monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3 > 90 > 12 > 55 > 2 > 21 > 11 > 52 > 22 > 24 > 26 > 19
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XVIII. <<<     >>> XX.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XIX. [De honore militibus exhibendo, et modestiaindicenda: et qui militiae artem tradiderint, et generalia quaedam praecepta eorum.]

1 Quid moror in commendatione gentis, quam de natura constat esse laudabilem? Beatus Eugenius eam ad quaecunque vellet applicari, dixit esse idoneam, et praeferendam aliis, nisi levitas impediret. Sed sicuti Annibal negabat posse vinci Romanos nisi in patria sua, ita et haec, dum peregrinatur, invincibilis est. Nam in sedibus suis facilius expugnatur. Hoc autem forte commune habent cum caeteris gentibus incolae Britanniarum atque Italiae. Si vero recte fuerint instituti, et doctrinam exercitatione firmaverint, honorati incedant, habeantur patriae defensores, niteant cultu, qui tamen viros deceat, nam cultus lascivior nec in muliebri sexu vitio caret, aut nota.
2 Crebro namque compertum est in bellis, militiae lascivientem et splendidum apparatum, non tam civibus conferre victoriam, quam hostes invitare ad praedam. Unde et Annibal, cum apud regem Antiochum moraretur causa profugii, facetissime cavillatus est, rege ostentante exercitum insignibus aureis, et argenteis florentem, inducentem currus cum falcibus, et cum curribus elephantos, et omnem equitatum, frenis, ephippiis, monilibus, ac phaleris praefulgentem.
3 Cum ergo rex contemplatione tanti ac tam ornati exercitus, gloriabundus Annibalem aspexisset: 'Putasne, inquit, satis esse Romanis haec omnia?' Tunc Poenus, illudens ignaviam, imbelliamque militum eius pretiose armatorum: 'Plane, inquit, satis esse credo, etsi Romani avarissimi sint.' Lepide quidem, breviter, et acerbe.
4 Nam rex de numero exercitus, et de aestimanda aequiparatione quaesierat et illum liquet respondisse de praeda. Denique si Naso a militia artis suae arcet, et iubet esse procul iuvenes inermes ut femina comptos, quis credat eos ad robustam militiam admittendos? Opifices artium singularum id rerum suarum prae caeteris ornant, a quibus se sciunt prae caeteris honorari.
5 Unde liquet milites oportere armis, quam vestibus nitidiores esse. Aeneas a digitis gemmas ad ensem, Virro ad pocula legitur transtulisse. Machabaeos quoque constat clypeos inaurasse, et ex fulgore eorum fortitudinem gentium dissipatam. Eos tamen credibile est veste communi fuisse contentos. Nihil est quod minus deceat militem, quam cultus mollior, et deliciae vestium exquisitae, nisi forte cum Thrasone ad munitionem Thaidis expugnandam, Veneri devoverit militiam suam, Marte contempto.
6 Sordes quoque vitandae sunt, et mediocritati, quae aureo incedit tramite, iugiter insistendum. Hoc autem volo ire persuasum nostratibus, si exerceantur, virtutem non deesse, quae tamen frequenter intercidit, si non disciplina firmatur. Artem vero rei militaris, Lacedaemonii tradidisse dicuntur. Unde et Annibal Italiam petiturus, Lacedaemonium quaesivit ductorem armorum.
7 Qui desiderat pacem, praeparet bellum. Qui victoriam cupit, diligenter imbuat militem. Qui secundos optat eventus, dimicet arte, non casu. Nemo provocare, nemo offendere audeat, quem scit superiorem fore, si pugnet. Athenienses unum prae caeteris mandasse militibus, prisci loquuntur annales: Miles nondum emeritus exercitio et labori iugiter assuescat.
8 Nam haec solent in castris sanitatem, et in conflictu praestare victoriam. Iidem eam tradiderunt, quia in peditibus robur consistit exercitus, et parumper aptum esse militiae, qui, nisi eques sit, pugnare non novit. Verumtamen nec exerceri, nec ad pugnam vocatur utiliter, cui stipendia non procedunt. Si enim subtrahas alimenta, tibi miles obsequium negabit, aut fidem.
9 Fames enim, ut dici solet, pugnat interius, et sola haec, quae tutissima videntur, expugnat. Nescit plebs ieiuna timere. Si vero alimenta processerint, nunc timore poenae, nunc praemiorum spe ad officium incitetur. Sint ubique campi ductores, et militarium exercitiorum magistri, et his ipsis aera proveniant, et videbis in brevi gentem in id virtutis esse reductam, quo vigebat quando maximus imperatorum Iulius Caesar, Territa quaesitis ostendit terga Britannis.
10 Sed et deliberationes castrenses, fictitiae tamen, frequentius agitentur, ut in his exercitatus miles, cum usus exegerit, quid maxime expediat, sciat eligere. Si vero res fuerit seria, lateat militem, eo quod militare praeceptum est: quid fieri debeat tractato cum multis, quid vero facturus sis, cum paucissimis et fidelissimis, vel potius ipse tecum. Raro enim manet absconditum, quod ad notitiam multitudinis venit.
11 Militaria quoque praecepta et exempla strenuorum, iunioribus saepe referenda sunt, ut his ad scientiam instituantur, illis accendantur et animentur ad virtutem. Nec tamen propositum meum est, rei militaris hic tradere artem, quae quidem maxima est, et pernecessaria, et sine qua (ut verbis Plutarchi utar) mancus quilibet intelligitur principatus.
12 Quam si quis ediscere voluerit, adeat Catonem Censorium, legat et illa quae Cornel. Celsus, quae Iulius Hyginus, quae Vegetius Renatus; cuius, eo quod elegantissime et diligentissime rei militaris artem tradidit, licet exempla praestrinxit, plura inserui: legat, inquam, quae isti posteris praescribenda duxerunt. Hoc tamen in omnium artium utilitate versatur, ut nequaquam praeceptis exercitium desit.
13 Nam, sicut ait Cicero, in unamquamque rem dare praecepta facillimum est, sed eam efficaciter exsequi laboriosissimum. Quod vero in praeceptis eloquentiae ad Herennium scribens, de arte dicendi asseruit, eam scilicet inefficacem et inutilem esse sine usu et exercitatione dicendi, ad omnes artes arbitror transferendum, quatenus non firmantur usu, nec exercitio roborantur. Adeo quidem ut si artem usumque dissocies, utilior sit usus expers artis, quam ars quae sui usum non habet.
14 Nam et David in funda et lapide, quorum peritiam et usum habebat, allophylum stravit, et in baculo suo aggredi ausus est virum cunctis terribilem, et bellatorem ab adolescentia sua. Reiecitque loricam regiam et arma, quibus exercitatus non fuerat, ratus esse omnia impedimento militiae, quorum usus exercitio non firmatur. Caeterum sicut ars sterilis est usus ignara, sic et usus imperfectus est, qui ex arte non provenit. Est ergo singulorum initium a natura, qua reluctante, et (ut dici solet) invita Minerva, nihil recte aggredimur.
15 Progressus ab usu, ab arte perfectio, si tamen iugi exercitatione fuerit solidata. Obtinet hoc in liberalibus, virilibus et mechanicis, aut si quae sunt, quarum nondum audierimus mentionem, ut ars infecunda sit sine usu, et usus temerarius sine arte. Militia ergo sine arte iners est, inofficiosa sine usu. Quocirca qui miles esse voluerit, praediscat artem, eamque usu et exercitio firmet, ut cum electus fuerit, et militiae sacramento ascriptus, reipublicae et sibi utiliter vivat, et non sit, prout Plutarchus ait, manus manca.
16 His enim verbis in institutione Traiani novissime usus est, cum a manibus prolapsus est ad pedes. Sequamur ergo eum, et sicut ipse ait, quasi soccos pedibus faciamus, ut non offendantur ad lapidem, obicemve alium, quem multiplex ingerit casus.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XVIII. <<<     >>> XX.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3 > 90 > 12 > 55 > 2 > 21 > 11 > 52 > 22 > 24 > 26 > 19