| 1 | Haec Apuleius eleganter quidem et splendide: et utinam audiatur. Si enim in sui ipsius cultu quisque laboret, et quae exteriora sunt, reputet aliena: profecto optimus erit status singulorum et omnium, vigebitque virtus, et ratio praevalebit, regnante undique mutua charitate, ut sit caro subiecta spiritui, et spiritus plena devotione Domino famuletur. |
| 2 | Quae si processerint, nec tumore capitis onerabuntur membra, nec destitutione membrorum, aut ignavia languebit caput. Ista siquidem a peccati infirmitate proveniunt. Nam et inferiorum delicta, bonum principem demerentur, et peccata superiorum subditis sunt occasio et auctoritas delinquendi. Unde illud: Omne caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas [Isa. I]. Mansuescit itaque princeps ab innocentia populi, et populares motus reprimit innocentia principalis. Placido namque Deo, omnis creatura mitis est, et servit homini, et eo indignante, omnis creatura armatur in ultionem eius. Corvus Eliam pavit. Ursus famulatum impendit prophetae. |