Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XV. [Romanos in disciplina prae caeteris viguisse,et in eis Iulium Caesarem floruisse prae caeteris.]
| 1 | Sed cum omnium gentium exempla revolvo, disciplina Romanorum prae caeteris lucet. Moesis quoque plurimum profuisse legitur disciplina, ut in paucitate sua finitimis superatis, cum Romanis ausi sint super imperio gentium dimicare. Quam feri autem exstiterint, ex verbis eorum colligitur, quibus adversus Romanos pugnaturis, unus ducum ante aciem postulato silentio: 'Vos, inquit, qui estis?' Responsum est: 'Romani gentium domini.' Et ille: 'Ita fiet, inquit, si vos viceritis nos. |
| 2 | ' Gravi tandem conflictu pugnatum est, sed Romani vicerunt, et numero plures, et fortiores viribus, et exercitatiores usu, multis tamen amissis suorum, eo quod eis colluctatio fuerat adversus populum disciplinaliter eruditum. Verum in tota re militari nihil utilius, nihil clarius duce erudito. Nam virtus et industria ducis, efficaciam exercitus, sicut proverbialiter dici solet, quasi altera lance compensat. Caesareos triumphos duci potius, quam exercitui vetustas ascripsit. |
| 3 | Ut enim Solinus ait, quantum Senicius aut Sergius inter milites, tantum inter duces, imo inter omnes homines Caesar dictator enituit. Huius ductibus undecies centum viginti et duo millia hostium caesa [nam quantum bellis civilibus fuderit, noluit adnotari]. Signis collatis quinquagies et bis dimicavit. M. Marcellum solus supergressus, qui novies et tricies pari modo fuerat praeliatus. |
| 4 | Ad haec nullus celerius scripsit, nemo velocius legit, quaternas etiam epistolas perhibetur simul dictasse. Benignitate adeo praeditus, ut quos armis subegerat, clementia magis vicerit. |