monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, X. <<<     >>> XII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput XI. [Quod milites durius castigandi sunt, si militiaelege contempta, privilegiis abutuntur.]

1 Si vero contra prohibitionem Ioannis, et legitimas sanctiones, in furta dilabitur et rapinas, durius castigandus est, ut qui semper ferrum, duraque tractaverit: et ita cohibenda est audacia eius, ut in se ipso discat quanta animadversione feriendi sint, qui legem impugnant, quam susceperant defendendam. Sicut enim multis immunitatibus et eminentioribus privilegiis militia gaudet, ita acerbioribus poenis subdenda est, si sua demeruisse privilegia convincatur.
2 Nec in ea sibi parte prodest ignorantia iuris, cum etsi iura publica permittantur, suum tamen officium non liceat ignorare. Licet enim sacerdos in ordinatione ordinis sui difficultatem ignoret, eo ipso quod sine contradictione oneroso succedit officio, suscepti tamen sacerdotii onera cogitur sustinere. Si vero negligit, aut malignatur, corripietur gravius; eo quod maiori poena digni sunt hi, quibus cum multum debeatur honoris, aut occulto, aut manifesto inveniuntur in crimine. Aliter tamen crimina, aliter puniuntur excessus, quoniam illa plerumque poenam irrogant sanguinis, haec quasi medicinalem pro qualitate delicti exigunt curam.
3 Ipsa vero nunc simplex est, nunc quasi quamdam acrimoniam miscet. Verumtamen cum in omni professione disciplina necessaria sit, nusquam magis quam in clero, et re militari. At res militaris, quae minus exercetur in spiritu, acerbius est corporaliter punienda. Nihil est autem quod utrumque magis impugnet, quam luxuria, quia omnia intemperantia ordinationi plurimum adversatur.
4 Porro ubi ordo non est, confusio locum habet, et nisi reprimatur correctionis stimulo, procul dubio ignominiam ex necessitate importat. Quid enim faciet fortiter, quem luxuria et intemperantia non tam exarmavit, quam exanimavit? Quartus liber Strategematicorum Iulii Frontini refert, quod P. Scipio missus ad Numantiam, corruptum superiorum ducum secordia exercitum correxit, dimisso ingenti lixarum numero, redactis ad munus quotidiana exercitatione militibus, quibus cum frequens iniungeret iter, portare complurium dierum cibaria imperabat, ita ut frigora et imbres pati, vada fluminum pedibus traiicere assuesceret miles, exprobrante subinde imperatore timiditatem et ignaviam, frangenteque delicatioris usus, ac parum necessaria expeditioni vasa.
5 Quod maxime nobiliter accidit C. Nummio tribuno, cui dixisse traditur Scipio: 'Mihi paulisper, tibi et reipublicae semper nequam eris.' Q. Metellus bello Iugurthino similiter lapsam militum disciplinam, pari severitate restituit, cum insuper prohiberet alia carne quam assa elixave milites uti. Philippus, cum primum exercitum constitueret, vehiculorum usum omnibus interdixit, equitibus non amplius quam singulos lacones habere permisit, peditibus autem denis, singulos qui molas et funes ferrent. In aestiva exeuntibus, triginta dierum farinam collo portari imperavit. C. Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maxime exercitus agmen oneratur, vasa et cibaria militis in fasciculos aptata, furcis praeposuit, sub quibus et habile onus, et facilis requies esset.
6 Unde proverbium natum est: 'Muli milites Mariani.' Lysander Lacedaemonius egressum via quemdam castigabat. Cui dicenti ad nullius rei rapinam se ab agmine recessisse, respondit: 'Ne speciem quidem rapturi praebeas, volo.' Publius Nasica in hibernis quamvis classis usus non esset necessarius, ne tamen miles desidia corrumperetur, aut per licentiam otii sociis inferret iniuriam, naves aedificare instituit. Idem quoque Frontinus inter multa constantiae insignia refert, quod Cassilini obsidente Hannibale tantam inopiam perpessi sunt, ut murem venisse centum denariis memoriae proditum sit, eiusque venditorem fame periisse, emptorem autem vixisse, et in tanta angustia fidem servasse Romanis.
7 Petilini a Poenis obsessi, parentes et liberos propter inopiam eiecerunt, ipsi coriis madefactis, et igne siccatis, foliisque arborum, et omni genere animalium vitam trahentes, undecim menses obsidionem toleraverunt. Hispani Fabrenses omnia eadem perpessi sunt, nec tamen oppidum Herculeio tradiderunt. Cyzicum cum oppugnaret Mithridrates, captivos eius urbis produxit, ostenditque obsessis, arbitratus futurum, ut miseratione suorum ad deditionem compelleret oppidanos.
8 At illi cohortati captivos ad mortem fortiter excipiendam, fidem servavere Romanis. Eglovinenses, cum a Iuriaco his liberi et coniuges redderentur, praeoptaverunt spectare supplicia pignorum suorum, quam a Romanis deficere. Numantini ne se dederent, fame mori praefixis foribus domuum suarum maluerunt, vicissentque Romanos, auctore Orosio, nisi illi sub Scipione pugnassent.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11