monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 8
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, VII. <<<     >>> IX.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput VIII. [Armatam militiam ad religionem ex necessitateteneri, sicut illam quae in clero divinis obsequiis consecratur: et quod miles sicut honoris, ita et laboris nomen est.]

1 Sed ipsius iuramenti verba revolve, et invenies armatam militiam, non minus quam spiritualem, ex necessitate officii ad religionem et Dei cultum arctari, cum fideliter et secundum Deum principi debeatur obsequium, et reipublicae pervigil famulatus. Unde quod praedixi, qui nec electi sunt, nec iurati, etsi militum nomine censeantur, non magis in veritate milites sunt, quam sacerdotes et clerici, quos ad ordines ecclesia non vocavit.
2 Miles namque sicut laboris, ita et honoris nomen est. Nemo vero sibi honorem sumit, sed qui vocatur a Domino [Hebr. V], de collato honore gloriatur. Moyses et fidelis populi duces, cum hostes oportuerat impugnari, eligebant viros fortes, et ad bella doctissimos. Electionem namque ista praeveniunt. Qui vero non electus se ipsum militiae ingerit, in se gladium provocat, quem propria temeritate usurpat.
3 In constitutionem ergo perpetuam incidit, quia qui gladium accipit, gladio peribit [Matth. XXVI]. Si vero in eo Ciceronis auctoritas recipitur, is non miles, sed sicarius recte nominatur. Nam in veterum scriptis sicarii dicuntur et latrones, quicunque lege non praecipiente, arma tractant. Arma namque, quibus lex non utitur, legem impugnant.
4 Duos gladios sufficere imperio Christiano, Evangelii sacra testatur historia; omnes alii eorum sunt qui cum gladiis et fustibus accedunt, ut captivum capiant Christum, nomen eius delere cupientes. Illi ergo quid habent militis, qui vocati ex sacramento non obtemperant legi, sed in eo militiae suae gloriam constare credunt, si contemptibile sit sacerdotium, si Ecclesiae vilescat auctoritas, si ita dilataverint regnum hominis, ut Christi imperium contrahatur, si laudes suas praedicent, et se ipsos falsis praeconiis mulceant et extollant, cum irrisione audientium, imitantes militem gloriosum.
5 Horum virtus in eo maxime elucescit, si clerum, et inermem militiam, aut linguis, aut telis confodiant. Sed quis est usus militiae ordinatae? Tueri Ecclesiam, perfidiam impugnare, sacerdotium venerari, pauperum propulsare iniurias, pacare provinciam, pro fratribus, ut sacramenti docet conceptio, fundere sanguinem, et, si opus est, animam ponere.
6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis; ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles in manicis ferreis [Psal. CXLIX]. Sed quo fine? An ut furori, vanitati, avaritiae serviant, an propriae voluntati? Nequaquam. Sed ut faciant in eis iudicium conscriptum [ibid], in quo quisque non tam suum, quam Dei, angelorum, et hominum sequatur ex aequitate et publica utilitate arbitrium. Ut faciant, inquam, quia sicut iudicum est dictare iudicium, ita et istorum faciendo exercere officium est. Utique gloria haec est omnibus sanctis eius. [ibid.] Nam et haec agentes milites sancti sunt, et in eo fideliores principi, quo servant studiosius fidem Dei; et virtutis suae utilius gloriam promovent, quo fidelius Dei sui in omnibus gloriam quaerunt.
Ioannes Saresberiensis HOME