Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput XVII. [Pecuniam contemnendam esse prae sapientia:quod etiam veterum philosophorum probatur exemplis.]
| 1 | Leguntur plurimi philosophorum non modo divitias contempsisse, sed abiecisse, quasi impedimentum sapientiae et virtutis. Fecit hoc Socrates, quem omnium philosophorum sectae quasi prudentiae et veritatis unicum fontem venerantur. Antisthenes quoque cum gloriose rhetoricam docuisset, audissetque Socratem, dixisse fertur ad discipulos suos: 'Abite, magistrum quaerite, ego enim iam reperi. |
| 2 | ' Statimque venditis quae habebat, et publice distributis, nihil sibi plus quam palliolum reservavit. Huius Diogenes ille famosissimus sectator fuit, potentior rege Alexandro, et naturae humanae victor. Cum autem Antisthenes discipulorum nullum reciperet, et perseverantem Diogenem removere non posset, novissime ei minatus est clavam, nisi abiret. |
| 3 | Tum ille subiecisse caput fertur atque dixisse: 'Nullus tam durus baculus erit, qui me a tuo possit consortio separare.' Refert satyrus, qui virorum illustrium scribit historias, quod iste Diogenes palliolo duplici usus sit propter frigus, peram pro cellario habuerit, secumque portaverit, et quod clavam gerebat ob corpusculi fragilitatem, qua iam senex membra sustentare solitus erat, et emorathios vulgo sit appellatus, in praesentem horam poscens a quolibet et accipiens cibum. |
| 4 | Habitavit autem in portarum vestibulis, et in porticibus civitatum, usquequaque profitens verum, et transeuntium abigens aut notans vitia, quae mores foedabant. Cumque se torqueret in dolio, se domum volubilem habere iocabatur, et se cum temporibus immutantem. Frigore enim os dolii vertebat in meridiem, aestate ad septentrionem; et ubicunque sol se inclinaverat, Diogenis simul praetorium vertebatur. Quodam vero tempore, cum in usum potandi calicem ligneum gereret, vidit puerum manu concava bibere, et elisit eum in terra dicens: 'Nesciebam quod natura haberet poculum. |
| 5 | ' Nihil unquam de animi rigore remisit, in eodem vultus tenore etiam adversis interpellantibus perstitit, et ut plene Socraticum nosses, calcatis turbinibus fortuitorum, adversus omnem dolorem et miseriam uniformi duravit proposito. Dicebat enim haec semper a philosopho aliena, et impotem sui animum, in quem fortunae quidpiam licet. |
| 6 | Virtutem eius et continentiam, mors quoque indicat. Nam cum ad agonem Olympicum, qui magna frequentia in Graecia celebrabatur, iam senex pergeret febri in itinere apprehensus, occubuit in crepidine viae. Volentibus autem amicis, aut in iumentum, aut in vehiculum tollere, non acquievit, sed transiens ad arboris umbram, ait: 'Abite quaeso, et spectatum pergite. |
| 7 | Haec nox aut me victorem probabit, aut victum. Si febrem vicero, ad agonem veniam; si me vicerit, ad inferna descendam.' Ibique per noctem eliso gutture, non tam mori se ait, quam febrem morte excludere. Deceptus opinione virorum fortium et exemplo, in extremae difficultatis articulo, ne aliunde inferretur, mortem ultroneam credidit appetendam. |
| 8 | Praeiudicata siquidem opinio sapientioribus persuaserat in commune, ut mortem provocare mallent, quam turpe aliquid sustinere. Fecit hoc Cato, fecerunt et alii, qui fertum aut cicutam, aliudve toxicum praeoccupantes, omnem et solam (ut putabant) turpitudinis effugiebant notam. Veritatis namque ignorantia eis patrocinari videtur; sed crassa est et supina, quae certa postponit incertis, et quidquid habetur optimum ex causa inani abiicit et expellit. |
| 9 | Nec in eo fortitudinis nomen assequitur, quod se prae caeteris fraudulenta opinio consequi gloriatur. Utique fraudulenter et vane, quia, ut ait ille: Rebus in adversis facile est contemnere vitam. Fortius ille facit qui miser esse potest. Nemo eorum qui mortem provocant excusabilis est. Excusabiliores sunt qui imminentem abhorrent. Quis enim cognovit consilium Domini, et an possit mortem impendentem quacunque ratione effugere? |
| 10 | Sandrococtus a rege Alexandro interfici iussus, salutem celeritate pedum quaesivit. Ex qua fatigatione cum somno captus iaceret, leo ingentis formae, ad dormientem accessit, sudoremque fluentem lingua ei detersit, et blande expergefactum reliquit. Hoc prodigio, primum ad spem regni, maiestate ominis impulsus est. Molienti deinde bellum adversus praefectos Alexandri, elephantus infinitae magnitudinis ultro se obtulit, et veluti domita mansuetudine, eum tergo suscepit, duxque belli, et praeliator postmodum insignis exstitit. Andronicus quoque, damnatus ad bestias, cum leoni obiectus esset, qui et vastitudine corporis, et impetu fervoris fremituque terrifico, sonoro quoque tono, comisque cervicum fluctuantibus, animos omnium oculosque in se converteret, illaesus evasit, eo quod ubi eum leo procul aspexit, repente quasi admirans stetit, ac deinde sensim et quasi iocabundus placide accessit ad hominem. Tum caudam more atque ritu adulantium canum, clementer et blande movit, hominisque se corpori adiungens, crura eius et manus, prope iam metu exanimati, lingua leniter demulsit, cum homo inter illata atrocis ferae blandimenta, amissum animum recuperare posset, et vix paulatim oculos ad contuendum leonem aperire. |
| 11 | Hoc se Apion in urbanis spectaculis Romae vidisse refert, adiiciens quia, tunc facta quasi recognitione mutua, laetos, inquit, videres et gratulabundos leonem et hominem. Et hanc ob rem, et clamores populi maximos, accersitus est homo a Caesare, et quare illi uni atrocissimus leo pepercerit, diligenter quaesitum est. |
| 12 | Ille utique rem mirificam narrans ait: 'Cum provinciam Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius, et quotidianis verberibus, ad fugam coactus sum, et quo mihi latebrae terrae illius forent a domino tutiores, in camporum et arenarum solitudines concessi. Et quasi aliud defuisset, consilium fuit quocunque modo mortem petere. |
| 13 | Cum itaque sole medio rapido et flagranti, quamdam pro tempore caveam nactus essem latebrosam, in eam penetro, meque recondo. Nec multo post ad eumdem specum venit hic leo, debili, et cruento et crudeli pede, gemitus edens et murmura, dolorem cruciatumque vulneris ingemiscens, cum miserantia auditoris, si quis adesset. Atque illic primo quidem conspectu advenientis leonis territus sum, et quasi toto animo consternatus. |
| 14 | Sed postquam introgressus leo, uti res ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, me videt ingressum procul, et delitescentem, mitis et mansuetus accessit, et sublatum pedem ostendere mihi, et porrigere opis gratia, visus est. Ibi, inquit, ego stipitem ingentem, vestigio pedis eius haerentem, revulsi, conceptamque saniem vulnere intimo expressi, accuratiusque iam sine magna formidine siccavi penitus, omnemque detersi cruorem. |
| 15 | Ille tunc mea opera et medela levatus, pede in manibus meis posito, recubuit et quivit, atque ex eo die totum triennium ego et leo in eodem specu eodemque victu viximus. Nam si quas venabatur feras, membra opimiora ad specum suggerebat, quae ego, ignis copiam non habens, meridiano sole tosta edebam. Sed ubi me, inquit, vitae illius ferinae iam pertaesum est, leone venatum profecto, reliqui specum, et viam ferme tridui permensus, a militibus visus, apprehensus, et ad dominum ex Africa Romam deductus sum. Is me statim rei capitalis damnandum, dandumque ad bestias procuravit. |
| 16 | Intelligo autem hunc quoque leonem, me tunc separato captum, gratiam nunc beneficii referre et medelae.' Solutus itaque est poena Andronicus, et eidem leo totius populi suffragio donatus. Exinde amicantibus sibi homine et leone, et urbem peragrantibus et circumeuntibus, dicebant omnes: 'Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis. |
| 17 | ' Quaerisne historias notiores? De lacu leonum exivit Daniel, et pueri de camino ignis evaserunt illaesi. Et apud omnes gentes ex gratia, praeter opinionem, ab imminentibus malis liberati sunt plurimi. Unde nullus eorum, qui manus iniecerunt sibi, satis excusatus est mihi, licet magnis praeconiis ecclesiastica historia aliquos efferat, provocantes mortem, quia temporariam vitam apud se, quam pudicitiam periclitari malebant. |
| 18 | At eos sic excusant infirmitas carnis, et ignorantia iuris, et incendium charitatis, et forte mandatum familiare Dei, ut sic in simplicitate sua salventur, ut nequaquam ad consequentiam transeat, quod simpliciter praesumpserunt. Quis enim locus est fortitudini, si sic taedeat animam vitae suae, ut quasi patientia victa, et praecisa semita meritorum, quod praecipitur, aut nequeat, aut negligat sustinere? |
| 19 | Apud sapientes sic vita contemnitur, quod turpitudinis pretium, etiam aetas altera sordet, sic diligitur, ut dum innocenter teneri potest, nullius difficultatis irruente articulo propellatur. Sic ergo servanda est vita, ut sit contemptui; sic contemnenda est, ut proficiat saluti. Sed quis est qui hodie contemnat animam, cum nullus, aut rarus sit, qui toto mentis hiatu pecuniam non concupiscat? Quidni? Cum genus et formam regina pecunia donet, Ac bene nummatum decoret Suadeta Venusque, (Hor. Ep. 1,6,38.) qui dives est, qui prosperatur in viis suis, sapiens et felix iudicatur. |
| 20 | Ad hoc alius uxorem ducit, alius quinque iuga boum, aut villam emit, commutantes pro his animam suam. Caecosque, et claudos et debiles reputant, quibus mundus nequaquam arridet, quos tamen eiectis divitibus in coenam nuptialem Sapientia introducit [Matth. XXII], ubi inebriantur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis aeternae potantur [Psal. XXXV]. Interim quicunque non habet divitias stultus est, asinus, stipes, caudex, plumbum, aut si quid insensibilius est. |
| 21 | Stultus ergo miserque est, si quis est pauper. Sed nec amari potest ab aliquo, quem mala fortuna premit, eo quod Nulla fides unquam miseros elegit amicos, et iuste creditur quisque mala ferre, quae sustinet, adeoque regnum pecuniae invaluit, ut desperetur de fide iudicis, qui repellit munera offerentis. Si pacisci detrectas, pollicentis videris odisse causam. Et fortasse affectu, vel munere esse crederis praecorruptus, si permanere vis incorruptus. |
| 22 | Sententia vel opinio philosophorum omnino evanuit, dum sic omnes post divitias currant, ac si alibi laborum requies, dolorumque solatium inveniri non posset, ac si naufragi de profundo queant enatare facilius, si praegravi sarcina fuerint onerati. Sed quis unquam ulcerosus spinas congessit, ut volutatus in eis quiescat molliter? |
| 23 | Profecto si ei perfecte crederetur qui ait, divitiae sunt spinae, minime tanto studio a sapientibus nostri temporis quaererentur. Ut ergo Publius Carpus ait, divites pauperibus miseriores sunt, eo quod a sapientia longius abeunt. Appetitus divitiarum sapientiae exclusio est, et fuga virtutum; fecunda virorum paupertas, naturam optimam bene vivendi ducem imitatur, et virtutum parens et custos est, solaque securitatem parit, quae sola nescit incentiva bellorum. |
| 24 | Non habet iurgia qui contentionis causas ignorat. Trepidat orbis, et Caesaream manum solus pauper non timet. Utique si ob aliam causam non fugerentur, aut contemnerentur divitiae, nisi quia sapientiae vias sepiunt spinis, eas oportuerat non amari. Ne tamen his qui paupertatis erubescunt vilitate sordescere, philosophorum sit molesta opinio, divitiarum non indicit fugam philosophia, sed inhibet appetitum. Mentem sui compotem quaerit, et quae in omni fortunae calculo sufficiat sibi, ita tamen ut sufficientia eius ex Deo sit. |
| 25 | Sic auro tanquam fictilibus; fictilibus quasi auro utatur. Nam sicut opes admittuntur ad usum, sic a sapiente contemnuntur abusu. Sed forte supellex vilis videbitur ignominiosa magnatibus, et honoris splendorum res tenuis decolorat. Atqui longe praestantius est moribus splendere, quam rebus, nec rerum unquam specie illustrabitur, quem suae turpitudinis macula dehonestat. Fictilibus coenasse ferunt Agathoclea regem, Atque abacum Samio saepe onerasse tuto. |
| 26 | Fercula gemmatis cum poneret aurea vasis, Et misceret opes, pauperiemque simul, Quaerenti causam respondit: Rex ego qui sum Siciliae, figulo sum genitore satus. Fortunam reverenter habe, quicunque repente Dives ab exili progrediere domo. (AUSON. Ep. VIII.) Res itaque non sunt in vitio, sed usus. |
| 27 | Et est philosophantis animi fructus nobilis, generosa aequanimitas mentis. Nam si ex stupore est, ut aequanimiter omnia portet, mens aegra ab incolumitatis virtute degenerat. Cum vero philosophandi sint multae semitae, illa prae caeteris mihi videtur esse nobilior, et laudabilior, Quae sic prandet olus patienter, rebus ut uti Noverit, et rerum quae sic versatur in usu, (Hor. Ep. 1,17,13.) ut olus, et quaelibet extremae paupertatis xenia docta sit non fastidire. |
| 28 | Fructus siquidem philosophiae eximius est, ut noverit quis abundare, et penuriam pati, ut laeto animo aequanimiter omnia portet, ut obiecto solidae virtutis obice, omnem fortunam exarmet. Profecto quisquis haec assecutus est, non sperat aut extimescit, et in eum semper fortuna quaelibet manca ruit. 'Quid, inquit, curiosus philosophiae perscrutator, tibi philosophia contulit? |
| 29 | ' Et Aristippus: 'Ut cum omnibus, ait, hominibus intrepide fabularer.' Utique si honoris esset, aut pecuniae, reive alterius cupidus, hoc minime posset veraciter respondere. Ad salutem tamen via tutissima est, divitiis et rebus aliis expedito. Difficillimum enim est, ut possessorum sui non impediant cursum. |
| 30 | Quis nescit Hippodamiam praevolasse ad palmam, dum concertantium procorum cursum, proiecto auro potuit retardare? Mansit itaque virgo invicta, donec ventum est ad pecuniae contemptorem, qui in contemptu auri virginem superavit, aurum obtinuit, et ex eo (ut fingitur) certatricis puellae cereos axes fecit, dum incorruptionis amor pecuniae amorem absorbuit. |
| 31 | Nonne hoc ipsum commendat iudicium Dei, et eas contemptibiles facit, quod in egestate bonorum, ipsis iniqui affluunt? Fit tamen interdum nescio quo pacto, ut ad subversionem iustorum, se eis ingerant, et quo diligentius excluduntur, ad ostium contemptoris studiosius pulsant. Quod beatus Eugenius munera cautius abigebat, ad eum undique multiplicibus confluebant. |
| 32 | Hoc quoque fere ubique accidit, ut fugiant, dum quaeruntur; dum fugantur, accelerant. Et haec quidem via compendiosa, et honestissima est ad divitias. Cum enim divitiae prudenter excluduntur, et vita aeterna acquiritur, et cumulus divitiarum accedit. Et si hoc nimis arduum videtur aliis, vel a iudicibus tam ecclesiasticis quam mundanis, qui professione aut sacramento iustitiae obligati sunt, impleri oportet. |
| 33 | Utrorumque siquidem forma Samuel est, qui sic praefuit sacrificiis, ut non parceret sanguini impiorum; sic iudicia utraque exercuit, ne ullum opprimeret, et de manu cuiusquam nihil accepit. Hoc testatur conscientia Samuelis, attestatur et populus, et tamen non satis fit conscientiae scrupulosae, nisi sacramento suum populus testimonium roboraret. Ait enim: Testis est Dominus adversus vos, et testis Christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea quidpiam. Et dixit: Testis. Cuicunque obtestati provinciales tale testimonium perhibent, ad iudicium omnipotentis, et omnia scientis Dei securus accedat. |
| 34 | Provide namque causam instruit, qui in examine conscientiam producit, et diem humanum, quorum est iudex conscius in excelso. Qui vero cum Samuele non discutiunt hic iudicia sua, sed prompti ad excusationes in peccatis, quasi lotis manibus cum Pilato clamant: Mundus ego sum a sanguine iusti huius [Matth. XXVII], quia contra legem peccaverunt, et per legem damnabuntur. |
| 35 | Sed et illi damnationis erunt participes, qui eos possunt cohibere nec volunt. Et de his quidem vatis dictum est sapienti. Proinde ad proportionem manuum, quam Plutarchus induxit, transeat stylus. |