Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XX. [Qui sint pedes reipublicae et de cura eisimpendenda.]
| 1 | Pedes quidem, qui humiliora exercent officia, appellantur, quorum obsequio reipublicae membra per terram gradiuntur. In his quidem agricolarum ratio vertitur, qui terrae semper adhaerent, sive in sationalibus, sive in consitivis, sive in pascuis, sive in floreis agitentur. His etiam aggregantur multae species lanificii, artesque mechanicae, quae in ligno, ferro, aere, metallisque variis consistunt, serviles quoque obsecundationes, et multiplices victus acquirendi, vitaeque sustentandae, aut rem familiarem amplificandi formae; quae nec ad praesidendi pertinent auctoritatem, et universitati reipublicae usquequaque proficiunt. |
| 2 | Haec autem tot sunt, ut respublica non octipedes cancros, sed et centipedes pedum numerositate transcendat. Et quidem prae multitudine numerari non possunt, cum tamen non infinita sint per naturam, sed quia tam variae figurae sunt, ut nullus unquam officiorum scriptor, in singulas species eorum specialia praecepta dederit. Verumtamen quod generale est omnibus et singulis procuratur, ut legis scilicet limites non excedant, et ad publicam utilitatem omnia referantur. Debent autem obsequium inferiora superioribus, quae omnia eisdem vicissim debent necessarium subsidium providere. |
| 3 | Unde Plutarchus ea dicit in omnibus exsequenda, quae humilioribus, id est multitudini, prosunt. Nam paucitas semper pluribus cedit. Ea ergo causa instituti sunt magistratus, ut a subditis iniuriae propulsentur, ipsaque respublica quasi illorum opificio calcietur. Est enim quasi discalciata, quando iniuriis exponitur, quo nihil potest ignominiosius esse gerentibus magistratum. Afflictus namque populus, quasi principis podagram arguit et convincit. |
| 4 | Tunc autem totius reipublicae salus incolumis praeclaraque erit, si superiora membra se impendant inferioribus, et inferiora superioribus pari iure respondeant, ut singula sint quasi aliorum ad invicem membra, et in eo sibi quisque maxime credat esse consultum, in quo aliis utilius noverit esse prospectum. |