monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, XII. <<<     >>> XIV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput XIII. [Quomodo iudicium debeat ordinari, et deconceptione sacramenti calumniae, quod ex necessitate praestant actor et reus, et quid immineat illi, qui iuramentum subire detrectat, et de sacramento advocatorum, et poena calumniatorum, sive praevaricantium, aut tergiversantium.]

1 Ut vero rerum veritas citius illucescat, litigatores ipsos, personas videlicet principales, non ante ad litem iudex admittet, quam ei praestito sacramento faciant fidem, quod iustitiae insistent, et calumniam omnem procul facient. Actor quidem iuret, non calumniandi animo litem movisse, sed existimando bonam habere causam, et quod nihil in tota lite faciet calumniose, ut nec probatio, nec dilatio frustratoria exigatur, sed id solum quod iustitia videtur exigere.
2 Reus autem iurabit, quod putans se bona instantia uti, pervenit ad reluctandum, et quod in nullo totius litis articulo calumniose versabitur, id solum a iudice, vel adversario exigens, quod pro veritate putat ex necessitate iustitiae exhibendum. Uterque vero iuramenti sui extrema clausula hoc complectetur, ut iurent se nihil dedisse, aut promisisse, aut daturos esse, vel per se, vel per mediam personam, sive iudicibus, sive aliis quibuscunque personis pro ea causa, exceptis his, quae advocatis, et quibusdam aliis certis personis de iuris indulgentia praestari licet.
3 Quod si actor sic iurare recusaverit, exclusus a lite cadit ab actione, tanquam improbus litigator. Reus vero detrectans subire iuramentum, habetur pro confesso, et sententiam damnationis exspectat. Sed et ipsi patroni causarum, quo fidelior possit esse examinatio, ab ipsa contestatione litis, iuramento arctantur ad veritatem et fidem, iurantes quod cum omni virtute sua, omnique ope, quod iustum et verum examinaverint, clientibus suis inferre procurabunt, nihil studii relinquentes prout cuique possibile est; et quod ex industria sua non protrahent lites.
4 Nam eas oportet a iudicibus infra biennium vel triennium terminari. Ipsos quoque advocatos pari distributione partibus exaequabit, sive eos petierint, sive non, ut aequo Marte possit causa procedere. Haec autem paritas, et in virtutis merito, et vivacitate ingenii, consilii profunditate, et opinione scientiae, et nominis auctoritate consistit, ut haec omnia, si fieri potest, apud partes quadam aequitatis lance librentur. Quod si unius prae caeteris est fama hilarior, ex officio iudicantis prout poterit parti adversariae compensabitur.
5 Qui tamen alicuius litigatorum arcana praenovit, non patrocinabitur adversario, nisi forte citra convenientiam iudicis, separatim cum pluribus aliter tractaverit, ut alteri paris defensionis copia subtrahatur. Nec est qui a iudice monitus sine excusatione probabili, possit cuicunque parti patrocinium denegare, nisi forum sibi praecludi velit, ut postmodum in causis agendis minime audiatur.
6 Si vero praevaricatus fuerit advocatus, in convictum oportet, pro qualitate commissi, poenam gravissimam exercere. Munus siquidem patrocinii fidelissime implendum est, et sine adversariorum iniuria. Rationibus namque, non probris contendendum est, et ex edicto principis patitur opinionis dispendium, quisquis negotio derelicto, procax in adversarii sui contumeliam aut palam pergit, aut subdole.
7 Sed licet patrono merces ex causa honorarii debeatur, concinnatorem vel redemptorem litium esse non licet, ut certae partis emolumentum cum gravi damno litigatoris, et quadam deprecatione paciscatur. Quidquid autem patronus allegaverit praesente domino, perinde est habendum, ac si proferatur a domino, nisi ex continenti, id est infra proximum triduum contradixerit.
8 Licet autem patronum vinci contigerit, in nullo laeditur fama eius, si nihil omisit ex contingentibus, et clientis sui iustitiam fideliter fovit. Non enim cogitur patrocinari mendacio. Si quid vero laesionis affert causa, in litigantes cadit, sive civiliter, sive criminaliter actum sit. Hoc autem quidquid sit, sententia diffinitiva declarat, quae reos condemnat, vel absolvit, et interdum in ipsos auctores consultissime acerbitatis effundit aculeos.
9 Nam ut de civilibus taceatur, in quibus tamen est eadem invenire, accusatorum temeritas tribus modis detegitur, tribusque subiicitur poenis. Aut enim calumniantur, aut praevaricantur, aut tergiversantur. Est autem calumniari, crimina falsa intendere. Praevaricari, vera abscondere. At in universum ab accusatione desistere, tergiversari est.
10 Sed lege Remia calumniantes ad vindictam poscit similitudo supplicii, ita tamen ut postquam reus absolutus fuerit cum de accusatoris consilio et mente constiterit, si iusto errore lapsus est, absolvatur. Si vero in evidenti calumnia deprehensus est, poena legitima condemnetur. Quod ipsius pronuntiationis manifestatur verbo. Nam si pronuntiatum est, 'Non probasti,' pepercit actori; si vero 'calumniatus es,' condemnavit eum: et licet de poena infamiae nihil subiecerit, tamen potestas legis adversus eum exercebitur, adeo ut importet infamiam.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, XII. <<<     >>> XIV.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13