Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XXX. [Brevis epilogus adversus Gnathonicos.]
| 1 | Caeterum dum ista prosequimur, nobis insidiantur Gnathonici, ut in invidiam felicium, quaecunque sunt dicta, retorqueant. Ut mendacii, aut temeritatis nos reos faciant, mentiuntur nos legem imposuisse principibus, et colla eorum iugo importabili onerasse. Veritas siquidem inimica est illis, et inimicitias divitum procurant amatoribus veritatis, quorum ut gratiam consequantur, nihil in verbo aut opere erubescunt. |
| 2 | Ad singula clamat Gnatho, seu bona, seu mala sint, pulchre, bene, recte. Pallescit super his, etiam stillabit amicis Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram, Ut qui conducti plorant in funere, dicunt, Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic Derisor vero plus laudatore movetur. |
| 3 | (Hor. De art. poet. 429.) Et nescio quomodo omnes ipsos etiam probos expugnant, et qui adulatorum nequitiam detestantur, a quibus etsi non sit laus quaesita, nihilominus oblata delectat. Istis, dum veritati insisto, nequaquam placere possum, sed nec ob eorum gratiam dignor non acquiescere veritati. |
| 4 | Non est tamen quod mihi possint opponere, nisi quod mihi et illis non convenit, et quod interdum alicui amicorum, dum in manibus eorum labitur, in aure suggero, Ne te decipiant animi sub vulpe latentes. (ID. ib. 437.) Hi quidem imperatores sunt curialium nugatorum, quorum si unum offenderis, omnibus aliis reus eris. Gnathonicorum ergo consilio convenerunt ambitiosi, invidi, superstitiosi, et similes, dicentes sibi bella parari, et me in eos velle (ut dici solet) caninam facundiam exercere, cum tamen id minime proposuerim, nisi aut eorum iniuriis urgeat, aut auctoritate superioris amici, ad hoc stylum, licet hebetem, impellentis. |
| 5 | Est quidem quod magis affectat animus, ut curialibus cedens nugis, illis quibus placent, faciam locum. Nam, ut de aliis taceam, non possum ferre Quirites Gnathones, qui sibi nil actum credunt, dum aliquis restiterit, cuius oculos non obducant ad tenebras, reprobato oleo peccatoris. Quod si quis effugerit, non tam Gnathonis, quam principalium virorum censetur hostis. |
| 6 | Valeat ergo curia cum tolerabilibus nugis, dum Gnathonicorum factio abeat, semper in malam rem, et fiant semper novissima illius deteriora prioribus. Caeteros dies suus exspectat, et otium, etsi infecundi pectoris angustia, et oris ariditas infacundi non habeat penes se, quod possit omnibus impartiri. Tu quando ambitiosos, et invidos, caeterosque, domi nostrae latentes, egredi velis, si tamen praemissi libelli placuerint, exspectanti denuntia, et in verbis tuis calcaribus urgebuntur, ut in publicum prodeant. |
| 7 | Non enim omnes aggrediendi sunt pariter, nec posset consertus eorum cuneus facile expugnari, cum nec ipsae cohortes leviter in numerum cadunt. Non mihi si centum linguae sint, oraque centum, Omnia nugarum percurrere nomina possem. (Verg. Aen. VI, 626.) |