monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3 > 90 > 12 > 55 > 2 > 21 > 11 > 52 > 22
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XXI. <<<     >>> XXIII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XXII. [Quod sine prudentia et sollicitudinenullus magistratus subsistit incolumis, nec viget respublica cuius caput infirmatur.]

1 Loca quoque venerabilia, si apum insistant vestigiis, via compendiosissima, et expedita, proficiscuntur ad vitam. Vide apud Maronem fundamenta Carthaginis, et earum collatione beatae urbis auspicia poteris admirari. Omnium namque laborem communem agnosces, et neminem otiari, ipsamque reginam, cuius ope civitatis structura consurgit, etsi labori inferiorum manus suas nequaquam immisceat, oculos tamen impendit operi, et totius mentis exercet sollicitudinem.
2 Nam sine prudentia et sollicitudine non modo respublica non procedit, sed nec minima consistit domus. Unde in commendatione Ulyssis Homerus ei comitem docet semper prudentiam adfuisse, quam ritu poetico Minervam nuncupavit. Imitator quoque illius, Maro, virum insignem armis et pietate describens, et quem dignum censuit, ut patrem faceret Romanorum, recte ei in gerendis omnibus Achatem sociavit, eo quod sollicitudo prudentiae, quae gerenda sunt, rectissime promovet, et viro circumspecto sic negotia saepe procedunt, ut nullis insidiantium dolis praepediatur, et quasi invisibilis via gerendorum non publicata, ad finem intentionis perveniat destinatum.
3 Eleganter equidem, cum nec res militaris, nec pietatis opus sine sollicitudine et prudentia valeat exerceri. Fidelis utique contractus est, cum sollicitudo prudentiae sociatur, quia et ingenium perspicax retunditur otio, et sollicitudo non proficit, nisi divitis venae fundamento nitatur. Alterius sic Altera poscit opem res, et coniurat amice (Hor. De art. poet. 411.) Sed cuiuslibet rei quantumlibet recta initia non procedunt, Minerva recedente.
4 Procedat tibi poeta Mantuanus, qui, sub imagine fabularum, totius philosophiae exprimit veritatem. Attende ergo novorum civium diligentiam: Qualis apes aestate nova per florea rura Exercet sub sole labor, cum gentis adultos Educunt fetus, aut cum liquentia mella Stipant, et dulci distendunt nectare cellas: Aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.
5 Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. (Verg. Aeneid. I, 432 et seq.) Ita variis tenentur occupationibus cives, et dum sic coluntur officia singulorum, ut universitati prospiciatur, dum iustitia colitur, fines omnium mellea dulcedo perfundit. Verumtamen nullius reipublicae est diutina felicitas, nisi universitati prospiciat caput incolume.
6 Quod si non noveras, vel Didonis docearis exemplo. Quanta enim levitate Aeneas admittitur, quantam cito invenit gratiam homo ignotus, exsul, fugitivus, cuius causa ignota est, persona suspecta? Quanta curiositate exceptae sunt ab auribus principum fabulosae narrationes hominis, suam evacuantis culpam, propriam quaerentis gloriam, et id captantis, unde posset auditorum subvertere mentes?
7 Praecedunt ergo ad introitum hominis sermones blandi, illecebrae laudum conciliant hospitii gratiam, convivium accuratius instruit omnium captata sedulitas, fabulae sequuntur convivia, venandi, multiplicisque luxuriae levitas comitatur incestum. Pariunt haec incendium, desolationem civium, et perpetuae hostilitatis prorogant causas.
8 Hic finis feminei et effeminati regni, quod licet virtutis habuerit fundamentum, succedentibus, prosperis minime potuit invenire processum. Leviter admissus est, qui, quamvis ex pietatis officio ut hospes non fuerat excludendus, opportunius tamen fuerat eum ut advenam, non quasi iudicem introire.
Ioannes Saresberiensis HOME