monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, I. <<<     >>> III.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput II. [De errore academicorum: et quos eorumliceat imitari, et quae sunt dubitabilia sapienti.]

1 Non tamen omnes, qui academicorum censentur nomine, hanc dico modestiae regulam tenuisse; cum et professio scissa sit, et pro parte tam risui pateat, quam errori. Quid enim ineptius quam fluctuare in singulis, et nullius rei habere certitudinem, et nomen philosophi profiteri? Nam qui de omnibus dubitant, eo quod nihil habeant certum, tam a fide, quam a scientia alieni sunt.
2 Licet enim fides ad scientiae bravium non perveniat, dum quasi per speculum veritatem absentium contuetur, habet tamen certitudinem, caligine ambiguitatis exclusa. Porro si de singulis academicus dubitat, de nullo certus est, nisi forte et hoc ipsum incertum habeat, an contrariis existentibus, in eodem, circa idem, posset et dubius et certus esse.
3 Sed an dubitet, incertum habet, dum hoc ipsum nescit, an nesciat. Cum vero in eo homo caeteris animalibus praestet, quod ratione viget, et intelligentia (nam in sensibus, qui licet animae sint, corporis esse dicuntur, facile superatur, neque lynci valeat aequari perspicacia oculorum; sus auditu praevalet, vultur aut canis odoratu, gustu simia, aranea tactu). Cum, inquam, discernendi et intelligendi viribus homo praecedat, quis praestantiorem bestiis, aut potius quis non inferiorem, et, ut ita dicam, quis brutiorem non credat hominem, cui ratio non discernit, intellectus non sapit; cum et bruta ad quamdam rationis imaginem quodammodo videantur assurgere? Nam et canis suos discernit affectus, beneficiorum memor est, familiaritatem cum homine ab experientia rerum et usu contrahit, et amicitiae prae caeteris, quasi fidem familiaribus exhibens, rationis et intellectus quodam nobilitatur ingenio.
4 Sed et iniuriarum memoria camelo tenaciter residet, et rhinoceros, qui et unicornis est, virginis integritatem sic agnoscit, ut duntaxat illius fere amplexibus capiatur. Odorem pantherae caetera sequuntur animalia; et quod mirabilius est, pisces in gurgitibus ad speciem auri conveniunt: unde et saevientis luxuriae imperator Nero, aureis, ut dicitur, retibus piscabatur. Quid multa? Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, Florentem cytisum sequitur lasciva capella.
5 (Verg. Ecl. 2, 62.) Et in hunc modum voluptate sua trahuntur plurima: quod, ut credo, evenire non posset, si de affectibus suis vel bruta animalia dubitarent. Qui ergo ad singula nescii sunt, qua temeritate vel impudentia, philosophandi professionem arripiunt? Nam sicut ab eo quod notum est, notio, sic et ratio ab eo, quod ratum est, id est certum et firmum, grammatice denominatur. Et profecto inanis est ratio hominis, cui nihil persuaderi potest, quin semper et in omnibus opinionum lubrico vacillet.
6 Quid enim ei philosophia confert, qui semper fluctuat opinionibus; et cui, in ostendenda felicitatis via, rationis lumen exstinguit, et quasi oculum eruit, ut cautius et rectius pergat viator, cui ostensura est viam? Nonne et plurimum obest illi qui excaecatur? Quid potius sequetur, qui tanta contrarietate distrahitur? Sane ad patriam nemo pervenit, nisi qui unam sequitur viam; et qui omni verbo aurem accommodat, nunquam quietus erit.
7 Nonne similior est lethargico, aut insipienti, sive insano, quam philosopho, qui cum somnii meminerit, an dormierit dubitat, et cum cibo satiatus est, an ieiunus sit, nescit, et nullius eorum quae egit vel in proximo, scientiam habet? Deinde, quanam vir in philosophiae investigatione proficiet, cui ratio nihil persuadeat, quod teneat, aut sequatur, sed est ad omnia semper incertus?
8 Talis utique academicus, cum nec brutis animalibus valeat adaequari, nec dignus est hominis, nedum philosophi, vel honore, vel nomine. Et quidem adversus istorum ineptias, magnus pariter et fidelis doctor Ecclesiae Augustinus, sed et Cicero, validis rationibus et sermone elegantissimo copiosius disputant. Verumtamen ad illos, qui de singulis dubitant, quae sapienti faciunt quaestionem, Cicero, se ipso teste, transivit; nec eos noster Augustinus persequitur, cum et ipse in operibus suis, academico temperamento utatur frequentius, et sub ambiguitate proponant multa, quae alii confidentius, nec magis temerarie disputanti, non viderentur habere quaestionem.
9 Mihi tamen non videtur quisquam eo loqui securius, qui ita circumspectus est in verbo, ne prolabi possit ad falsa. Sunt autem dubitabilia sapienti, quae nec fidei, nec sensus, aut rationis manifestae persuadet auctoritas, et quae suis in utramque partem nituntur firmamentis. Talia quidem sunt quae quaeruntur de providentia, de substantia, quantitate, viribus, efficacia, et origine animae; de fato, de facilitate naturae, casu, et libero arbitrio; de materia et motu, et principiis corporum, de progressu multitudinis, et magnitudinis sectione; an terminos omnino non habeant, an eos duntaxat ἀλόγους tandem inveniant.
10 De tempore et loco, de numero et oratione, de eodem et diverso, in quo plurima attritio est, de dividuo et individuo, de substantia et forma vocis, de statu universalium, de usu et fine, ortuque virtutum et vitiorum: an omnes virtutes habeat, qui unam habet: an omnia peccata sint aequalia, et aequaliter punienda. Item de causis rerum et adiunctione earum, vel repugnantia, de affluxione et defluxione Oceani, de ortu Nili, de humorum in animalibus corporibus augmento et diminutione ad motum lunae, de variis latentis naturae secretis: de officiis et figuris causarum, quae in contractibus, aut quasi contractibus, maleficiis, aut quasi maleficiis, aut aliis rerum formis varie oriuntur, de natura et operibus eius: de veritate, et primis rerum initiis, in quibus humanum ingenium deficit, an angeli omnino sua non habeant, aut qualia habeant corpora, et quae pie quaeruntur de ipso Deo, qui totius naturae rationalis excedit investigationem, et super omnia, quae mente possunt concipi, exaltatur.
11 Possent in hunc modum enarrari quamplurima, quae sic dubitationem sapientis admittunt, ut tamen dubitatio ipsa vulgum praetereat. In his itaque facile crediderim academicos tanto modestius dubitasse, quanto eos temeritatis praecipitium diligentius praecavisse reperio. Adeo quidem, ut cum apud scriptores in locis non passim dubiis, verba quodammodo ambigua, qualia sunt haec, si forte, fortasse, et forsitan, proferuntur, academico dicantur usi temperamento, eo quod temperatiores aliis academici fuerint, qui omnem veriti sunt temerariae definitionis subire notam, et praecipitium falsitatis.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, I. <<<     >>> III.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2