Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XXVIII. [Auctoritate Socraticorum quando quisde suo commendatur, et quando aliena sit laudatio.]
| 1 | Et licet hi tibicines vanitatis, aliorum supplantationi semper insistant, in commendatione illius quod maxime suum cuiusque est, aut rarius occupantur, aut minus. Tunc enim quisque maxime, et de suo commendatur, cum ad sapientiae laudes lingua praedicantis accedit. Caetera namque omnia aliena sunt. Suum cuiusque, quod sapit. Suum, inquam, non tamen a se, sed ab eo cuius munus est, quidquid laudem meretur in homine. |
| 2 | Et hic quidem non meus est sermo, sed quem omnium sapientum coetus concelebrat, et quem in libro, qui inscribitur de Deo Socratis, facile est invenire. Cuius verba propter elegantiam sensuum, et orationis lepidam venustatem, curavi inserere, ut his quae scribuntur, promptius adhibeatur fides, cum de purissimo fonte maiorum eadem profluxisse constiterit. |
| 3 | Ait itaque Apuleius: Nihil aeque miror, quod cum omnes et cupiant optime vivere, et sciant non alia re vivi quam animo, nec fieri posse, quin, ut optime vivas, animus colendus sit, tamen homines animum suum non colant. At, si quis velit acriter cernere, oculi curandi sunt, quibus cernitur. Si velis perniciter currere, pedes curandi sunt, quibus curritur. |
| 4 | Itidem si pugillare valide velis, brachia vegetanda sunt, quibus pugillatur. Similiter in omnibus caeteris membris sua cuique cura pro studio est. Quod cum facile omnes perspiciant, nequeo satis mecum reputare, et perinde ut res est, admirari, cur non etiam animum suum ratione excolant. Quae quidem ratio vivendi, omnibus aeque necessaria est, non ratio pingendi, nec ratio psallendi, quas quivis bonus sine ulla animi vituperatione, sine turpitudine, sine labore contempserit. |
| 5 | Nescio ut Sibimenias tibiis canere, sed non pudet me tibicinem non esse. Nescio ut Apelles coloribus pingere, sed non pudet me non esse significum. Et idem in caeteris artibus, si omnes persequar, licet tibi nescire, nec pudet. Enimvero dic sodes, nescio bene vivere ut Socrates, ut Plato, ut Pythagoras vixerunt, nec pudet me nescire bene vivere. Nunquam hoc dicere audebis. Sed in primis mirandum est, quod ea quae minime volunt nescire, discere tamen negligunt, et eiusdem artis simul disciplinam et ignorantiam detrectant. Igitur quotidiana eorum aera dispungas; et invenies in rationibus multa prodige profusa, et in semet nihil: in sui dico daemonis cultum, qui cultus non aliud quam philosophiae sacramentum est. Plane quidem villas opipare exstruunt, et domos ditissime exornant, et familias numerosissime comparant. Sed in istis omnibus, in tanta affluentia rerum, nihil est, praeterquam dominus ipse, pudendum. Nec iniuria. |
| 6 | Cumulata enim habent, quae sedulo percolunt. Ipsi autem sordidi, indocti, incultique circumeunt. Igitur illas species, in quas patrimonia sua profuderunt, amoenissimas, et exstructissimas deprehendas, villas aemulas urbium conditas, domos vice templorum exornatas, familias numerosissimas, et calamistratas, opiparam supellectilem, omnia affluentia, omnia ornata praeter ipsum dominum: qui solus, Tantali vice, in suis divitiis inops, egens, pauper, non quidem fluentem, illum fugitivum captat, et fallacis undae sitim, sed verae beatitudinis, id est secundae vitae, et prudentiae fortunatissimae, sitit et esurit. |
| 7 | Quippe non intelligit aeque divites spectari solere, ut equos mercamur. Neque enim in emendis phaleras consideramus, et balthei polimina inspicimus, et ornatissimae cervicis divitias contemplamur. Si ex auro et argento, et gemmis, monilia variae gazae dependent, si plena artis ornamenta capiti et collo circumiacent, si frena caelata, si ephippia fucata, si cingula aurata sunt: si istis omnibus exuviis amolitis et amotis, equum ipsum nudum, et solum corpus eius et animum contemplamur; ut sit ad speciem honestus, ad cursuram vegetus, et ad vecturam validus. |
| 8 | Iam primum in corpore si sit Argutumque caput, brevis alvus, obesaque terga, Luxuriatque toris animosum pectus honestis. (Verg.) Praeterea si duplex agitur per lumbos spina. Volo enimvero non modo perniciter, verum etiam permolliter pervehat. Similiter igitur et in hominibus contemplandis noli illa aliena aestimare, sed ipsum hominem penitus considera: ipsum, ut meum Socratem pauperem, exspecta. |
| 9 | Aliena autem voco, quae parentes pepererunt, et quae fortuna largita est, quorum nihil laudibus Socratis mei admisceo: nullam generositatem, nullam prosapiam, nullos longos natales, nullas invidiosas divitias. Haec enim cuncta, ut dico, aliena sunt. Sata Prothaonio gloria est, qui talis fuit, ut eius nepotem non puderet. Ergo omnia similiter aliena numeres licebit. |
| 10 | Generosus est? parentes laudas. Dives est? non credo fortunae. Magis ista dinumero. Validus est? aegritudine fatigabitur. Pernix est? abibit in senectutem. Formosus est? exspecta paulisper et non erit. At enim bonis artibus doctus, et apprime est eruditus, et quantum licet homini, sapiens et boni consultus. Tandem aliquando ipsum virum laudas. |
| 11 | Hoc enim nec a patre haereditarium est, nec casu pendulum, nec a suffragio adminiculum, nec a corpore caducum, nec ab aetate mutabile. Haec omnia meus Socrates habuit, et ideo caetera habere contempsit. Quin igitur et te ad studium sapientiae ingeris, vel propera saltem, ut nihil alienum audias in laudibus tuis; sed ut, qui te volet nobilitare, aeque laudet, ut Accius Ulyssem laudat in Philotheca, primo eiusdem tragoediae suae principio: Inclyte, parva praedite patria; Nomine celebri, claroque potens Pectore, Achivis classibus auctor, Gravis Dardaniis gentibus ultor, Laertiade. |
| 12 | (Fragm. p. 327.) Novissime patrem memorat. Caeterum omnes laudes eius viri audistis. Nihil inde nec Laertes sibi, nec Anticlea, nec Acrisius vindicat. Haec tota, ut vides, laudis huius propria Ulyssi possessio est. Nec aliud te in eodem Ulysse Homerus docet, qui semper ei comitem voluit esse prudentiam, quam poetico ritu Minervam nuncupavit. |
| 13 | Igitur hac eadem comitante, omnia horrenda subiit, omnia adversa superavit. Quippe ea adiutrice Cyclopis specus introiit, sed egressus est. Solis boves vidit, sed abstinuit. Ad inferos demeavit, sed ascendit. Eadem sapientia comitante, Scyllam praeternavigavit, nec ereptus est, Charybdi consertus est, nec raptus est. Circes poculum bibit, nec mutatus est. |
| 14 | Ad Lotophagos accessit, nec remansit. Sirenas audiit, nec accessit. |