monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, IX. <<<     >>> XI.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput X. [De privilegiis militum; et quod sacramentoastricti sunt Ecclesiae, et quare gladius offeratur altari.]

1 Recte vero militantium privilegia multa sunt, quae de iure antiquo latius patent. Nam et uberiores sunt, et pluribus immunitatibus gaudent. Ab angariis et parangariis, et sordidis muneribus alieni. Iura quoque licenter ignorant, et licet in potestate sint, in castrensi peculio testari possunt, et ex publica sollicitudine, quod maximum est, non permittuntur egere, et in hunc modum plurima, quae longum est enarrare.
2 Licet autem sint qui sibi non teneri videntur Ecclesiae ex sacramento solemni, quia iam ex consuetudine plerumque non praestatur, nullus tamen est qui sacramento tacito vel expresso Ecclesiae non teneatur obnoxius. Et forte ideo cessat solemnitas iuramenti, quia ad hoc omnis invitat et coarctat necessitas officii, et sinceritas fidei.
3 Unde iam inolevit consuetudo solemnis, ut ea ipsa die qua quisque militari cingulo decoratur, ecclesiam solemniter adeat, gladioque super altare posito et oblato, quasi celebri professione facta, se ipsum obsequio altaris devoveat, et gladii, id est officii sui, iugem Deo spondeat famulatum. Neque necesse est ut hoc profiteatur verbo, cum legitima professio militiae facto eius videatur inserta. Quis enim in homine illitterato, et qui magis arma debeat nosse quam litteras, professionem exigat litterarum?
4 Nam episcopi et abbates professione scripta vel dicta, ad fidem et obedientiam videntur arctari. Et revera arctantur, quia Deo mentiri non licet. Sane aut plus est, aut non minus, quod milites faciunt, qui non schedulam, sed gladium offerunt, et quasi primitias officii redimunt ab altari, unde Ecclesiae in perpetuum famulentur.
5 Nam sicut eis pro Ecclesia plurimum, ita contra Ecclesiam licet nihil. Refert Lucas quod milites ut baptizarentur accesserunt ad Ioannem, interrogantes: Magister quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris [Luc. III]. Fidelis sermo, et omni acceptione dignus [I Tim. I], qui deceat praeambulum gratiae, praeconem veritatis, Domini praecursorem. Noverat enim manum militarem promptam ad iniurias, rapinis assuetam, et cui nunquam aut raro sufficiunt sua, quin appetat aliena.
6 Concussione ergo prohibita, exclusit iniurias, rapinas exterminavit, exclusa calumnia. Avaritiam quoque damnavit, dum praecepit unumquemque contentum esse stipendiis suis. Sicut enim dictum est, militem egere non licet, cui dum militat, militiae suae praestantur stipendia, et cum emeritus est, praedia, vel alimenta, quoad necessitas exigit, de publico providentur.
Ioannes Saresberiensis HOME