Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput IX. [Quod fides Deo debita, sit cuivis hominipraeferenda, nec servatur homini, nisi Deo servetur.]
| 1 | Nec refert, fideli quis militet, an infideli, dum tamen militet fide incolumi. Diocletiano et Iuliano, et aliis impiis leguntur militasse fideles, et eis in defensione reipublicae, tanquam principibus, fidem exhibuisse et reverentiam. Impugnabant enim hostes imperii, sed mandata Dei servabant. Sedebant principes et accusabant eos, illi exercebantur in iustificationibus Domini, constanter loquentes, et agentes sine confusione mandata eius cum omni fiducia. |
| 2 | David quoque militasse legitur Achis, et fidem et reverentiam militantis implesse. Haec autem omni militiae formula praescribenda est et implenda, ut Deo primum fides debita, deinde principi et reipublicae servetur incolumis. Et semper maiora praeiudicabunt minoribus, quia nec reipublicae, nec fides principi servanda est contra Deum, sed secundum Deum, sicut habet ipsa conceptio militaris sacramenti. |
| 3 | Unde plurimum miror, si quis princeps illis habeat fidem, quos videt Deo suo, cui, ut caetera taceam, etiam sacramento militiae obligati sunt, fidem debitam non servare. Quonam morbo rationis laborat, qui eum sibi fidelem fore credit, quem videt esse corruptum et perfidum in illum cui plurimum debet? Sed timet principem. Certe si fortior supervenerit, praetimebit illum. Amatur forte princeps. |
| 4 | At si benignior et beneficentior apparuerit, et illum praeamabit. Non est quo se non vertat impius, qui hominem Deo praefert; nequaquam servabit fidem secundam, qui primam irritam facit. |