Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput VII. [Quae sit conceptio sacramenti militaris, etquod sine eo militare non licet.]
| 1 | Verumtamen citra religionem sacramenti ex antiqua lege, nemo militiae cingulo donabatur. Nam sicut apud Iulium Frontinum legitur, L. Flacco et C. Varrone Coss. milites primo iureiurando facti sunt. Antea enim sacramenta tantummodo a tribunis rogabantur. Caeterum ipsi inter se coniurabant, se fugae atque formidinis causa non abituros, neque ex ordine recessuros, nisi teli petendi, hostisve feriendi causa, aut civis servandi. |
| 2 | Et hoc dicebatur militiae sacramentum, quod et Christianissimorum principum auctoritate firmatur, et usu. Conceptio vero iuramenti, teste Vegetio, huiusmodi est. Iurant equidem milites per Deum, et Christum eius, et Spiritum sanctum, et per maiestatem principis, quae secundum Deum humano generi diligenda est et colenda. (Nam cum quis legitimum accepit principatum, tanquam praesenti et corporali Deo, fidelis ei est praestanda devotio, impendendus pervigil famulatus. |
| 3 | Deo enim vel privatus, vel militans servit, cum fideliter eum diligit, qui Deo regnat auctore.) Iurant, inquam, se strenue facturos omnia quae praeceperit princeps, nunquam deserturos militiam, vel mortem recusaturos pro republica cuius sunt conscripti militiae. Cum vero hoc praestiterint iusiurandum, cingulo militari donantur, et privilegiis. |
| 4 | Adeoque obtinuit ut electio et sacramentum militem facerent, ut sine electione nemo conscriberetur aut iuraret, sine iuramento nemo nomen militis aut officium sortiretur. In libro Officiorum M. Tullius refert, quod Pompilius imperator tenebat provinciam, in cuius exercitu filius Catonis tiro militabat. |
| 5 | Cum autem Pompilio videretur unam dimittere legionem, Catonis quoque filium, qui in eadem legione militabat, dimisit. Sed cum amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato ad Pompilium scripsit, ut si pateretur in exercitu remanere, eum secundo obliget sacramento, quia priore amisso, iure cum hostibus pugnare non poterat. M. quidem Catonis senis epistola est ad M. filium, in qua scribit se audisse, eum factum dimissum esse a consule, cum in Macedonia bello Persico miles esset. |
| 6 | Monet igitur ut caveat, ne praelium ineat; negat enim ius esse cum hoste pugnare qui miles non sit. Ecce quia vir sapientissimus militem non credebat, nisi eum qui sacramento ad militiam consecratur. |