monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 8 > 4
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, III. <<<     >>> V.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput IV. [Quarum rerum scientiam et exercitiumoporteat habere milites, et quod eos otiari non licet. Et de Augusto, qui filias suas fecit institui in lanificio]

1 Egregie quidem Scipio Africanus, sicut in libro Stratagematum Iulius Frontinus refert, cum scutum elegantius cuiusdam vidisset ornatum, dixit non mirari se quod tanta cura ornasset, in quo plus praesidii, quam in gladio haberet. Sed nec fastum illorum perferre poteris, nisi fueris patientiae grandioris. Nam ut ineptias eorum non rideas, nulla modestia poterit cohibere.
2 Quis Octaviano Augusto felicior aut maior? Filios etsi non genuerit, adoptavit, quibus etsi sufficere posset clarus sanguis ad gloriam, et bona haereditaria magis ad copiam, quam ad usum, ea tamen diligentia instituti sunt, ac si sua retineri, vel aliena acquiri nequaquam possint, nisi per virtutem. Eos ergo ad gradum militarem, et cursum, et saltum fecit excitari, usumque natandi, et caesim et punctim feriendi, et iaciendi missilia, et lapides manu vel funda docuit, et qualiter bellum omne aut sustineri debeat, aut inferri.
3 Novit enim prudentissimus et diligens imperator, quia Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu, (Hor. ep. I, 69.) et quod non tantum celerius, sed etiam perfectius imbuuntur, quae discuntur a pueris. Deinde militaris alacritas, saltus, et cursus, ante comparanda est, et temperanda, quam corpus aetate pigrescat. Velocitas enim quae percepta et firmata est exercitio, strenuum efficit bellatorem.
4 Nec multum refert si caetera probitatis concurrant insignia, proceri sint, an staturae brevioris. Utilius est enim milites fortes esse, quam grandes. Delectori suo fertur dixisse Pyrrhus: 'Tu grandes elige, ego eos fortes reddam.' Ad tumulum Archemori dum ludos solemnes Graecia celebraret, Tydeum Capaneo praestitisse percelebre est, quia Maior in exiguo regnabat corpore virtus.
5 De exercitio Magni Pompeii memorat Sallustius, quod cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis vecte, certabat. Neque enim ille aliter potuisset par esse Sertorio, nisi se et milites suos frequentibus exercitiis praeparasset ad praelia. Recedendi, assultandi, insiliendi ars non mediocris est, cuius beneficio illa servatur cautela, ut miles ad inferendum vulnus, sic insurgat in hostem, ut eidem ex aliqua parte non pateat ad plagam. Exercitium natandi percommodum est, cum in terrestri praelio vel navali, quod cui necessitas paret, nemini perspicuum sit, nec est promptum quempiam arte quam non didicit a periculis expediri. Missilium quoque usus maximus est, quibus hostis eminus laeditur, aut terretur; et exercitio eorum, lacertis robur accrescit, et iaculandi peritia atque usus acquiritur.
6 Hoc autem tanti exercitii assidua meditatio conferebat, ut in tumultu bellico utiliter versarentur intrepidi, qui in pace fuerant tam studiose instructi. Filias quoque legitur praefatus Augustus sic in lanificio fecisse institui, ut si praeter spem eas in extremam paupertatem fortuna proiecisset, vitam possent arte deductis facultatibus exhibere.
7 Nam et nendi, texendi, et acum exercendi, vestesque formandi, fingendi, componendi, non modo artem, sed usum habebant et consuetudinem. Utique qui otia non indulgebat virginibus, nequaquam permittebat milites otiari, quorum professio instituta est ad laborem. Nec credo eum de molliori habitu militum gloriari, ad quem nisi severiori vultu et honestiori habitu accedere, filia non audebat.
8 Lucanus brevi quodam praeconio commendat Catonem, et militiam Romanorum, adiiciens inter caetera, quod ei vestiri fuerat pretiose Hirtam membra super, Romani more Quiritis, Induxisse togam. (LUCAN. II, 386.) Quod profecto non diceret, nisi durioris togae usus, de Quiritum consuetudine processisset.
9 Sed modo qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt [Matth. IX], imo in castris, et sic ad bella procedunt, quasi ad nuptias dealbati. Magnis antiquae militiae privilegiis se tuentur, quoniam in eo imitantur plurimum quod iura ignorant. Et hoc quidem tolerabile esset, nisi aeque divinas et humanas contemnerent leges, ut, velis nolis, Satiricum illud tibi frequenter occurrat, Dinomaches ego sum, suffla: sum candidus, esto.
10 Dum non deterius sapiat Pannucia Baucis, Cum bene discincto cantaverit ocyma vernae; (Pers. 4, 20.)
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 8 > 4