monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85 > 80 > 96 > 65 > 24
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XXIII. <<<     >>> XXV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XXIV. [Vitia potestatum ferenda sunt, eo quodin eis auspicia publicae salutis constant, et quod dispensatores salutis sunt, sicut stomachus in corpore animalis nutritiva dispertit, et hoc ex sententia domini Adriani papae.]

1 Vade, inquit Salomon, ad formicam, o piger, ut providentia habeatur [Prov. VI]. At philosophus virum politicum mittit ad apes, ut ab illis suum discat officium: cui si Tyrii acquievissent, nequaquam luxuriae indulsissent, et de gentis perpetua incolumitate gauderent. Sed quia vitium in muliere domina radicavit, effeminati cives subduxerunt colla virtuti.
2 Porro etsi in officio virtutum sit remissior principatus, colendus tamen est: et sicut apes in humeris regem suum attollunt, ita subiecti, quos pedes et membra praediximus esse, dummodo vitiis perniciosus non sit, omnimodum ei exhibeant famulatum. Nam etsi laboret vitiis, ferendus et tanquam in quo salutis auspicia provincialibus exstant. . . . Rege incolumi mens omnibus una; Amisso, rupere fidem.
3 (Verg. Georg. 4, 212.) Illyrici et Thraces, quotidiano exercitio indurati, gloria bellicae laudis finitimos Macedones terrebant, qui praelio pulsi, rege suo regis defuncti filio in cunis prolato, et pone aciem posito, acrius certamen repetiere, tanquam ideo victi fuissent, quod bellantibus defuerant auspicia regis sui; victores futuri vel propterea, quod ex superstitione vel fide animum vincendi ceperant.
4 Nam et miseratio infantis eos tenebat, quoniam si victi essent, captivum de rege facere videbantur. Conserto itaque praelio, magna caede Illyricos fuderunt, ostendentes hostibus suis, priore bello regem, non virtutem Macedonibus defuisse. Quanti ergo esse debet iam provectus aetate et dignitate, si tanti habeatur utroque provehendus?
5 Licet autem duriuscule videatur tractare populum, tamen auctoritas dignitatis, et officii utilitas debent provincialium animos mitigare. Memini me causa visitandi dominum Adrianum pontificem quartum, qui me in ulteriorem familiaritatem admiserat, profectum in Apuliam, mansique cum eo Beneventi ferme tres menses. Cum itaque, ut fieri solet inter amicos, saepe super plurimis conferremus, et ipse quid de se, et Ecclesia Romana sentirent homines, a me familiarius, et diligentius quaereret, ego apud eum usus spiritus libertate, mala, quae in diversis provinciis audieram, patenter exposui.
6 Sicut enim dicebatur a multis, Romana Ecclesia, quae mater omnium ecclesiarum est, se non tam matrem exhibet aliis, quam novercam. Sedent in ea Scribae et Pharisaei, ponentes onera importabilia in humeris hominum, quae digito non contingunt. Dominantur in clero, nec forma fiunt gregi, qui recto calle pergit ad vitam, pretiosam supellectilem congerunt, auro et argento onerant mensas, sibi etiam ab avaritia nimis parci.
7 Nam pauper aut nullus, aut rarus admittitur, quem interdum non tam Christus, quam vana gloria introducit. Concutiunt ecclesias, lites excitant, collidunt clerum et populum, laboribus et miseriis afflictorum nequaquam compatiuntur, ecclesiarum laetantur spoliis, et quaestum omnem reputant pietatem. Iustitiam non tam veritati, quam pretio reddunt.
8 Omnia namque cum pretio hodie, sed nec cras aliquid sine pretio obtinebis. Nocent saepius, et in eo daemones imitantur, quod tunc prodesse, putantur cum nocere desistunt, exceptis paucis, qui nomen et officium pastoris implent. Sed et ipse Romanus pontifex omnibus gravis, et fere intolerabilis est: praeterea omnes arguunt, quod ruentibus et collabentibus ecclesiis, quas patrum construxit devotio, altaribus quoque incultis, palatia exstruit, et ipse non modo purpuratus, sed deauratus incedit.
9 Palatia splendent sacerdotum, et in manibus eorum Christi sordidatur ecclesia. Provinciarum diripiunt spolia, ac si thesauros Cresi studeant reparare. Sed recte cum eis agit Altissimus, quoniam et ipsi aliis, et saepe vilissimis hominibus dati sunt in direptionem. Et ut opinor, dum sic in invio erraverint, nunquam deerit eis flagellum Domini.
10 Os siquidem Domini locutum est, quia quo iudicio iudicaverint, iudicabuntur, et sua mensura remetietur eis. Antiquus dierum mentiri non novit. Haec, inquam, Pater, loquitur populus, quandoquidem vis ut illius tibi sententias proferam. Et tu, inquit, quid sentis? Angustiae, inquam, sunt undique. Vereor enim ne mendacii vel adulationis contraham notam, si solus populo contradixero. Sin autem, reatum vereor maiestatis, ne tanquam qui os meum in coelum posuerim, crucem videar meruisse.
11 Verumtamen quia Guido Clemens Sanctae Potentianae Presbyter cardinalis populo testimonium perhibet, ei usquequaque contradicere non praesumo. Asserit enim in Romana Ecclesia quamdam duplicitatis esse radicem, et fomentum avaritiae, quae caput et est radix omnium malorum. Neque id quidem in angulo, sed considentibus fratribus, sancto Eugenio praesidente, quando adversus innocentiam meam Ferentini gratis excanduerant, hoe publice protestatus est.
12 Unum tamen audacter conscientia teste profiteor, quia nusquam honestiores clericos vidi, quam in Ecclesia Romana, aut qui magis avaritiam detestentur. Quis Bernardi Redonensis, sanctorum Cosmae et Damiani diaconi cardinalis continentiam, contemptumque pecuniae, non miretur? Nondum natus est a quo munus acceperit. Quod tamen a communione fratrum sinceriore iure proveniebat, interdum accipere persuasus est.
13 Quis non stupeat episcopum Praenestinum, qui scrupulum conscientiae metuens, et a participatione bonorum communium abstinebat? Plurium tanta modestia, tanta gravitas est, ut Fabricio non inveniantur inferiores, quem, agnita salutis via, modis omnibus antecedunt. Quia ergo instas, urges, praecipis, cum certum sit quod Spiritui sancto mentiri non licet, fateor, quia quod praecipis, faciendum est, etsi non sitis omnibus operibus imitandi.
14 Nam qui a doctrina vestra dissentit, aut haereticus, aut schismaticus est. Sed Deo propitio, sunt qui non omnium vestrum opera imitentur. Paucorum ergo labes sinceris maculam, et universali Ecclesiae infamiam ingerit. Et mea opinione ideo frequentius moriuntur, ne totam corrumpant Ecclesiam. Sed et boni rapiuntur interdum, ne malitia immutentur, et quia Roma corrupta, apud Deum his reperitur indigna.
15 Tu ergo, qui id habes officii, quaere et insere humiles, vanae gloriae et pecuniae contemptores. Sed timeo ne, dum pergis quaerere quae vis, ab imprudente amico audias quae non vis. Quid est, pater, quod aliorum discutis vitam, et te ipsum minime perscrutaris? Omnes applaudunt tibi, pater omnium vocaris et dominus, et capiti tuo infunditur omne oleum peccatoris. Si ergo pater es, quare a filiis munera et retributiones exspectas?
16 Si dominus, quare Romanis tuis timorem non incutis, et temeritate repressa, eos ad fidem non revocas? At urbem vis ecclesiae tuis muneribus conservare. Nunquid eam sic Silvester muneribus acquisivit? In invio, pater, es, et non in via. Eisdem est conservanda muneribus, quibus est acquisita. Quod gratis accepisti, gratis dato.
17 Iustitia regina virtutum est, et erubescit quovis pretio permutari. Si gratiosa futura est, sit gratuita. Nequaquam prostituatur ad pretium, quae corrumpi non potest. Integra est, et semper incorrupta. Dum premis alios, et tu gravius opprimeris.' Risit pontifex, et tantae congratulatus est libertati, praecipiens ut quoties sinistrum aliquid de ipso meis auribus insonaret, hoc ei sine mora nuntiarem.
18 Et cum plurima nunc pro se, nunc contra se respondisset, apologum huiusmodi mihi proposuit. Ait ergo: 'Accidit ut adversus stomachum membra omnia totius corporis conspirarent, tanquam adversus eum qui voracitate sua labores omnium exhauriret. Non satiatur oculus visu, nec auris auditu, laboribus insistunt manus, pedes ab itinere callum induunt, ipsaque lingua utiliter sermonem et silentium moderatur.
19 Omnia denique membra publicis invigilant commodis, et in tanta sollicitudine omnium et labore, solus quiescit venter; et cum omnia parata fuerint quae labor multiplex acquisivit, solus omnia devorat et consumit. Quid multa? Condixerunt ut a laboribus abstinerent, et gravi inedia conficerent illum inertem et publicum hostem.
20 Exacta est sic una dies, secuta est altera taediosior. Tertia adeo perniciosa fuit, ut fere omnibus defectum indiceret. Urgente itaque necessitate, fratres iterum in unum convenerunt, acturi de salute sua, et hostis publici statu. Cum vero omnes assisterent, oculi languerunt, pes molem corporis non erexit, torpebant brachia, sed et ipsa lingua iners et deficienti palato sociata, causam communem exponere non praesumpsit.
21 Ad cordis ergo consilium omnia redierunt, ibique habita deliberatione, ratio patefecit, quoniam haec mala ingerebat, qui ante denuntiatus fuerat publicus hostis. Ex quo enim ei tributa subtracta sunt, et ipse quasi publicus dispensator, omnibus alimenta subduxit. Et quia nemo potest sine stipendiis militare, cum stipendia non procedunt, debilitatur et frangitur miles.
22 Sed nec in dispensatorem poterat culpa refundi, qui quod non acceperat, minime potuerit aliis erogare. Longeque tutius esse, ut ei quod distribuat ministretur, quam illo evacuato omnia membra esuriant. Factumque est ita: suadente ratione impletus est venter, refocillata membra, et pax omnium reformata. Absolutus est itaque stomachus, qui licet vorax sit, et avidus alieni, non sibi tamen petit, sed aliis, quae eo exinanito nequeunt sustentari.
23 Tale est, inquit, frater, si recte attendas, in corpore reipublicae, ubi licet plurimum appetat magistratus, non tam sibi quam aliis coacervat. Si enim exinanitus fuerit, nihil est quod membris valeat impartiri. Nam stomachi in corpore, et principis in republica idem officium est, iuxta illud Q. Sereni: Qui stomachum regem totius corporis esse Contendunt, vera niti ratione videntur; Huius enim validus firmat tenor omnia membra.
24 At contra eiusdem franguntur cuncta dolore. Quin etiam, nisi cura iuvet, vitiare cerebrum Fertur, et integros illinc avertere sensus. Noli ergo neque nostrum, neque saecularium principum duritiam metiri, sed omnium utilitatem attende.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XXIII. <<<     >>> XXV.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85 > 80 > 96 > 65 > 24