monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85 > 80 > 96 > 65 > 24 > 21 > 4 > 20 > 73 > 15
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, XIV. <<<     >>> XVI.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput XV. [Quae pertineant ad religionem proconsulum,praesidum, et ordinariorum iudicum, et quatenus xenia protendi liceat; et de Cicerone, Bernardo, Martino, Gaufrido Carnotensi.]

1 Pertinet autem ad religionem praesidis, providere ne potentiores viri iniuriis afficiant humiliores, ne defensores eorum calumniosis criminibus insectentur innocentes. Prohibebitque illatas exactiones, et violentias factas, et extortas metu venditiones, et cautiones, vel sine pretii numeratione, ne et ipse provinciam in praebendis hospitiis oneret, denique ne quis iniquum lucrum, vel damnum sentiat, praecavebit.
2 Congruit enim bono et gravi praesidi, curare ut pacata et quieta sit provincia: quod facile obtinebit si sollicite agat, ut malis hominibus provincia careat, eosque conquirat. Nam et sacrilegos, latrones, fures, plagiarios conquirere debet, et prout quisque deliquerit, in eum animadvertere, receptatoresque eorum, sine quibus latro diutius latere non potest.
3 Omni vero ius reddenti observandum est, ut in adeundo quidem facilem se praebeat, sed contemni non patiatur. Unde mandatis adiicitur, ne praesides in ulteriorem familiaritatem provinciales admittant. Nam ex conversatione aequali, contemptio nascitur dignitatis. Et summatim ita ius reddi debet, ut auctoritatem dignitatis ingenio suo augeat.
4 Sed et in cognoscendo, nec excandescere adversus eos, quos malos putat, nec precibus calamitosorum illacrymari oportet. Id enim non est constantis et recti iudicis, cuius motum animi vultus detegit. Quid enim in viro gravi deformius, quam si ad auram genae pallent, cutis in rugas contrahitur, scintillant oculi, turbatur vultus; aut si sanguinem faciei ira accendit, et quasi excludit in superficiem, spumantia torquentur labia, brachia iactantur, saliunt pedes, corpus trepidat, et toto gestu non tam iratum exprimit, quam insanum.
5 Certe cum tales video, compatior illis, mihique metuo, memor hominum, quos in Africa esse, in libro naturalis Historiae apud Plinium didici. Dicuntur enim effascinare voce et lingua, ut si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes amoeniores, laetiores infantes, equos egregios, pecudes pastu et cultu optimas, repente moriantur, aut pereant.
6 Fascinatio quoque oculorum exitialis est. Refert idem homines esse in Illyricis, qui interimant videndo, quos diutius irati viderint. Eosque ipsos mares, feminasque qui visu nocentes sunt, pupillas in singulis oculis habere bina. Apollonides quoque perhibet, in Scythia nasci feminas, quae Bithiae vocantur, et easdem in oculis binas habere pupillas, et perimere si quem visu forte iratae aspexerint.
7 Vereor ne his cognati sint iudices iracundi. Tradunt etiam physiognomi, eos qui habent oculos maculosos, ad nequitiam proniores. Quae vero de praesidibus, aliisque iudicibus dicta sunt, debent et apud proconsules, quos nostrates vulgariter dicunt iustitias esse errantes, obtinere. Et nomen quidem erroris, etsi non officio, personis tamen eorum convenit qui euntes post concupiscentias suas, in sectatu avaritiae, et depraedatione popularium, a tramite aequitatis aberrant.
8 Debent autem officia omnium esse gratuita, ut nihil ultra statutum exigatur, sed nec recipiatur. Sed forte quid statutum sit, quaeris. Plebiscito continetur, ne quis praesidum munus donumve caperet, nisi esculentum poculentumve, et id quidem intra dies proximos prodigatur. Quod et ad proconsules, aliosque magistratus ex mandato principis transit. Non vero in totum debent xeniis abstinere, sed modum adhibere.
9 Ut vero nec in totum abstineant, nec avare modum xeniorum excedant, divus Severus, et imp. Antonius elegantissime sunt epistola moderati. Cuius epistolae verba sunt haec: 'Quantum ad xenia pertinet, audi quod sentimus.' Vetus proverbium est: 'Nec omnia, nec semper, nec ab omnibus.
10 ' Nam valde inhumanum est a nemine accipere; sed passim, vilissimum; et per omnia, avarissimum. Quod autem mandatis continetur, ne domum vel munus ipse proconsul, vel qui in alio officio erit, accipiat, ematve quid, nisi victus quotidiani causa, quod ad xenia iam non pertinet, sed ad ea quae eduliorum excedant usum. Sed nec xenia producenda sunt, ad munerum qualitatem.
12 Licet enim patrocinium iustum possit vendere advocatus, et peritus iuris sanum consilium, iudicium vendere omnino non licet. Cicero cum in Palatio domum vellet emere, et pecuniam in praesens non haberet, a Sylla qui tunc reus erat, mutuo sestertium vicies tacite accepit. Ea res priusquam emeretur, prodita est, et in vulgus exivit.
13 obiectumque est ei quod pecuniam domus emendae causa a reo accepisset. Tunc Cicero inopinata exprobratione permotus, accepisse se negavit, dicens se domum non esse empturum. Atque adeo falsum est quod, inquit, obiicitis, ut verum sit me pecuniam accepisse, si domum emero. Sed cum postea emisset, et hoc mendacium in senatu ei ab inimicis obiiceretur, risit satis, atque inter ridendum: 'Imprudentes, inquit, homines estis, cum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere velit, se empturum esse negare, propter competitores emptionis.
14 ' Sic itaque, quod inficiari non poterat, urbano facetoque diluit dicto, rem magis dignam faciens risu quam crimine. Familiare siquidem habebat, ut quoties obiectum turpe abnegare non posset, responsione ioculari illud eluderet. Amplectendae memoriae, et imitandae sanctitatis summus pontifex Eugenius, quem vidisti, nullum omnino munus hominis litigantis recipiebat, aut cui litem crederet imminere.
15 Unde cum in adventu suo prior quidam modicae facultatis, cuius causam nondum audierat, ei marcam auri devotione multa instanter offerret: 'Nondum, inquit, domum ingressus es, et iam vis corrumpere dominum? Corruptionem namque vir sanctus credidit, quidquid offerebatur iudici lite pendente. Bernardus Clarevallensis monachus, et sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis, Romae degens in excelsis singulariter habitavit, excutiens manus suas ab omni munere, ut nondum natus sit, cuius aurum, vel argentum in munus acceperit.
16 Quid referam Martinum, qui contra morem a legatione rediens pauper, cum ab episcopo Florentino equum, socio necessarium, magna compulsus instantia, accepisset, eumdem restituit donatori, ex quo eum ab initio dati muneris, causam in Romana Ecclesia ventilandam habuisse cognovit. Quod et plenius S. Bernardus Clarevallensis abbas, qui eum perfectius noverat, refert in libro doctrinali, quem ad S. Eugenium de contemplatione vel consideratione scribit. Taceo quod venerabilis Pater Gaufridus Carnotensis, legatus Aquitaniae, provincialium munera non recepit, nisi in causa esculenti et poculenti, et hoc cum summa frugalitate; sed omnia quae in xeniorum ratione offerebantur, ut stercora contemnebat. Testatur sanctus Clarevallensis, quod piscem, quem vulgo sturionem dicunt, a devoto quodam legationis suae clerico gratis accipere noluit, nec ante acquievit offerentis improbitati, quam ei pro admisso xenio pretium numeraret.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, XIV. <<<     >>> XVI.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85 > 80 > 96 > 65 > 24 > 21 > 4 > 20 > 73 > 15