monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XX. <<<     >>> XXII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XXI. [Rempublicam ad naturae similitudinem ordinandam,et ordinem de apibus mutuandum.]

1 Scripserunt de repub. etsi diverso modo, Cicero et Plato, cum alter qualis esse debeat disseruerit, alter qualis fuerit a maioribus instituta. Hanc tamen uterque et institutae, et instituendae praescripsit formulam, ut vita civilis naturam imitetur, quam optimam vivendi ducem saepissime nominavimus. Alioquin, non modo incivilis, sed potius bestialis et bruta rite censebitur.
2 Quae sit autem naturae institutio, ipsa rationis experientia monstrare sufficit. Poetarum doctissimus Maro, ad quem Plutarchus suum destinat Traianum, ut civilem vitam ab apibus mutuetur, Admiranda canit levium spectacula rerum, Solae communes natos, consortia tecta Urbis habent, magnisque agitant sub legibus aevum; Et patriam solae, et certos novere penates: Venturaeque hiemis memores, aestate laborem Experiuntur, et in medium quaesita reponunt.
3 Namque aliae victu invigilant, et foedere pacto Exercentur agris, pars intra septa domorum, Narcissi lacrymam, et lentum de cortice gluten, Prima favis ponunt fundamina, deinde tenaces Suspendunt ceras: aliae, spem gentis, adultos Educunt fetus, aliae purissima mella Stipant, et liquido distendunt nectare cellas.
4 Sunt, quibus ad portas cecidit custodia sorti, Inque vicem speculantur aquas, et nubila coeli: Aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent. Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. Ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis Cum properant, alii taurinis follibus auras Accipiunt, redduntque, alii stridentia tingunt Aera lacu, gemit impositis incudibus Aetna.
5 Illi inter sese magna vi brachia tollunt In numerum, versantque tenaci forcipe ferrum. Non aliter (si parva licet componere magnis) Cecropias innatus apes amor urget habendi, Munere quamque suo: grandaevis oppida curae, Et munire favos, et Daedala fingere tecta. At fessae multa referunt se nocte minores, Crura thymo plenae: pascuntur et arbuta passim, Et glaucas salices, casiamque, crocumque rubentem, Et pinguem tiliam, et ferragineos hyacinthos.
6 Omnibus una quies operum, labor omnibus unus. Mane ruunt portis: nusquam mora rursus, easdem Vesper ubi e pastu tandem decedere campis Admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant. Fit sonitus, mussantque oras et limina circum. Post ubi iam thalamis se composuere, siletur In noctem, fessosque sopor suus occupat artus.
7 Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt Longius, aut credunt coelo adventantibus Euris. Sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur, Excursusque breves tentant: et saepe lapillos, Ut cymbae instabiles fluctu iactante saburram, Tollunt, his sese per inania nubila librant.
8 Illum adeo placuisse apibus mirabere morem, Quod nec concubitu indulgent, nec corpora segnes In Venerem solvunt, aut fetus nixibus edunt: Verum ipsae foliis natos, et suavibus herbis Ore legunt: ipsae regem, parvosque Quirites Sufficiunt, aulasque et cerea regna refigunt.
9 Saepe etiam duris errando in cotibus alas Attrivere, ultroque animam sub fasce dederunt: Tantus amor florum, et generandi gloria mellis. Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi Excipiat, (neque enim plus septima ducitur aestas) At genus immortale manet, multosque per annos Stat fortuna domus, et avi numerantur avorum.
10 Praeterea regem non sic Aegyptus, et ingens Lydia: nec populi Parthorum, aut Medus Hydaspes Observant: rege incolumi mens omnibus una est; Amisso, rupere fidem, constructaque mella Diripuere ipsae, et crates solvere favorum. Ille operum custos, illum admirantur, et omnes Circumstant fremitu denso, stipantque frequentes.
11 Et saepe attollunt humeris, et corpora bello Obiectant, pulchramque petunt per vulnera mortem (Verg. Georg. 4, 133 et seq.) Reipublicae omnes auctores percurre, rerum publicarum revolve historias, vita civilis tibi rectius et elegantius nusquam occurret. Essentque procul dubio beatae civitates, si hanc sibi vivendi praescriberent formam.
Ioannes Saresberiensis HOME