Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XXIII. [Levitatem sicut loquendi, ita et audiendivitandam: et quod finis voluptatis, poenitentia est.]
| 1 | Omnia, inquit, fac cum consilio, et post factum non poenitebis [Eccli. XXXII]. Praeterea sicut principem levia proferre non decet, sic nec facilem quidem esse ad levia audienda. Ait enim Sapientia: Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios [Prov. XXIX]. Confabulationibus et conviviis se totis viribus immiscet Venus, cuius qui prima missilia libenter admittit, quin posterioribus gravius vulneretur, vix evadit. Visus, et alloquium, contactus, et oscula, factum. |
| 2 | sicut se praecedunt ordine, ita et ex necessitate doloris inferunt partum. Voluptatis siquidem finis, poenitentia est. Si mihi non credis, vel Demostheni crede, qui satis urbane hoc Laidi dicitur respondisse. Haec autem Lais Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat. Conventusque ad eam divorum hominum ex omni Graecia celebres erant, nec admittebat nisi qui dabat, quae poscebatur. |
| 3 | Poscebat autem illa nimium quantum. Hinc natum est frequens illud proverbium apud Graecos: 'Frustra quis Corinthum tendit ad Laidem, nisi queat, aut velit dare, quae poscitur.' Ad hanc ille Demosthenes clanculo adit, et ut copiam sui faceret, petit. At Lais hoc quantum poposcit, quod nostratis nummi denarium faciat decies mille, aequaturque medietati talenti maioris, quod nostratis denarii viginti millia claudit. Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus, expavidusque Demosthenes avertitur, et discedens: 'Ego, inquit, poenitere tanti non emo.' Visne proximiora? Nosti quis dixerit, quia habet hoc voluptas omnis: Stimulis agit furentes, Apumque par volantum, Ubi grata mella fudit, Fugit, et nimis tenaci Ferit icta corda morsu. |
| 4 | (BOET. De cons. philos. Metr. VII.) Initia namque cupidinis, dulcia sunt super mel et favum: at novissima eius quovis absinthio amariora sunt. Quis est enim finis confabulationis conviviorum, et expletae libidinis, nisi pyra incensa, et quae in omnes cives desolationis incendia spargit? |