Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, PROLOGUS.
| 1 | Egressus aula curialium, declinassem consortia nugatorum, nisi me in ipso limine abeuntem, tuae praeceptionis detinuisset auctoritas. Cum enim tibi cordis mei angustias denudarem, et de temporis ac vitae iactura conquererer, omnia me, quoad Deus aliud revelaret, statumque meum reformaret in melius, forti animo perferre praecepisti, suadens ut more laborantium, qui cantilenis et vocum dulcedine, laboris taedia propulsant aut minuunt, rerum temporisque dispendia compensarem. |
| 2 | Nam et itinerantibus via facilior videtur et brevior, si iucundae narrationis sensibus, aut vocis dulcissimae modulis recreetur. Sic et me lectionis, aut alterius officii studio iubes insistere, et si aliud non conceditur, de me ipso, et variis fortunae formis conqueri, saltem mihi et Musis. Grandis enim profectus est ad philosophiam aspiranti, virtutis in se deplorare defectum. Ad haec quid tibi respondeam, comicus suggerit, quia Omnes cum valemus, recta consilia aegrotis damus. |
| 3 | Tu autem si hic sis aliter sentias. (TERENT. Andr. II, I, 9.) Sic, sic a captivatis, quorum organa in salicibus suspensa sunt, quaeruntur verba cantionum, quae cantari omnino nequeunt, aut non solent in terra aliena. Licet enim virtus iniurias captivitatis ignoret, aut suo privari non possit officio, rarus est admodum, qui philosophicis et curialibus officiis sufficiat morem gerere, cum haec sibi plerumque constet plurimum adversari. |
| 4 | Unde rem fere impossibilem videris imperare, praesertim cum ego sim homo sub potestate constitutus, et invitus faciam plurima necessitate obsequendi, et in his quae propriae voluntatis et sapientiae instinctu gerenda sunt, mihi vix tempus indulgeatur ad pauca. Dies et nox necessariis et alienis occupationibus transiguntur, ut nec rei familiari curam impendere liceat; et tu hortaris ut scribam? |
| 5 | Homo quidem imperitus sum scientia et sermone, et unum quod non accepi aliis erogabo? Navem si poscat sibi peronatus arator, Luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse Frontem de rebus. (Pers. 5, 102.) Si itaque vis ut scribam, da, vel potius ab eo qui scientiarum dominus est, scientiam impetra, unde scribam, da tempus expeditum, et necessitatum domesticarum exclude molestias. Nam si Virgilio puer et tolerabile desit Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri. |
| 6 | (IUV. VII, 70.) Praeterea vereor ne dum ad obsequium devotus accingor, dispendium pudoris faciens, aemulorum provocem linguas, qui mala aliena facillime carpunt, et bona difficillime imitantur. Quod autem, si aliud non licet, vis ut de fortunae calculo, mihi et Musis querar, suadente quidem mentis angustia, facillimum est, cum, teste Gregorio Nazianzeno, nihil suavius videatur hominibus quam aliena loqui, vel aliena curare, sed a compositae mentis arbitrio videatur alienum. |
| 7 | Decet enim sapientem mentem componere, ut ad omnem fortunae impetum, querelis exclusis, scutum rationis quasi volubile praetorium philosophantis opponat. Qui enim cum status sui qualitate rixatur, nisi forte de peccati corruptione languidus ingemiscat, nondum philosophantis ingressus est viam. De me quidem merito queri possum, qui exigentibus culpis meis, in id miseriae proiectus sum, ut in flagella paratus videar, et os meum nocte doloribus perforetur, et qui me comedunt, non quiescant. |
| 8 | Cum ergo dolor meus in conspectu meo sit semper, putasne possit calami, vel stridentis fistulae suavitate mulceri? Faciam tamen utrumque, auctore Domino, quod hortaris, et inter varias opes et delicias nationum, quibus affluis, ieiuni pectoris, et aridae linguae qualiacunque munuscula tuo nomini consecrabo. Non enim de subtilitate sententiarum, aut verborum venustate praesumo, sed de sinceritate devotionis vitae, cum quovis oratore contendam: certus quod eam prae auro sapientum, et eloquentium argento acceptabis, discipulus illius, qui duo minuta viduae, pomposis oblationibus divitum praetulit. |
| 9 | Erit etiam favore digna simplicitas, et non quem sensum prima facie verba significent, sed ex quo sensu, vel ad quem sensum fiant, fidelis lector, attendes. Sic enim nugis seria immiscentur, et falsa veris, ut ad summae veritatis cultum, omnia ex proposito referantur. Nec moveat, si qua eorum, quae hic scribuntur, aliter inveniantur alibi, cum et historiae in diversis gestorum casibus sibi invicem reperiantur contrariae, sed ad unum utilitatis et honestatis proficiunt fructum. |
| 10 | Nam periculum veri statuendi mihi non facio; sed quae apud diversos auctores legi, ad utilitatem legentium, sine invidia communicare proposui. Nam et Apostolus, non quaecunque scripta sunt, vera sunt, ait, sed: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt [Rom. XV], licet universitas eorum, de quibus loquitur, ad illa sola possit arctari, quae in lege scripta sunt et prophetis, de quorum veritate nemo ambigit, nisi qui fidei catholicae non concordat. |
| 11 | Quaedam vero quae in libris auctorum non reperi, ex usu quotidiano et rerum experientia, quasi de quadam morum historia excerpsi. Si qua vero ad gravioris philosophiae exercitationem videntur accedere, academicorum more investigandi animo potius, quam pervicacia contendendi, sic constet esse proposita, ut in examinatione veri, suum cuique iudicium liberum reservetur, et inutilis scribentium censeatur auctoritas, ubi sententia potior refragatur. |
| 12 | Propositum tamen est, in his praecipue versari, unde perniciem error non contrahit, et ad illorum definitionem praesumptione temeraria non assurgere, in quibus sine periculo non erratur. Nemo autem in iniuriam suam reputet quidpiam dici, cum nulla sit derogatio personarum, sed fugiendorum sola concussio vitiorum. |
| 13 | In quo quidem me praestitum ire obsequium, tam malis quam bonis arbitror, dum in his approbatur quod faciunt, et hi notatis vitiis possint proficere, ut probentur. Sed haec hactenus. Cur autem academicos prae caeteris placeat imitari, sermo succinctus aperiet. |