monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XVI. <<<     >>> XVIII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XVII. [Nobis a nostratibus esse exempla virtutum,et quas civitates in Italia condiderit Brennus secundum antiquas historias.]

1 Verum quod a nostris nunc quaerimus, iampridem praeteriit, et eo usque maiorum nostrorum virtus manavit ad alios, ut plenitudo divitis venae a fonte videatur in rivulos defecisse. Neque enim a Romanis, et Graecis tantum nobis sunt exempla virtutis, nam et domesticis abundamus. Tradunt historiae Brennum ducem Senonum, qui exercitum Romanorum apud flumen Alliam confecit, ipsamque urbem Romam irrupit et cepit, et caesis patribus, et subacta Italia invasit Graeciam, vastans omnia, universisque terribilis, usque ad Delphici Apollinis templum, quod situm est in monte Parnasso, processit, ipsiusque Apollinis appetens spolia, scurriliter iocatus ait: Locupletes deos largiri hominibus oportere, hunc, inquam, tradunt de maiori Britannia, quae ab adventu Saxonum in insulam, appellatur Anglia, oriundum.
2 Apud Trogum Pompeium in vicesimo reperitur, quod Senones Galli, commilitones Brenni, cum in Italiam venissent, Tuscos a suis sedibus expulerunt, in ea condiderunt urbes egregias, Mediolanum, Cornum, Brixiam, Veronam, Bergamum, Tridentum atque Vincentiam. Nam quod urbem Senensium senibus suis, et valetudinariis, armentariisque construxerint, non modo fides historiae, sed celebris traditio est, ex eo quidem validior, quod Senenses et lineamentis membrorum, venustate faciei, et coloris gratia, moribus quoque ipsis ad Gallos et Britones, a quibus originem contraxerunt, videntur accedere, licet eos vetustas temporis, orbis plaga, situs regionis, convictus finitimorum, quibus sanguine et moribus diu permisti sunt, ex magna parte mutaverit.
3 Nondum tamen colorem Gallicum, candorem scilicet, haec omnia ad vicinorum similitudinem exterminasse sufficiunt. Graeci namque lac γάλα dicunt, unde et γαλαξίας lacteus appellatur, et Galli quasi colore lactei et Galatae, qui quandoque dicti sunt Gallo-graeci, in finibus Graeciae, quos Gallorum militia occupavit. Mansit autem exercitus ille Brenno duce triumphator et semper invictus, donec insurgere ausus est in deos, ipsum Apollinis Delphici invadens templum. Ubi cum incolae Dei opem suppliciter implorarent iuvenem supra humanum modum insignis pulchritudinis in delubri culmine conspexerunt. Auditus est etiam stridor arcus et strepitus armorum. Subito etiam terraemotu pars montis abrupta, Gallorum stravit exercitum.
4 Insecuta deinde tempestas est, quae grandine et frigore saucios absumpsit. Dux ipse Brennus, cum dolorem vulnerum ferre non posset, pugione vitam finivit. Nec moveat quemquam (ut dictum est) in templo visum esse Apollinem, ad ducis invicti audaciam coercendam, delendumque exercitum, qui permittente Deo, exigentibus culpis hominum, multas deleverat nationes, cum certum sit aereas potestates plurimum nequitiae suae exercere in illos, qui sanae fidei expertes sunt, et verae religionis ignari.
5 Eis namque gratia subtrahitur, daturque malignis spiritibus licentia nocendi, cum, nisi Domino permittente, omnino nocere non possunt, nec si velint: et sicut evangelico docetur testimonio, non impetrata licentia non audeant, aut queant irruere in gregem porcorum.
Ioannes Saresberiensis HOME