Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput VI. [Quae mala proveniant nostris neglectodelectu militum, et qualiter Haraldus Walenses subegerit.]
| 1 | Sed huius disciplinae usus in desuetudinem abiit, aut ex indulgentia longae securitatis, aut irruente mollitie, et virorum animos frangente luxuria, aut ignavia iuventutis, et inertia ducum temporis nostri. Quem enim invenies qui strenue docere possit quod ipse non didicit? Nunc patimur longae pacis mala, saevior armis Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem. |
| 2 | (IUVEN., VI, 291.) Antiquas et modernas revolve historias, et plane invenies quia concussio populorum, armorum collisio, clades hominum, et plaga terribilis, luxuriam semper aut comitatur aut sequitur. Ne longe petantur exempla, Nivicollini Britones irruunt, et iam protendunt terminos suos, et egressi de cavernis suis, latebrisque silvarum, plana occupant, nobilium procerum videntibus ipsis impugnant, expugnant, et diruunt aut sibi retinent munitiones, eo quod iuventus nostra Quae tecto gaudet et umbris, nata fruges consumere, in lucem dormiens, scortationi honesta postponens officia, tota die insectans voluptatem, citharam, lyram, et tympanum, et vocem organi in conviviis magis agnoscit, quam lituum aut tubam in castris. |
| 3 | In qua aut non fuit, aut erravit ducis electio, cessavit aut languit disciplina. Nam si manum conserere oporteat, in armatura levi parum habent fiduciae, et in gravi minimum alacritatis. Hac itaque onerantur ut hostem sequi non possint; illa exanimantur, ut eum tanquam ad vulnus expositi nequeant sustinere. Depopulantur illi fines nostros: dum iuventus nostra instruitur, et dum nobis miles armatur, hostis evadit, et, ut dici solet, dum canis mussitat, tutas latebras ingreditur lupus. |
| 4 | Non est qui comprehendat abeuntem, aut insequatur hostem, eo quod impeditus nec sufficit, nec proficit adversus expeditum. Ille tamen non murorum, fossarumve petit praesidia, sed locum qui militi meo, sicut et sibi, etsi non aeque notus, tamen accessibilis est. Utique tutus est illi, quia miles meus non in propria virtute, sed in praesidio confidit armorum. Anglorum recens narrat historia, quod cum Britones, irruptione facta, Angliam depopularentur, a piissimo rege Edwardo ad eos expugnandos missus est dux Haraldus, vir quidem armis strenuus, et laudabilium operum fulgens insignibus, et qui tam suam, quam suorum posset apud posteros gloriam dilatare, nisi meritorum titulos, nequitiam patris imitans, perfide praesumpto regno, decoloraret. |
| 5 | Cum ergo gentis cognosceret levitatem, quasi pari certamine militiam eligens expeditam, cum eis censuit congrediendum, levem exercens armaturam, perornatus incedens, fasciis et praeduro tectus corio, missilibuseorum leva obiectans ancilia, et in eos contorquens nunc spicula, nunc mucronem exercens, sic fugientium vestigiis inhaerebat, ut premeretur . . . . . Pede pes, et cuspide cuspis, et umbo umbone repelleretur. |
| 6 | Nivium itaque collem ingressus, vastavit omnia, et expeditione in biennium prorogata, reges cepit, et capita eorum regi, qui eum miserat, praesentavit, et usque ad miserationem parvulorum omnem masculum qui inveniri potuit interficiens, in ore gladii pacavit provinciam, et legem statuit ut quicunque Britonum exinde citra terminum, quem eis praescripsit, fossam scilicet Offae, cum telo inveniretur, ei ab officialibus regni manus dextra praecideretur. |
| 7 | Adeoque virtute ducis tunc Britones confecti sunt, ut fere gens tota deficere videretur, et ex indulgentia iam dicti regis mulieres eorum nupserunt Anglis. Videsne quantum electio ducis et exercitium iuventutis militiae conferant? |