monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XVII. <<<     >>> XIX.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XVIII. [Exempla recentium historiarum, etquomodo rex Henricus secundus tempestatem et procellas regis Stephani serenaverit, et pacaverit insulam.]

1 Et quia Brenni historia alicui nimis forte remota videbitur ad monstrandam virtutem gentis, cui non natura, sed doctrina, exercitium, ars, et forte dux deest, accedo propius, et ea quae fere sunt omnibus nota, compendioso sermone proponam. Enudus quanta virtute Anglorum, Dacos Danosve fregerit, motusque compescuerit Noricorum, vel ex eo perspicuum est, quod ob egregiae virtutis meritum, quam ibidem potenter et patenter exercuit Cantia nostra, primae cohortis honorem, et primos congressus hostium, usque in hodiernum diem in omnibus praeliis obtinet.
2 Provincia quoque Severiana, quae moderno usu et nomine ab incolis Wiltesira vocatur, eodem iure sibi vindicat cohortem subsidiariam, adiecta sibi Devonia et Cornubia. Ad tempora nostra descendo: Rex Anglorum, qui Rufus cognominatus est, armis quidem strenuus, sed parum religiosus, et qui persecutione sanctorum, et praecipue sancti Anselmi Cantuariensis, spiculum invidiae quo suffocatus est, in se visus est provocasse; is, inquam, Cenomannum expugnavit, comitem cepit, nec tamen dignatus est eum carcerali custodiae mancipare, tantoque operi attestabitur in perpetuum mons Barbatus, aut si alio nomine censere malueris, dicatur mons barbarus aut barbarorum.
3 Transeo ad successorem eius Henricum inclytum regem, qui leo iustitiae appellatus est, quem, sicut publice notum est, non modo urbes, sed et turres Galliae timuerunt. Sed qualiter regem Francorum commisso praelio fregerit et fugaverit, quia percelebre est, et victoriae illius in utroque regno, qui publico praelio interfuerunt, plurimi testes exstant, ne replicare notissima taediosum sit, scienter praetereo.
4 Normannorum ducem virum bellicosum, armis strenuum, qui Hierosolyma liberata redierat, sub umbra nominis, quomodo ceperit alieni regni ingressus terminos, referre supervacaneum credo, cum etiam iuniores eumdem captum viderint in custodia publica, habita tamen aestimatione dignitatis et sanguinis. Testantur hoc Normannorum proceres, alii capti, alii incarcerati, alii exhaeredati, in hodiernum diem.
5 Sed et sepulcrum captivi ducis apud nos est. Postremo, ne longe petantur exempla, nepos illius totius aevi, si collatae iam gratiae virtutum in fine cohaeserint merita, rex optimus apud Britannias, Normannorum, et Aquitanorum dux felicissimus, et primus tam amplitudine rerum, quam splendore virtutum, quam strenuus, quam magnificus, quam prudens et modestus, ab ipsa, ut ita dicam, infantia fuerit, nec ipse livor silere aut dissimulare potest, cum opera recentia, et manifesta sint, et a Britanniarum finibus ad Hispaniae limites, virtutis suae protenderit et continuaverit titulos. Scilicet ingenium, et rerum prudentia velox Ante pilos venit, dicenda tacendaque callet, Et potis est nigrum vitiis praefigere theta.
6 (Pers. 4, 11.) Volens namque Deus gentis praevaricatricis punire malitiam, rupto foedere, quod iuramento procerum cum filia Leonis iustitiae firmatum fuerat, novorum permisit sublimari favorem, et in regno alieno regnare hominem contemptorem boni et aequi, cuius consilium infatuatum est ab initio, cuius causa in iniquitate et perfidia fundata est, negligentem disciplinae, ut eo non tam regnante, quam concutiente et collidente clerum et populum, provocarentur omnes ad omnia. Mensura namque iuris vis erat. Invadens ergo regnum, exhaeredavit, exclusit dominum, pro quo quidem, si fides esset in homine, et decessorum meritis, et ex necessitate iuramenti sibi fuerat moriendum.
7 Vicinas studuit corrumpere nationes, cum principibus matrimonia contraxit et amicitias, ne quo Dei beneficio parvulus, qui adhuc vagiebat in cunis, ad petitionem haereditatis posset accedere. Plurima quidem adversus innocentiam machinabatur, sed in omnibus his mentita est iniquitas sibi. Eoque innotuit, quia Deus verax est, quod fidem, quam Deo suo, dominoque terreno non servavit, eam nequaquam reperit in subiectis. Eadem namque mensura remensum est ei, qua ipse aliis praemensus fuerat, ac si omnes apud Ennium didicissent, Neque dedi, neque do infideli cuiquam fidem.
8 Sed cum multa male, pauca bene, illud quidem pessime egit, quod in contemptum Dei, in christos eius manus iniecit, non sine nota perfidiae et proditionis, quam nefarii operis merito contraxit apud omnes, ut ad curiam eius exinde nemo secure accederet. Non tamen solos, etsi primos ad perniciem sui cepit episcopos, sed omnibus quos suspectos habuit, proditionis suae retendit insidias.
9 At in captione episcoporum initium malorum fuit, et ab ea die non defuit gladius lateri eius, et facta sunt semper novissima hominis deteriora prioribus. Quid multa? In diebus eius multiplicata sunt mala in terra, ut, si quis ea summatim recenseat, historiam Iosephi possint excedere. Verumtamen se illis pueri virtus opposuit, et fere ante aetatem aut munus militare, sic malignantium impetum fregit, ut Theodosio iuniore, quem historiae conferunt Alexandro, quandoque dictus sit non esse et munera nunquam inveniatur inferior.
10 Nec mora, in primis adolescentiae annis, impubes adhuc, militiam aggressus est, vultuque ferociori, et fortiori manu divini auxilii, hostium corda concussit et fregit. Statimque insurrexerunt in eum reges Francorum et Anglorum, collectis viribus suis, et utroque immanior hostis Eustachius ille, sororius regis Francorum, qui propriam agens causam, non tam patri, quam sibi, paternum diadema conservare nitebatur.
11 Et eos quidem non modo viriliter Neoptolemus noster sustinuit, sed ex maxima parte potenter superavit. Unde tactus dolore cordis intrinsecus Eustachius, quem praedixi, quod in vita optimum fecit, rebus excessit humanis, quem, laetantibus bonis, et publicae fortunae congratulantibus, quoniam hic flagellum aliud patriae imminebat, luxerunt Ambubaiarum collegia, pharmocopolae, Mendici, mimi, balatrones, hoc genus omne.
12 (Hor. I, II, 1.) Ne tamen obitus eius gloriae ducis nostri quidquam detraheret, deditionem Craumersiae, in cuius subsidium cum patre venerat in manu valida, et numero ampliori vivus armatus, militum instructus copia, sustinuit praesens et vidit. Dux autem consilio unius praemonitus, inter castrum quod rex munierat, et regis copias, suum, sed longe minorem exercitum interiecit.
13 Ne tamen hoc alienigenae ascribant viribus suis, nostro praecipue milite nitebatur. Ad hoc demum exigentibus culpis perductus est, qui regnum occupaverat, ut cogeretur exhaeredare filium, et duci cedere regni successionem, et totius regni proceres et militiam fidelitate praestita obligare. Transeo ad obsidionem Chinonis, quia ibi Anglos et Normannos, quos iam multiplex confoederatio univit, praecipuos et magis strenuos in captione castri exstitisse, nullus ignorat.
14 Nam sileo de Nanneto, et toto minoris Britanniae, quamvis grandis provincia sit, comitatu, qui rebellis esset in hodiernum diem, nisi robur gentis Anglorum esset formidini. Hoc ipsum aut veritus, aut amore et virtute allectus (incertum est enim) illustris Blesensium et Carnotensium comes castra, quae pupillaris aetatis tempore amissa fuerant, ducatui Normannorum restituit.
15 Longum est si inclyta gesta tanti principis enumerare contendam; quae sicut omnes admirari necesse est, ita plene describere impossibile. Nec ego viribus meis arrogo, in quo, si iuxta praecedentis gratiae cursum sibi diu successerint prospera, sudare poterunt Orosius, Hegesippus, et Trogus. Caeterum adolescentiae exitus ab aliquibus suspectus est, et utinam frustra a bonis timeatur.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XVII. <<<     >>> XIX.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18