptum sit disciplinae Stoicorum ne mortis timeatur adventus, quam constat esse indubium terminum vitae. Ille autem, cum discendi aviditate gnaviter accensum vidisset hominem, librum Epicteti Stoici de mantica protulit, in quo scripta erant ea, quae congruebant decretis Zenonis et Chrysippi, qui dicuntur fuisse principes Stoicorum. |
| 6 | Cum ergo librum in manibus Aulus Gellius tenuisset, invenit Stoicis placuisse, non esse in potestate hominis, ut visa, quae phantasias appellant, in animum veniant, aut recedant, et cum venerint ex terribilibus rebus, aut contra, necesse asserunt moveri animum etiam sapientis, ut paulisper metu trepidet, tristitia contrahatur, dilatetur laetitia, cupiditatibus moveatur, tanquam his passionibus praevenientibus rationis et mentis officium, nec tamen ideo conscientiam mali in mente versari, nec approbari ista, aut eis aliquem indulgeri consensum. |
| 7 | Hoc enim esse volunt in potestate: idque interesse censent inter animum sapientis et stulti, quod stultus consensu mentis passionibus cedit, sapiens autem, licet eas necessitate patiatur, retinet tamen de rationabiliter appetendis vel fugiendis, veram et firmam inconcussa mente sententiam. Haec quidem illi auctore A. Gellio, et pro parte eleganter et vere. |
| 8 | Errant tamen, si istarum passionum, quae necessariae sunt, repressionem et castigationem citra gratiam viribus suis ascribunt, eo quod solius miserentis Dei est, non utique currentis hominis ant volentis, ut hae in usum iustitiae convertantur. Hoc autem sufficiat demonstrare, quod timore modestia dispensatur, et philosophandi prima sternitur et disponitur via. |
| 9 | Siquidem scriptum est, quia initium sapientiae, et finis modestiae, timor Dei. |