Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XXVII. [Quod Gnathonici pervertunt omnia, necvera fateri patiuntur, et quod eis exemplo Marsiae corium detrahendum est, si sapiant divites: et quod calumniatores pauperum Deus ipse persequitur.]
| 1 | Caeterum si Gnathoni creditur, quisquis non arridet ditibus, etiam cum malefecerint, aut non applaudit in pessimis eorum, videtur aut invidere fortunae, aut officio non differre. Nam apud Gnathonicos veritatis eloquium, crimen est maiestatis. Impetrata tamen venia, unum pro membris in auditu capitis insero, non tamen ego, sed Spiritus sapientiae, Spiritus veritatis, Spiritus sanctus: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur [Prov. XXI]. Non equidem exaudietur a capite suo, quoniam caput eius Christus est, et in Christo Deus, et Deus Christus, qui liberat pauperem a potente, et confringit omnia intumentia regna terrarum, lapis praecisus de monte sine manibus, eripiens inopem de manu fortiorum eius; egenum et pauperem a diripientibus eum. |
| 2 | Si ergo quisquam, quicunque sit ille, insurgit in eos, quorum patronus, imo Pater est Christus, procul dubio in se ipsum provocat lapidem, quo irruente, comminuta est statua, quam vidit Nabuchodonosor, quae regnorum varii splendoris et roboris seriem figurabat. Nec proficit in tortura pauperum, multiplicare vota, et quasi Deus muneribus corrumpi queat, eum simulatis potius quam veris ab impoenitente eleemosynis attentare, cum sapientia protestetur, quia ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. |
| 3 | Et illud: Hostiae impiorum abominabiles Domino, quia offeruntur ex scelere [Prov. XXI]: et qui offert sacrificium de rapina pauperis, quasi filium immolat patri. Nec mihi imputetur, si de manu eorum fraternus sanguis exquiritur, aut operum suorum reportant praemia in eadem mensura quam ipsi intulerunt: quoniam non ego, sed Altissimus dicit et facit haec omnia. |
| 4 | Ego quidem non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis arbitror serviendum in omni humilitate et reverentia, fideliter tamen et in cultu potestatis Deum venerandum, a quo est instituta. Unde et Hebraei praecipiuntur orare pro Babyloniis, quia in pace principum, quies est populorum, et Christus ipse Caesari tributa a fidelibus censuit esse solvenda. Omnia tamen pervertit Gnatho, et eo iudice veri professio, maiestatis crimini coaequatur, dignus plane cui alumnus Apollinis, id est sapientiae cultor, pellem detrahat exemplo Marsiae, qui dum contendit Phoebum superare canendo, (Verg. Ecl. 5, 9.) victus indumento naturae spoliatur. |
| 5 | Eum namque adulatorum factio imitatur, et infelicem Satyrum implet, dum numina sua (fortunatos loquor) vanis laudibus velut instrumentis musicis, non tam superare molitur, quam excaecare. Semper quidem iuvenescit in vitio, quae nunquam gravitate sensuum maturatur, levis, lasciva, loquax, et quae ad omnem auram, quavis arundine citius agitatur. |