monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3 > 90 > 12 > 55 > 2 > 21 > 11 > 52 > 22 > 24 > 26
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XXV. <<<     >>> XXVII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XXVI. [Quod vitia ferenda sunt, aut tollenda, eta flagitiis distant: et generalia quaedam praecepta de officio principis; et brevis epilogus quanta sit reverentia ei exhibenda.]

1 Haec quidem pauca de multis excerpta, de sincera vena iuris, praesenti opusculo curavi inserere, quo et iuris ignari, a maiestatis crimine se ipsos longius amoverent his inspectis, et ne quisquam me ipsum calumnietur in aliquo adversus auctoritatem principis quidpiam praesumpsisse. Dici solet, quia sine laesione ungulorum, non facile removetur robur a subere: sed multo aequius et citius laeditur, quisquis obsequium membrorum seiungit a capite. Vigeat semper excellentia capitis, quia in eo totius corporis consistit salus.
2 Varro in Satyra quae Menippaea inscribitur, et de officio matrimonii instituta est, ait: Vitium coniugis aut tollendum est, aut ferendum. Qui tollit vitium, commodiorem coniugem praestat: qui fert, se ipsum efficit meliorem. Sic principis et subiectorum vitia, aut ferenda sunt, aut tollenda. Horum quippe confoederatio affectum coniugis aut aequat, aut praecedit. Sed et ipsa Varronis verba, ferre et tollere, lepide quidem composita sunt.
3 Apparet autem quia tollendi nomen, correctionis est nota. Constat eiusdem eius esse sententiam, ut feratur, quod tolli non potest. Hoc tamen fidelis adiicit interpretatio, ut vitium intelligatur, quod honeste ferri potest, et religione incolumi. Vitia enim flagitiis leviora sunt, et sunt nonnulla quae non ferri licet, aut quae fideliter ferri non possunt.
4 Ex causa fornicationis licenter divertit coniux a coniuge, et plerumque patronus est turpitudinis, qui crimen celat uxoris. Inde est forte: Qui adulteram retinet, stultus et impius est [Prov. XVIII]. Haec autem in moechia corporali et spirituali, quoad aliquid, aeque obtinent, etsi deterior sit spiritualis, et studiosius declinanda. Similiter et in membrorum compagine, ferendi aut tollendi Varronis est regula admittenda. Nam quin membra curari oporteat, nemo ambigit, sive in fomento olei, sive in austeritate vini, quod Samaritanus infundit vulnerato, procedat cura. Quod autem tollenda sint, ex eo liquet, quod scriptum est: Si manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum et proiice abs te.
5 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proiice abs te [Matth. XVIII]. Hoc in membris omnibus principi arbitror observandum, ut non modo eruantur, abscindantur, et procul eiiciantur, si fidei aut publicae saluti dentur in scandalum, sed ita conterantur, ut in exterminio unius, universorum incolumitas procuretur.
6 Cui, inquam, parcet, qui etiam in oculos suos saevire praecipitur? Utique nec auris, nec lingua, aut si quid aliud in corpore reipublicae degit, securum est, si insurgat in animam, ob gratiam cuius ipsi oculi effodiuntur. Cum autem Deus offenditur abusu criminum, aut Ecclesia conculcatur, totius animae periclitatur salus. Quod ita alienum est ab officio principis, ut quoties ista proveniunt in republica, aut omnino non sentire credatur princeps, aut dormire, aut in diversorio esse. Sol eminet universis, ut cuncta videat, et diiudicet universa. Solem alterum, principem esse credo. Recte utique facit, cum Ignavum fucos pecus a praesepibus arcet.
7 (Verg. Georg. 4, 167.) qui alvearia spoliant, et quidquid dulce est ebibunt, aut asportant. Recte facit cum Ecclesiae promovet culmen, cum religionis dilatat cultum, cum superbos humiliat, et exaltat humiles, munificus in egenos, in copiosos frugalior; cum virtutes praemio, et vitia aequa poenarum lance remunerat, cum iustitia usquequaque ambulat ante eum, et ponit in via prudentiae, aliarumque virtutum, gressus suos. Equidem Sic petitur coelum, non ut ferat Ossan Olympus, Summaque Peliacus sidera tangat apex.
8 (Ovid. Fast. I, 307.) Inquit Sapientia: Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris [Prov. XXV]. Eoque spectat sapientis edictum, ut quisquis non humiliatur in facie principis, merita confusione obductus, gloria quam usurpavit, dignus est spoliari. Honorum siquidem distributor est, et dum recte ministrat principatum, penes eum est perpetua dispensatio munerum.
9 Recte quidem ministrat, cum eo praesidente, laetantur populi, et in regno aequitatis totius terrae latitudo exsultat. Perpetua, inquam, quia, ut scriptum est, rex qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in aeternum firmabitur [Prov. XXIX]. Quis ergo honorem detrahat ei, quem audit a Domino perpetuo munere honoratum? Plane in insensibilem principis statuam quidquam praesumere, quandoque crimen exstitit maiestatis, et morte acerbissima, prout veteribus placuit, puniendum. Quis ergo in imaginem Dei, qui est princeps, malitia praesumente impune offendit?
10 Proinde consiliosissimum est illud Sapientis: In cogitatione tua, regi non detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti, quia aves coeli portabunt vocem tuam, et qui habent pennas annuntiabunt sententiam [Eccle. X]. Nunquid ergo quidquam licebit in opere, aut verbo, cum et ipsa cogitatio, cubiculique secretum, et sententia cordis arceatur, ne quid moliatur, aut concipiat adversus principem?
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XXV. <<<     >>> XXVII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3 > 90 > 12 > 55 > 2 > 21 > 11 > 52 > 22 > 24 > 26