monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3 > 90 > 12
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XI. <<<     >>> XIII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XII. [Quod varia animadversio procedit in eosqui duci non obtemperant, et quatenus debeat obediri, et in quibus mandatis locum habeat examinatio militaris; et in quibus non.]

1 In eos vero qui ducis aut legis non obtemperabant arbitrio, varia animadversio procedebat. Nam alii in fortuna, alii in fama, alii in sanguine puniuntur. Frontinum relege, et usquequaque ita esse invenies. Nam Aurelius Cotta consul, cum ad opus equites, necessitate cogente, iussisset accedere, eorumque pars detrectasset imperium, questus apud censores effecit, ut a patribus notarentur, deinde obtinuit ne eis praeterita aera procederent.
2 Tribuni quoque plebis de eadem re ad populum pertulerunt, omniumque consensu stabilita est disciplina. Q. Metellus Macedonicus in Hispania quinque cohortes, quae hostibus cesserant, testamentum facere iussas, ad locum recuperandum remisit, minatus non nisi post victoriam receptum iri. Senatus, cum milites Publii Valerii turpiter fugati essent, decrevit ne ei auxilia submitterentur, nisi victis hostibus.
3 His vero legionibus, quae Punico bello militiam detrectaverant, in Siciliam velut relegatis, per septem annos hordeum ex senatus consulto datum est. Appii Claudii sententia, senatusque consultum omnes, qui a Pyrrho rege Epirotarum capti, et postea remissi erant, equites ad peditem redegit, ad levem armaturam omnibus extra vallum iussis tendere, donec bina hostium spolia singuli referrent. Haec Frontinus. At Plinius asserit quia fuit haec quoque antiquitus animadversio militaris, iubere ignominiae causa militi venam solvi, et sanguinem dimitti.
4 Cuius rei rationem, etsi in veteribus litteris non potuerit invenire, hoc tamen primo factum opinatur in militibus stupentis animi, et a naturali habitu declinantis, ut non tam poena quam medicina videretur. Postea tamen ob pleraque alia delicta id factitatum esse credit, per consuetudinem, quasi minus sani viderentur omnes, qui contra officium delinquerent.
5 Nam levioris culpae non erat ignominiosa animadversio, etsi nec illa ex vigore disciplinae militaris dissimulationi locum relinqueret. Veteres quoque Graecos annulum habuisse in sinistrae manus digito qui minimo proximus est celeberrime traditur. Romanos quoque homines aiunt sic plerumque usitatos annulis, causamque huius rei Apion in libris Aegyptiacis dicit, quod insectis apertisque corporibus, ut mos fuit, quas Graeci ἀνατομάς vocant, compertum est quemdam tenuissimum nervum ab eo uno digito, de quo diximus, ad cor hominis pertingere, ac pervenire: visumque esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens, et quasi connexus cum principatu cordis videretur.
6 Unde et quasi excordes arbitrati sunt curandos aut puniendos, qui in militare officium deliquissent. Ut redeam ad Frontinum: Crassus a Sempronio Asello, et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus, traditur habuisse quinque rerum bonarum maxima et praecipua: quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iuris consultissimus, quod pontifex maximus.
7 Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam, et circumsidere atque oppugnare Leucas pararet, opusque esset summa atque procera trabe, qua arietem facerent, quo muri oppidanorum quaterentur, scripsit ad Magnum Gaium maiorem Atheniensium sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos viderat, uter maior esset ei mittere procuraret.
8 Tunc Magnus Gaius comperto quamobrem malum desiderasset, non uti iusserat maiorem, sed quem magis esse idoneum, aptioremque faciendo arieti, facilioremque portatu existimabat, minorem misit. Crassus eum vocari iussit, et cum interrogasset cur non quem iusserat, misisset, causis rationibusque quas dictabat spretis, vestimenta detrahi iussit, virgisque multum cecidit, corrumpi atque dissolvi ratus omne officium imperantis, si quis ad id quod facere iussus est, non obsequio debito, sed consilio non desiderato responderit.
9 Quid, quaeso, amplius in monachum arctioris regulae dictasset abbas severus? In eo namque solo deliquerat, quod non paruerat mandato, etsi forte reipsa utilius esset quod fecit. Nam sicut in religione degentibus praelatorum mandata, dum praeceptionem perpetuam non impugnant, a subiectis non oportet discuti, sed impleri, sic in re militari, circa mandata ducis, nulla est examinatio militaris, nisi forte quod praecipitur expressim saluti reipublicae inveniatur adversum. Nam in eo non obtemperat nisi perfidus et impius miles.
10 Quid enim iniquius, quid detestabilius, quam sine fidei reverentia aggredi quidquid dictaverit imperator? Nonne apud omnes vox funesta est, et crudelis, plenaque perfidiae, Pectore si fratris gladium, iuguloque parentis Condere me iubeas, plenaeque in viscera partus Coniugis, invita peragam tamen omnia dextra. Castra super Tusci si ponere Tibridis undas, Hesperios audax veniam metator in agros.
11 Tu quoscunque voles in planum effundere muros, His aries actus disperget saxa lacertis. Illa licet, penitus tolli quam iusseris urbem, Roma sit (LUCAN., VI, 810.) Quid nequius dici potuit, et unde magis deberet, si fidelis esset, Romanus imperator offendi? In eo namque sceleratus miles fidei suae fidem facere studuit, unde se ipsum maxime infidelem et perfidum esse convincit.
12 Magna quidem reverentia debetur duci, sed fidei religione servata. Quaedam ita necessaria sunt, ut mandatum non exspectent; alia sic detestabilia, ut nullum omnino mandatum admittant. Media quidem quae neque sunt necessaria bona, nec detestabilia mala, consistunt in arbitrio praesidentis. Velit nolit praefectus, ex necessitate boni, diligendus est Deus.
13 Velit nolit praefectus, ex malitia iniquitatis, est adulterium declinandum. At militare, vel non militare, egredi vel non egredi, caeteraque quae philosophi indifferentia reputant, ad praepositi diligentiam et reverentiam spectant. In his, nisi mandato praesidentis, oculum aperire, instar criminis est, aut ex scientia sua ad cuiuscunque operis fructum manum irreverenter extendere. Sit caecus in hac parte subiectus ut vivat, quia quacunque die quasi ex propria discretione ad arborem scientiae, quam sibi et praelatis reservat Dominus, temerariam manum miserit, laqueum mortis incurrit.
14 Quid enim bonum, aut malum in talibus sit, non licet iudicare subiectis, dum plena reverentia praepositis exhibeatur, et fidelis obedientia mandatorum. Militem ergo in omnibus his, quae ad statum publicum pertinent, nihil omnino tentare licet, nisi ducis iussu vel licentia quod ipse faciendum decreverit roboretur. Unde hi plerumque, qui ducum contempto vel non exspectato imperio, congredientes cum hoste reipublicae victoriam contulerunt, saepe non tam gloriam assecuti sunt de victoria, quam de temeritate vel negligentia poenam. Quid ergo merebitur transfuga, stationisve desertor, si ex disciplina militari tanta severitate corripitur triumphator?
15 In Strategematibus Iulii invenitur Clearchum Lacedaemoniorum ducem dixisse imperatorem exercitui potius timendum esse, quam hostem, eo quod qui in praelio dubiam mortem timuerant, eos statione relicta certum manebat supplicium. L. Papilius Cursor, Fabium Rutilium, magistrum equitum, quod adversus dictum eius, quamvis prospere, pugnaverat, virgis poposcit caesum, securi percussurus, nec contentioni aut precibus militum concessit animadversionem, eumque profugientem Romam persecutus est: nec ibi quidem remissio prius supplicii metu, quam ad genua eius, et Fabius cum patre provolveretur, et pariter senatus ac populus rogarent.
16 Et ne eum credas hoc fecisse ex odio praecedenti, Manlius, cum Imperioso postea cognomen fuit, filium, quod is contra edictum patris, cum hoste pugnaverat, quamvis victorem, in conspectu exercitus virgis caesum, securi percussit. Fuit autem disciplina militaris sicut reipublicae necessaria, ita et omnibus gratiosa, adeo quidem ut Manlius filius, pro se adversus patrem exercitu seditionem parante, negaverit tanti esse quempiam, ut propter illum corrumperetur disciplina militiae, et obtinuit ut ipsum puniri paterentur.
17 Appius Claudius ex his qui loco cesserant decimum quemque militem sorte ductum, fuste percussit. Fabius Rutilius consul, ex duabus legionibus quae loco cesserant vicenos sorte ductos in conspectu militum securi percussit. Idem ternos ex centuriis quarum statio ab hoste perrupta erat addixit securi. Q. Fabius Maximus, transfugarum dextras praecidit. M. Cato tradidit in furto deprehensis inter commilitones dextras esse praecisas, aut si benignius in reum animadvertere voluissent, in principiis sanguinem missum. Seditio quoque securim provocat, ita tamen ut pro arbitrio ducis in poena paucorum securitas et quies reipublicae reformetur.
18 Iulius Caesar, orta seditione militum, paucis percussis, castra sedasse legitur, et fidem militum reparasse.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, XI. <<<     >>> XIII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3 > 90 > 12