Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput XVI. [De crimine repetundarum, quo tenentur etpraesides et iudices, qui aliquid omnino accipiunt propter eas res quae sibi sunt ex officio faciendae: et de Samuele, qui docet iuge sacrificium esse debere in domo iudicis, quae se ipsam oblatione iustitiae, et bonorum operum exhibet templum Dei.]
| 1 | Sed crebrescentibus vitiis, etiam in clero sunt hodie continentiae tantae exempla rarissima, cum tamen de censura legum, summa continentia magistratibus omnibus sit indicta. Adeo quidem, ut qui ordinariam gesserit potestatem, quidquid ex vetere delegationis titulo profligaverit, cum dispendio pudoris atque fortunae, id est honoris atque dignitatis, de propriis facultatibus intra provinciam positus inferre cogatur. |
| 2 | Lege quoque Iulia repetundarum tenetur, qui, cum aliquam potestatem haberet ob iudicandum, vel non iudicandum, decernendum vel non decernendum, aut ob denuntiandum testimonium, vel non denuntiandum, pecuniam acceperit; et in summa, quo magis aut minus quid ex officio suo faceret. Nec usu capi potest quod accipitur, antequam redeat in potestatem eius a quo profectum est, aut haeredis. |
| 3 | Venditiones quoque et locationes, pluris minorisve factas, lex ista rescindit, et ea damnati, testimonium publicum dicere, aut iudices esse, aut postulare prohibentur. Et licet convicti extra ordinem hodie puniantur, plerumque damnantur exsilio, vel etiam durius, prout admiserint. Sed et ab haeredibus poena repetitur. Inspice verba legis, et quanta indignatione crimen hoc persequatur attende. |
| 4 | 'Ut unius, inquit, poena metus possit esse multorum, ducem qui male egit ad provinciam quam nudaverat, cum custodia competenti ire praecipimus, ut non solum quod egit, non dicam domesticus, sed manipularius et minister accepit, verum ut id quod ipse a provincialibus meis rapuit, aut sustulit, in quadruplum invitus exsolvat.' Itemque: 'Omnes cognitores et iudices a pecuniis atque patrimoniis manus abstineant, neque alienum iurgium putent suam praedam. |
| 5 | Etenim privatarum litium cognitor, idemque mercator, statutam legibus cogetur subire iacturam.' Et illud: 'Iubemus quoque et hortamur, ut, si quis forte honoratorum, decurionum, possessorum, postremo etiam colonorum, a cuiuslibet ordinis iudice fuerit aliqua ratione concussus, si quis sciat venalem de iure fuisse sententiam, si quis poenam vel pretio remissam, vel vitio cupiditatis ingestam: si quis postremo quacunque de causa improbum iudicem potuerit approbare, is vel administrante eo, vel post administrationem depositam in publicum prodeat, deferat crimen, delatum approbet, cum probaverit, et victoriam reportaturus et gloriam. |
| 6 | Utinam haec vel audiantur a nostris, nam ut serventur optare vix audeo! Quos quoties diligentius intueor, concussores mihi potius videor videre quam iudices, ac si ad hoc solum dati sint, ut provinciam spolient. Sed et leges ipsae et consuetudines, quibus nunc vivitur, insidiae sunt et laquei calumniantium. Verborum tendiculae proponuntur, et aucupationes syllabarum; vae simplici qui syllabizare non novit! |
| 7 | Feci, inquit, iudicium et iustitiam, non tradas me calumniantibus me [Psal. CXVIII];' ac si aperte dicat: Qui iudicium pervertunt, et iustitiam deserunt, tradantur calumniatori, qui filios Adam ante conspectum Domini accusat die ac nocte. Legitur in libro Regum ad universum Israel dixisse Samuelem: Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem. |
| 8 | Et nunc rex graditur ante vos, ego autem senui et incanui. Porro filii mei vobiscum sunt. Itaque conversatus sum coram vobis, ab adolescentia mea usque ad diem hanc. Ecce praesto sum. Loquimini de me coram Domino, et coram christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim, aut asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi, et contemnam illud hodie, restituamque vobis [I Reg. XII]. O pudicum animum! o continentem manum! o iudicem incorruptum, et vocem magnificam, admirandam, et imitandam universis, quae de conscientia pura sic loquitur! |
| 9 | Loquimini de me coram Domino et Christo eius, qui in coelo et terra iudices iudicant. Loquimini, inquam, si bovem cuiusquam aut asinum tulerim. Utique villas et praedia, aut immensa pondera auri vel argenti, aut pretiosae supellectilis onera non extorserat, qui magni reputabat iudicem bovem oblatum accepisse vel asinum. |
| 10 | Si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem. Neminem iniuste vexaverat, qui omnes calumnias excludebat, nec iudicium eius pervertebat caro vel sanguis, qui nullum unquam oppressit. Si enim in manus eius quisquam inciderat, non eum iudex, sed propria iniquitas opprimebat. Si de manu cuiusquam munus accepi, contemnam illud hodie, restituamque vobis. Quid, quaeso, expressius dici poterat? Ut in summa omnem avaritiae suspicionem tollat, nullius muneris conscientiam docet se habuisse, paratus contemnere et restituere, si quid omnino exigi posset. Malebat enim illud restituere in praesenti, quam cum usuris reddere in futuro, et contemnere illud hodie, satius iudicabat, quam in conspectu Dei et omnium electorum, ex ea causa in aevum contemptibilis apparere. |
| 11 | Sed quid ad hanc constitutionem eius respondit auditor? Audi. Et dixerunt [ibid.]: Qui? Utique totus Israel. Nam ad omnes sermonem direxerat. Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicuius quidpiam [ibid.]. Si quis proconsulum praesidumve, aut tribunus, aut centurio, decuriove, aut omnino aliquis magistratus tale testimonium a provincialibus meruit, ad provinciam nostram, quaeso, accedat, ut nostros doceat magistratus. |
| 12 | Nam de vicecomitibus, et iustitiis, quae, ut vulgari nostro utar, recte dicuntur errantes, nihil tale auditur, eo quod diligunt munera, et sequuntur retributiones, nec liberant pauperem a potente, advenae et pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad eos. Porro nec iudices ecclesiastici sequuntur Samuelem, sed sicut populus, sic et sacerdos. |
| 13 | In commune conqueritur Sapientia: Tenentes legem nescierunt me; principes facti sunt, et ego ignoravi [Ier. II]. Quod ut ab humilioribus liqueat, qui decani sunt, vel archidiaconi, nisi illi, ut Simon noster venerabilis doctor in lege Domini, dicere consueverat, in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus? [Psal. XXV.] Felicisimum regem Anglorum, et Normanniae, et Aquitaniae adhuc invictissimum ducem, interroga quid etiam de suis sentiat, quos intrudit, et dicet, ut opinor: 'Non est malum in clero, quod isti non faciant. |
| 14 | ' Episcoporum nomen et officium venerabile est, si tanta impleretur sollicitudine, quanta interdum petitur ambitione. Et diligerentur ut patres, timerentur ut domini, colerentur ut sancti, si exactionibus parcerent, et proiicerent ex animo quidquid provenit ex calumnia, et omnem quaestum minime crederent pietatem. Caeterum sibi reverentiam subtrahunt et amorem, dum honores ambiunt, pecuniam cupiunt, et vel suas faciunt, vel alienas calumnias fovent. |
| 15 | Et quidem nescio quomodo notam et poenam omnem evadant qui exactionem totius calumniosi quaestus sibi ad minus bessem vindicant. Nam aut solidum assem usurpant sibi, aut ut multum, trientem duntaxat archidiaconis et aliis officialibus, ne dicam cum populo ministris iniquitatis, cedunt. Sed nec legati sedis apostolicae, manus suas excutiunt ab omni munere, qui interdum in provinciis ita debacchantur, ac si ad ecclesiam flagellandam egressus sit Satan a facie Domini. |
| 16 | Concutiunt angulos domus, ut prosternant filios et filias eius, qui languores et dolores animarum curavit in cruce. Commovent et conturbant terram, ut videantur habere quod sanari oporteat. Hic tamen non de omnibus sermo est, sed de his qui, Patris voluntate contempta, serviunt suae. Constat enim quia in omni officio domus Domini, sic relinquuntur quidam, ut alii assumantur. |
| 17 | Vidi ego ipse in omnibus his, decanos scilicet, archidiaconos, episcopos et legatos, tanta sollicitudine operari in messe Domini, ut merito fidei et virtutis, recte videri posset vineam Patris in manu eorum prudenter et utiliter collocatam. At alii sic versantur, ac si ad Thebas in facinus excitandas mittatur ab inferis Thesiphone vel Megaera. Nam fere sic ab aula contra omnium vota fidelium, ad Ecclesiae publica officia accesserunt. |
| 18 | Apud hos . . . iudicium nihil est, nisi publica merces, Atque eques, in causa qui sedet, empta probat. Iustificant impium pro muneribus, exsultant in rebus pessimis, laetantur cum mala fiunt: Vixque tenent lacrymas, cum nil lacrymabile cernunt. (Ovid. Met. II, 796.) Siquidem peccata populi comedunt, et vestiuntur eis, et in eis multipliciter luxuriantur. |
| 19 | Acceptores personarum, et quasi quidam bonorum mallei: hoc enim didicerunt ab eis a quibus electi sunt. Ait Sapientia: Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes. Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic exsecratio est divitis pauper. Dives commotus confirmabitur ab amicis, humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. |
| 20 | Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superba, et iustificaverunt illum. Humilis deceptus est, et insuper arguitur. Locutus est sensate, et non est ei datus locus. Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? Et si offenderit, subvertunt illum [Eccli. XIII]. Et haec quidem sunt iudicia eorum, quos curia docuit, imo omnium qui iustitiae divitias praeferunt, et nihil potius ducunt, quam habere divitias, quo tamen vix aliquid inutilius est. Nullus istorum exsultat, cum Christum videt in terris, nullus eorum est qui velit eum cum hominibus conversari, nullus qui ad bona opera proximorum decantet: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II]. Hoc siquidem canticum est fidelium praelatorum, qui speciosis incedunt pedibus, et ex eo beatis, quod pacem portant, et pacem sanctimoniae sociam, sine qua nemo videbit Deum. |
| 21 | Dicunt et hi cum Sapientia, quia bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii [Eccli. XIII]. Clamitant in plateis, quia beatus vir qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit [Eccli. XXXI]; ac si aperte dicant: Quisquis in munere cuiuslibet magistratus, aurum quaerit, maculam invenit, sine qua nec acquiri, nec esse potest apud avidum possessorem. |
| 22 | Quis unquam pecuniam sine sordidatione manuum tractavit diutius? Ex ea tamen certe minus manus sordet quam animus. Nolo mihi malorum frigescant limina, aut de nare canina sonare hic littera videatur, non pono os meum in coelum, ut de patribus, qui orbem iudicant, et a nullo iudicantur in terris, aliquid dicam, nisi plenum fide, charitate et reverentia. |
| 23 | Dicam tamen quod verum est, adeo ut ei nemo fidelium audeat refragari, dicam quod ipsi praedicant. Dicam, inquam, quia non potest civitas abscondi supra montem posita, et nequaquam latere possunt notitiam publicam, quae in conspectu gentium fiunt: siquidem Omne animi vitium tanto conspectius in se Crimen habet, quanto maior qui peccat habetur. |
| 24 | (IUV. VIII, 140.) Sal quoque infatuatum ad nihilum valet ultra, nisi ut proiiciatur foras, et conculcetur ab hominibus, utpote vilis abiectio, quae nec ad stereorationem agrorum prodest. Sol quoque orbem illustrat plenius, quia in eminenti est. Quid multa? Opera singulorum, testimonium perhibent de eis. Sic Samuel operum testimonio iustificatus est. |
| 25 | Sed ne videretur populus ei blandiri, et quasi ex timore vel fallacia falsae innocentiae, et inanis iustitiae, testimonium perhibere, populum religione iuramenti ad professionem veri tamen arctandum censuit, dicens: Testis est Dominus adversus vos, et testis christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea quidpiam. Et dixit populus: Testis [I Reg. XII]; ac si fidem Deo et regi suo debitam, religiosae affirmationis obsidem faciant. |
| 26 | Quod autem esculentum et poculentum acceperit, de Scriptura certum non habeo. Sic enim scriptum est: Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae, et ibat per singulos annos circumiens Bethel, et Galgala, et Masphat, et iudicabat Israelem in supradictis locis, revertebaturque in Ramatha. Ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israel [I Reg. VII]. Quid aliud videtur sonare littera, nisi quod provinciam ex officio circuibat, ad expletionem iudicii, et revertebatur domum, ut de proprio satisfaceret necessitati? Aedificavit etiam ibi altare Domino [ibid.]. Recte quidem, eo quod iuge sacrificium esse oporteat in domo iudicis, quae cultu iustitiae, et morum honestate, et luce bonorum operum, se ipsam exhibet templum Dei. |
| 27 | Ubi amodo non immolatur sanguis hircorum et vitulorum, nec cinis vitulae inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, sed per pontificem magnum, qui penetravit coelos, Iesum Filium Dei, ubique locorum offerri debet Compositum ius fasque animi, sanctique recessus Mentis, et incoctum generoso pectus honesto. (Pers., II, 73.) Veri siquidem adoratores sic adorant Patrem in spiritu et veritate. |
| 28 | Anne credis eum accepisse aliquid nomine sportularum? Hoc enim praetextu non tam iudices quam iudiciorum caupones, qui nequitiam suam honesta volunt palliare licentia, iniquitatem suam colorare nituntur, quaerentes scilicet aliqua emolumenta negotiorum, quorum pro parte onera portant. Aut si emolumentum esse non licet, sit saltem compensatio sumptuum et damnorum. Hi tamen rari sunt. |
| 29 | Quis enim erubescit dicere: Quid mihi dabis ut tibi iustitiam faciam? Nam ut pro se ipsa exhibeatur, frustra exspectas. Nonne simile est, ac si dicatur, quid vultis mihi dare ut me ipsum abnegem, officium prodam, et Dominum vendam? |