Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput XIV. [De ratione instrumentorum.]
| 1 | At in ipsa disquisitione consilii, tam in civilibus quam criminalibus causis, ad examinandas probationes, instrumentorum ratio habenda est. Et quidem instrumenta dicuntur omnia, quibus causa instrui potest, sive sint testimonia, sive testes: haec tamen illis potiora sunt, eo quod testes testimoniis praeferantur. Nam cum testes examinari possint, testimonia semper, et apud omnes eadem sunt. |
| 2 | In ipsa vero testium examinatione, non potest ex regula aliqua diffiniri, quid magis iudicem sequi oporteat. Si enim omnes testes eiusdem honestatis et aestimationis sint, et negotii qualitas, ac iudicis motus cum his concurrerit, sequenda sunt omnia testimonia. Sin vero quidam eorum aliud dixerint, licet in pari numero, credendum est quod naturae negotii convenit, quod inimicitiae aut gratiae suspicione caret, confirmabitque iudex motum animi sui ex argumentis et testimoniis, quae rei aptiora, et vero proximiora esse compererit. Non enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testium fidem, et testimonia, quibus potius lux veritatis assistit. |
| 3 | Ipsis quoque praesumptionibus frequentissime stabit, donec probetur contrarium. Nam et Salomon, cum in litigio meretricum infantem dividi praecepisset, et altera eum mallet alteri vivum cedere, ipsa tamen reclamante: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur, illi vivum infantem restituendum censuit, quae non acquievit, ut vivus moreretur [III Reg. III]. Argumento siquidem probabili trahebatur, ut matrem crederet quae diligebat; cum opinionem eius, aut fidem, adversa probatio nequaquam evacuaret. Unde et D. Adrianus rescripsit, iudicantis dilatans in examinatione testium facultatem; et verba quidem epistolae sunt haec: Tu magis scire potes quanta fides habenda sit testibus, qui cuius dignitatis, et cuius aestimationis sint, et qui simpliciter visi sint dicere, utrum unum eumdemque sermonem meditatum attulerint, an ad ea quae interrogaveris, ex tempore verisimiliter responderint. |
| 4 | Quae argumenta, et quemadmodum, cuique rei probandae sufficiant, nullo certo modo satis diffiniri potest. Alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias veluti consentiens fama confirmat rei, de qua quaeritur fidem. Hoc igitur solum tibi respondere possim summatim, non utique ad unam speciem, probationis cognitionem statim allegari debere, sed ex sententia animi tui, te aestimare oportere, quid aut credas, aut parum probatum tibi opineris. |
| 5 | Iudici vero plurimum licet, dum in omnibus serviat veritati, quam si (ut solet) apud improbos periclitari cognoverit, ad professionem eius qui necessarii fuerint, evocabit, et ad testimonium compellet invitos: his tamen exceptis, quos adversus certas personas testificari iura non cogunt. |