Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XIV. [Quod disciplina militaris plurimumprodest, et quid militiam maxime frangit.]
| 1 | Proinde necessaria est disciplina militaris, cuius quanta sit utilitas, non facile dixerim. Ut enim dictum est, Romanis adeo profuit disciplina, ut orbem suae subiicerent ditioni. Alexander quoque Macedo, exiguam manum militarem suscepit a patre, sed doctam, qua assuefacta militiae orbem terrarum aggressus, innumeras hostium copias fudit. Xerxes a trecentis Lacedaemoniorum ad Thermopilas vexatus, cum eos manu infinita, plurimisque suorum amissis, vix confecisset, in eo se deceptum dicebat, quod multos quidem homines haberet, viros autem disciplinae tenaces nullos. |
| 2 | Hoc equidem vere dixit, quod et fuga illa testatur, qua apud Salaminam turpiter victus, qui tot gentes in bella trahebat, ut duces non possent facile numerari, vix una nave evasit. Fertur enim quod duces exercitus eius non consueverit prae multitudine aliter numerare, quam singulis telis receptis a singulis, ut ex numero telorum, ducum quoque numerus teneretur. Est autem dux usquequaque inutilis, apud quem disciplina non viget; et frustra sperat victoriam, qui animos manusque militum assidue non exercet. Miles subitus subito deserit ducem, et laborem ferre non sustinet, quem continuus non exercuit labor. |
| 3 | Caesaris animum fiducia roboravit, quod ei res erat adversus militem subitum, ducemque emeritum, et qui longa pacis quiete dedidicerat ducem. Sed et ubi victoria desperatur, ad spem vindictae erigendus est animus. Est enim interdum Una salus victis nullam sperare salutem, (Verg. Aen. II, 364.) et ut eo victores putent, si non moriantur inulti. Magni namque muneris loco est, satiari ultione; et dispendium vitae, vindictae solatio compensari. |
| 4 | Facile assumit pugnandi necessitatem, cui fugiendi imponitur difficultas. Audaciores sunt qui bellum inferunt, et saepe alii dum honeste viriliterque mori cupiunt, feliciter vincunt. Audentes namque fortuna iuvat, (ID. ib. X, 284.) et ut pugnae discrimen imminet, Degeneres animos timor arguit, (ID. ib. IV, 13.) quo nihil ignominiosius est his, qui nomen et officium militiae profitentur. |
| 5 | Timidos namque gravissime lex militaris percellit. Duci quoque in re militari, diligentissime praecavendum est, Ne Venus et vinum pugnantia pectora frangant. Semper enim vincit luxuria, sed eos duntaxat, quos ante corrumpit. Eoque studiosius fugienda est, quo in clientelam suam acerrime saevit. Antiochus tantae luxuriae et superfluitatis instruxit exercitum, ut etiam gregarii milites auro caligas facerent, proculcarentque materiam, cuius amore populi dimicant. |
| 6 | Gens quoque Parthorum saepissime superatur, eo quod luxuriosissima est. Nam Quidquid ad Eoos tractus, mundique teporem Labitur, emollit gentes clementia coeli. (LUCAN. VIII, 365.) Solent non in acie cominus praeliari, sed quoad possunt, hostem eminus laedunt. Obsessas urbes mora et viribus nesciunt expugnare. |
| 7 | Pugnant autem procurrentibus equis, aut terga dantibus, saepius etiam simulantibus fugam. Signum his ex antiquo more non tuba, sed tympano datur. Nec pugnare diu possunt; quia intolerabiles essent, si quantus est eorum impetus, tanta esset perseverantia. Natura taciti; ad faciendum quam ad dicendum promptiores. In cibum parci, fides dicti promissique nulla. |
| 8 | Principibus metu, non pudore vel religione parent. Principatus vero quem corrumpit luxuria, diu stare non potest. Aut si steterit, opprimente iudicio Dei, evomet quidquid immoderatio luxuriae hausit. Modum siquidem sui nescit, nec ante intemperantiam reprimit, quam ex indulgentiore licentia in extremam turpitudinem prolabatur. Assyriorum discute plagas, et historiarum testimonio convinces, regna eorum impulsu luxuriae esse subversa. |
| 9 | Inter caetera refert Trogus, quod postremus rex Assyriorum regnavit Sardanapalus, vir muliere corruptior. Ad hunc videndum, quod nemini ante eum permissum fuerat, praefectus, cum admitti magna ambitione aegre obtinuisset, invenit eum inter scortorum greges purpuram colo nentem muliebri habitu, cum mollitie corporis et oculorum lascivia omnes feminas anteiret, pensa inter virgines partientem. |
| 10 | Quibus visis, indignatus tali feminae tantum virorum iri subiectum, tractantesque ferrum et arma habentes parere, progressus ad socios, quid viderit refert. Negat se ei parere posse, qui se feminam mallet esse, quam virum. Fit ergo coniuratio. Qua ille audita, in aulam regiam se recepit. Ubi exstructa incensaque pyra, et se et divitias suas in incendium mittit: hoc solo imitatus virum. |
| 11 | Et praecedentium quidem regum robur a luxuria emollitum est, deinde per singulos quasi per gradus invalescente mollitia, in hoc tandem effeminatum, fractum, et comminutum est. Imperium fere Romanum exhaustum est, et divulsum, Nerone imperante, cuius gula fere omnia devoravit, maculavit libido, exhausit avaritia, fregit ignavia, luxuria cum superbia exinanivit. |
| 12 | Hic nullam vestem bis induit, ut vel in aliquo caeteris singulari gloria praeluceret. Sed dum Roma permisit, totum orbem fecit inglorium. Quidquid aliorum quaesivit industria, huius inertia fere amisit. |