Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput V. [Duo esse praecipua quae militem faciunt,delectum scilicet et instrumentum.]
| 1 | Ne me tamen putes inimicari militiae, et vitia personarum in officia retorquere, ego patrocinium eius quovis renitente suscipio, et cam auctore domino, sufficientissime excusabo. Professio namque tam laudabilis est, quam necessaria, et quam nemo vituperare potest salva reverentia Dei, a quo est instituta. Veteris Instrumenti revolve seriem, et invenies ita esse ut dico. |
| 2 | Nihil enim ad rem attinet, si isti praevaricantur, quoniam eis lex militiae posita non est, nec aliquis eorum, ut recte loquamur, miles est. Lege libros tam ecclesiasticos quam mundanos, quibus agitur de re militari; et manifeste invenies duo esse, quae militem faciunt, electionem scilicet et sacramentum. Haec enim duo communia sunt his qui spiritualem et corporalem militiam exercent. |
| 3 | Hos enim ad ministerium altaris et cultum ecclesiae vocat lingua pontificis, illos ad defensionem reipublicae eligit lingua ducis. De quibus officiis, et locis, quales et qualiter ad alterutrum officium eligendi sint, maiorum scripta declarant. Sed quia nunc saecularis militia versatur in manibus, vel Vegetius Renatus super electione militum audiatur. |
| 4 | Ait ergo: In hoc totius reipublicae salus vertitur, ut tirones non tantum corporibus, sed etiam animis praestantissimi delegantur: vires regni et Romani nominis fundamentum, in prima delectus examinatione consistunt. Nec leve hoc putetur officium, aut passim quibuscunque mandandum, quod apud veteres inter tam varia genera virtutum praecipue constat esse laudatum. Iuventus enim, cui defensio provinciarum imminet, et moribus excellere debet, et viribus. Honestas enim idoneum militem reddit, et verecundia, dum prohibet fugere, saepe facit esse victorem. Quid enim prodest si exerceatur ignobilis, si pluribus stipendis moretur in castris? |
| 5 | Nunquam exercitus proficit in tempore belli, cuius in probandis tironibus claudicavit electio. Et quantum usu experimentisque cognovimus, hinc tot ubique ab hostibus illatae sunt clades, dum longa pax militem incuriosius legit, dum inutiles quique civilia sectantur officia, dum indicti possessoribus tirones per gratiam aut dissimulationem probantium, tales sociantur armis, quales domini habere fastidiunt. A magnis ergo viris, magnaque diligentia, idoneos convenit eligi iuniores. |
| 6 | Cum vero diligens electio iudicio fuerit approbata, signandi sunt, et ascribendi militiae, qui ad eam invenientur idonei. Nam et velocitas requirenda est, et robur, et utrum armorum disciplinam quis ediscere valeat, et an habeat confidentiam militarem. Plerique enim quamvis non improbabiles videantur specie, tamen experimentis comprobantur indigni. |
| 7 | Repellendi ergo minus utiles, et in locum eorum strenuissimi subrogandi. In omni enim conflictu, non tam prodest multitudo quam virtus. In qua exploranda, formanda et promovenda, ducis vertitur tam opera, quam iudicium. Signatis namque tironibus, per quotidiana exercitia armorum est demonstranda doctrina, ut levi armatura et gravi, terra item et pelago, pedites sint an equites, strenuum militem possint implere. |