monumenta.ch > Lucretius > v. 842 > v. 730 > v. 381 > v. 62 > v. 931 > v. 1048 > 7 > v. 423 > 1 > v. 483 > 6 > v. 351 > 67 > 8 > 9 > 4 > v. 379 > 5 > v. 548 > 3 > v. 581 > 11 > 12 > 10 > 2 > 30 > 30 > 7 > 7 > 7 > 30 > 1 > 6 > 7 > 7 > A > 9 > 8 > 7 > 1 > 20 > 4 > 7 > 1 >
>>> Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, I.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 6, PROLOGUS.

1 Notum est illud ethici, quia Aemilium circa ludum faber unus et ungue Exprimet, et molles imitabitur aere capillos. Infelix operis summa, quia ponere totum Nesciet. Hunc ego me, si quid componere curem, Non magis esse velim, quam naso vivere pravo, Spectandum nigris oculis, nigroque capillo.
2 (Hor. De art. poet., 32.) Dum Plutarchi vestigia in Traiani institutione familiarius sequor, me ipsum hac imagine arbitror compellari, eroque ludibrio omnium, nisi diligentius persequar quod incoepi. Me enim in praesenti clientem eius esse professus sum. Sequor ergo eum, et a capite reipublicae cum eo usque ad pedes descendam, ea tamen conditione, ut si his, quibus iura permittitur ignorare, mordacior in hac parte apparuero, id non mihi, sed Plutareno ascribant, aut sibi potius, qui regulam quam profitentur, et qua vivendum est eis, discere noluerunt.
3 Nam quod de nostratibus dictum est, ea sola intentione adieci, ut ad virtutis viam redeant vel inviti. Eos namque ad agenda sufficiunt animare tam exempla maiorum, quam principis magnitudo invicti, cuius titulos nunc apud me in unum congero, ut cum aliorum tuba et litui, et omne genus musicorum, laudes eius pariter in unum conclamabunt, ego vir plebeius et indoctus, mei similibus praeconia eius fistula stridenti dispertiam.
4 Nam quis a semipagano tibiam aurichalco iunctam, et aemulam tubae grandioris exspectet? Adero tamen, et me tantis solemniis ingeram, et quod ingenii vena subtrahit, devotionis copia supplebit. Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit, Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae, Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt.
5 (Verg. Ecl., V, 76.)
6 Quod si duces in iniuriam suam aliquid dictum putant, doceantur a principe, quia non in perniciem, sed salutem aegrotantium propinantur amarae medicinae. His praemissis, ad reliqua progrediatur oratio.
Ioannes Saresberiensis HOME