Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, Caput II. [Quod militia delectum exigit, scientiam etexercitationem.]
| 1 | Restat armata manus, quae castrensem et cruentam, ut dictum est, exercet militiam. In huius autem moderatione sapientia et iustitia principis elucet plurimum. Ut enim ait Vegetius Renatus: 'Nullus est quem oporteat, vel plura, vel meliora scire, quam principem, cuius doctrina debet omnibus prodesse subiectis. |
| 2 | ' Cum enim pacis itemque belli debeat opera moderari, legum reique bellicae ipsum oportet habere peritiam. Et quidem de pacatis studiis aliqua superius dicta sunt, nunc manus armata discutitur, quae sine delectu, scientia et exercitatione non convalescit. Quovis enim istorum cessante, non prodest inutilis manus. At in his scientia et exercitatio utiliora sunt. |
| 3 | Scientia enim rei bellicae dimicandi nutrit audaciam. Nemo facere metuit, quod se bene didicisse confidit. Etenim in certamine bellorum exercitata paucitas ad victoriam promptior est, quam rudis et indocta multitudo exposita semper ad caedem. Quid enim Romanos gentium omnium fecit esse victores? Scientia utique et excercitatio, et fides, quam electi ex sacramento reipublicae impendebant. |
| 4 | Nam quid adversus Gallorum multitudinem Romana paucitas valuisset? Quid adversus Germanorum proceritatem brevitas potuisset audere? Hispanos quidem non tantum numero, sed et viribus corporis manifestum est praestitisse Romanis. Afrorum dolis atque divitis semper impares exstiterunt. Unde adversus haec omnia profuit tironem solertem eligere, et ut ita dictum sit, docere ius armorum, quotidiano exercitio roborare doctrinam, quaecunque possunt in acie et praeliis evenire, praenosse meditatione campestri, et in desides severitas vindictae. Hoc memoratus auctor testatur, et fere verbis eisdem adiiciens inutilem esse militum nutritum tenere, et deliciis assuetum, praeferens tanquam aptiorem plebem rusticam, quae sub divo et in labore nutritur, solis patiens, negligens umbrae, balneorum nescia, ignara deliciarum, simplicis animi, parvo contenta cibo, duratis ad omnem laborum tolerantiam membris. |
| 5 | Cui gestare ferrum, fossam ducere, onus ferre, consuetudo de rure est. Nunquid cantores, aleatores, aut aucupes, cum opus fuerit, ad haec invenientur idonei? Plane et istos, et piscatores, dulciarios, linteones et omnes qui aliquid tractasse videbuntur ad gynaecea pertinens a militari officio sic repellit, ut fabros ferrarios, itemque lignarios, cervorum aprorumque venatores, in usum militiae censeat eligendos. |
| 6 | Nam et Hierobaal ut figuralium mysteria taceantur, domino mandante prohibitus est in multitudine timida et inexercitata habere fiduciam, et illos solos adversus Madianitas producere, quos robur animi, et exercitium corporis approbaret. Cum ergo Gedeon cunctis audientibus proclamaret. Qui formidolosus et timidus est revertatur, recesserunt ex populo viginti et duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt. |
| 7 | Sed ab his decem millibus illos solos tanquam expeditiores ad bella iudicium Domini praeelegit, qui in siti sua velut canes festini lamberent, manu ad os proiiciente aquas. His relictis, qui deflexo poplite biberant. In trecentis itaque viris facta est liberatio populi, hostes caesi, captivati reges, et interfecti non tam militiae quam malitiae principes, percussitque Zebee, et Salmana in ore gladii, et tulit ornamenta et bullas, quibus colla regalium camelorum decorari solent, ornamenta quoque, monilia, et vestem purpuream, quibus reges Madian uti consueverant, sibique de tanta praeda solas inaures aureas Ismaelitarum reservavit, caeteris ex ratione populo distributis. |
| 8 | Vicit ergo innumerabiles hostium copias, inexpedita paucitate virorum fortium, quos non facile crediderim in deliciis urbium aut regalibus epulis quotidianisque conviviis didicisse ut aquam lamberent, unde eos dominus prae caeteris censuit eligendos. Si tamen interdum necessitas exigit, urbanos delicatioresque ad arma compelli, ex quo primum nomen dedere militiae, laborare, decurrere, portare pondus, et solem pulveremque ferre condiscant, parco victu utantur et rustico. |
| 9 | Interdum sub divo, interdum sub papilionibus commorentur, tunc demum ad usum erudiantur armorum. Et, si longior expeditio emergit, in angariis plurimum detinendi sunt: proculque habendi ab illecebris civitatis, ut eo modo et corporibus eorum robur accedat, et animis. Nec inficiandum est, post Urbem conditam Romanos ex civitate semper profectos esse ad bellum; sed tunc nullis deliciis fungebantur, sudorem cursu et campestri exercitio collectum, nandi usu iuventus abluebat in Tiberi. |
| 10 | Idem bellator, idemque agricola; sed genera tantum commutabat armorum. Quod usque adeo verum est, ut aranti Quintio Cincinnato dictaturam constet oblatam: Quem trepida ante boves dictaturam induit uxor Et sua aratra domum lictor tulit. |
| 11 | Ex agris ergo robur exercitus praecipue supplendum est. Ut enim ait, nescio quo pacto mortem minus timet, qui deliciarum minus novit in vita. |