monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XXIV. <<<     >>> XXVI.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XXV. [De cohaerentia capitis et membrorumreipublicae: et quod princeps quaedam imago Deitatis est, et de crimine maiestatis, et de his quae sunt in fidelitate servanda.]

1 Mihi vero satisfactum est, et persuasus sum devotos humeros supponere potestati, nec modo fero eam, sed grata est, dum Deo subiecta est, et illius ordinem sequitur. Alioquin si divinis reluctetur mandatis, et me theomachiae suae velit esse participem, libera voce respondeo: Deum cuivis homini praeferendum. Sic ergo cohaereant inferiora superioribus, sic universa membra se subiiciant capiti, ut religio servetur incolumis.
2 Rem politicam legitur Socrates instituisse, et in eam dedisse praecepta, quae a sinceritate sapientiae, quasi quodam fonte naturae manare dicuntur. Hoc autem in summa colligitur, ut quae in republica humiliora sunt, maiorum officio diligentius conserventur. Institutionem Traiani, cuius mentio superius facta est, diligentius relege, et haec latius conscripta invenies. Nobis autem haec de unitate capitis et membrorum ad praesens dixisse sufficiat; hoc adiecto quod praemisimus, quod laesio capitis, ut praediximus ad omnia membra refertur, et cuiusque membri vulnus iniuste irrogatum, ad capitis spectat iniuriam. Caeterum quod adversus caput aut universitatem membrorum dolo malo malitia praesumit, crimen est gravissimum, et proximum sacrilegio, quia sicut illud Deum attentat, ita et istud principem, quem constat esse in terris quamdam imaginem Deitatis.
3 Et ex eo quidem maiestatis dicitur crimen, quod persequitur illius imaginem qui solus, sicut illustris comes Legecestriae Robertus, modeste proconsulatum gerens apud Britannias, dicere consuevit, verae et ingenuae maiestatis retinet veritatem. Puta cum quis adversus principis securitatem, aut populi, quid molitur, sive per se, sive per alium.
4 In huius autem persecutione omnibus aequa conditio est: et plerumque fit, ut nec mortis beneficio, in his etiam quos nemo convenit in vita, liberentur. Sed convictis mortuis illorum damnatur memoria, et bona successoribus auferuntur. Nam ex quo sceleratissimum quis consilium cepit, exinde quodam modo sua mente punitus est. Ex quo quis tale crimen contraxit, neque alienare, neque manumittere posse constat, nec ei solvere iure debitorem.
5 Famosi quoque, qui alias ius accusandi non habent, sine ulla dubitatione hic admittuntur; sed et milites, qui alias causas defendere non possunt. Nam qui pro pace excubant, magis magisque ad hanc accusationem admittendi sunt. Servi quoque dominos licenter deferunt, et liberti patronos. Hoc tamen crimen a iudicibus non in occasionem ob principalis maiestatis venerationem habendum est, sed in veritate.
6 Nam et spectanda est persona an potuerit facere, et an fecerit, an cogitaverit, et an antequam hoc praesumpserit, sanae mentis fuerit. Nec lubricum linguae ad poenam facile trahendum est: quanquam enim temerarii poena sint digni, tamen et illis parcendum est, si non tale sit delictum, quod vel ex scriptura legis descendat, vel quod ad exemplum legis vindicandum est.
7 Audiuntur et mulieres in laesae maiestatis quaestione. Nam coniurationem Sergii Catilinae Iulia mulier detexit, et M. Tullium consulem in iudicium eius instruxit. Tormentis quidem subdendi sunt, si hoc ratio necessitatis, aut utilitatis inducat, qui criminis eius rei esse creduntur cum illis, quorum consilio atque instinctu ad accusationem visi sunt accessisse, ut ab omnibus commissis consciis vindicta possit instituta reportari.
8 Sunt autem plurima, quae maiestatis informant crimen, ut si de morte principis tractetur, aut magistratuum, aut arma quis contra patriam tulerit, aut relicto principe de publico bello profugerit, aut concitatum in seditionem adversus rempublicam sollicitaverit populum: cuiusve opera, dolove malo, hostes populi, reique publicae, commeatu, armis, telis, pecunia, quave alia re adiuvantur, vel ex amicis hostes reipublicae fiunt: cuiusve opera, dolove malo factum erit, quo magis obsides pecunia dentur adversus rempublicam, quo minus etiam gens extraneae regionis reipublicae obtemperet, fecerit. Item qui confessum in iudicio reum, et propter hoc in vincula coniectum, emiserit, et in hunc modum plurima, quae longum, aut impossibile est enarrare. Sed quia formam fidelitatis in eo prae caeteris servari oportet, pauca sunt ex quibus quid non liceat, commodissime colligi potest.
9 Necessarii namque contrarium, impossibile est, et ei quod oportet fieri, sola illicita contradicunt. Exigit autem fidelitatis forma, quae necessario fidei sunt inserta, incolume, tutum, honestum, utile, facile, possibile. Ne cui fidelitate tenemur astricti, incolumitatem laedamus corporis, aut munitiones quibus tutus est detrahamus, aut praesumamus committere; unde honor aut illius utilitas minuamur: sed neque id quod facile est, difficile fieri licet; aut quod possibile est, impossibile.
10 Praeterea qui beneficium ab eo, cuius fidelis est, possidet, gerendis eius auxilium et consilium debet. Unde quantum omnium Domino debeatur, sole clarius lucet, si tantum debetur his, quibus sola fidelitate tenemur astricti. Sed et poena huius criminis est tanta, ut non facile crediderim, nec a dominis insularum, qui frequentius tyrannidem induunt, severius quidpiam excogitari posse.
11 Et ne a tyrannorum saevitia poenae severitas processisse credatur, ipsius modestissimi viri verba pro parte posuimus. Ait ergo: Quisquis cum militibus, vel cum privatis, vel barbaris etiam scelestam inierit factionem, aut factionis ipsius susceperit sacramentum, vel dederit, et de nece etiam virorum illustrium, qui consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam, nam et ipsi pars corporis nostri sunt, vel cuiuslibet postremo qui nobis militat, cogitaverit (eadem enim severitate voluntatem sceleris, qua effectum puniri iura voluerunt) ipse quidem ut maiestatis reus gladio feriatur, omnibus bonis eius fisco nostro addictis. Filii vero eius, quibus vitam imperatoria specialiter lenitate concedimus (paterno enim debent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est haereditarii criminis exempla metuuntur) a materna vel avita, omnium etiam proximorum haereditate ac successione habeantur alieni, testamentis extraneorum nihil capiant.
12 Sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos semper paterna comitetur. Ad nullos unquam honores, ad nulla prorsus sacramenta perveniant. Sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus, sit et mors solatium, et vita supplicium. Denique iubemus etiam eos notabiles esse sine venia, qui pro talibus unquam apud nos intervenire tentaverint.
13 Ad filias sane eorum, quotlibet numero fuerint, falcidiam. [Hoc est, ni fallor, quarta pars bonorum, quam, ad minimum, haeredibus attribuebat lex Falcidia. PATROL. EDIT] Tantum ex bonis matris, sive testata sive intestata defecerit, volumus pervenire; ut habeant potius mediocrem filiae alimoniam, quam integrum emolumentum et nomen haeredis. Mitior enim circa eas debet esse sententia, quas pro infirmitate sexus, minus ausuras esse confidimus.
14 Uxores sane praedictorum recuperata dote, si in ea conditione fuerint, ut quae a viris titulo donationis acceperunt, filiis debeant reservare, tempore quo ususfructus absumitur, omnia ea fisco nostro se relicturas esse cognoscant, quae iuxta legem filiis debeantur. Falcidia etiam ex his rebus filiabus tantum, non etiam filiis deputetur.
15 Id quod de praedictis, eorumque filiis cavimus, etiam de satellitibus consciis ac ministris, filiisque eorum simili severitate censemus. Sane si quis ex his in exordio initae factionis, studio verae laudis accensus, ipse prodiderit factionem, et praemio a nobis et honore donabitur. Is vero qui usus fuerit factione, si tamen incognita ad haec consiliorum arcana patefecerit, absolutione tamen et venia dignus habebitur.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XXIV. <<<     >>> XXVI.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25