Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput I. [Quod academici modestiores fuerint aliisphilosophis, quos temeritas excaecavit, ut darentur in reprobum sensum.]
| 1 | Antiquos quidem philosophos floruisse ingeniis, et studio profecisse, iam non celebris opinio est, sed omnibus in commune persuasa sententia. Ad res enim ex natura fere incomprehensibiles, studio et exercitatione viam sibi fecit ingenium, et illorum beneficio plurima publicata sunt posteris, quibus gaudemus et miramur inventis. Mundum dimensi sunt, coelum suis regulis subiecerunt, naturae varias scrutati sunt causas, et universitatis opificem, defaecatis quodam modo sunt oculis contemplati. Quasi ergo mole Gigantea subvecti, et iam non humanis viribus roborati, intumuerunt, indixeruntque bellum gratiae Dei, de vigore rationis libero confisi arbitrio, ac si secundum fabulas, essent coelo captivo virtutum, quibus efferebantur, brachia iniecturi. |
| 2 | Deiecti sunt itaque dum allevarentur, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt; et obscuratum est insipiens cor eorum, ut qui omnia fere pernoverant, perniciosissime errarent in maximis; et variis distracti opinionibus, etiam numina ignorarent. Si cui vero fabularum instrumenta vilescunt (licet et ab hoste doceri sapientis animus non detrectet, cum peculiaris populus Dei auro, argento, vestibus, et toto Aegyptiorum ornatu resplendeat); si gentilium, inquam, figmenta vilescunt, sic dum in campo Sennaar fundamenta Babylonis iacit impietas, dum turris elationis, et contradictionis machina in coelum erigitur, de alto praecipitii a Deo facta est linguarum divisio, subtractoque impiis verbi commercio, ex necessitate secuta est secessio populorum. |
| 3 | Sic et philosophi, dum ingenii sui machinas, suo quodam theomachiae genere in altum erexerunt, vere eis incommutabilis et indeficientis veritatis subtracta est unitas; et ignorantiae nebulis obvoluti, eorum quae ab una et singulari veritate vera sunt, maximam notitiam perdiderunt, uti in sensum reprobum dati esse convincerentur ab operibus suis, et tanquam recedente duce, spiritu scilicet veritatis, dispergerentur in varias sectas erroris, et insanias falsas. |
| 4 | Et eo quidem miseriores effecti sunt, quod in his defectum suum minime agnoscebant. Hinc est, quod dum Pronoen suam Stoicus veneratur, omnia necessitatis lege constringit. Epicurus econtra, dum rerum tuetur libertatem, dispositionem evacuat, et omnia casibus fluctuare contendit. E regione consistunt utriusque cultores, et de singulis fere rerum articulis dimicant; et quasi Palladis sacramento astricti, solas paradoxas loquuntur, aut κυρὶας δόξας, et eas usquequaque veras esse confirmant. |
| 5 | Academici vero vitantes praecipitium falsitatis, in eo quidem modestiores sunt, defectum suum minime diffitentur, et in rerum ignorantia positi, fere de singulis dubitant. Quod quidem longe tutius est, quam incerta temere definire. Academicorum quoque iuvat opinionem, quod non modo Heraclides Ponticus, et Cicero noster, in summa ingeniosorum virorum laude recepti, tandem ad eos transierunt; sed et alii plures, quos percurrere longum est. |
| 6 | Nonne ergo praeferendi sunt aliis, quos et asserendi modestia, et tantorum virorum commendat auctoritas? |