monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, XI. <<<     >>> XIII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput XII. [De sacramento iudicum, et collatione Pythagoraeet Alexandri, et in quibus rebus gratiam partibus possit facere iudex, et de quaestionibus captiosis.]

1 Et quidem iudices sacramento legibus alligantur iurati, quia omni modo iudicium cum veritate, et legum observatione disponent. Ipso quoque iure cautum est, ut sacrorum Evangeliorum scripturae terribiles, ante sedem iudicialem deponantur, ibique ab initio litium, ad finem usque permaneant, nec amoveantur, nisi sententia recitata, quo totius consistorii latitudo, Dei ipsius repleta praesentia, omnibus ad sacrosanctas Scripturas metum incutiat, et reverentiam, et ab inquisitione veritatis omnis iniquitas propulsetur.
2 Omnes quoque carnis et sanguinis, religio iudiciaria, propellit affectus, evacuans iram et odium, metum et amicitiam: quia, ut ait Iulius Caesar, haud facile animus verum providet, ubi ista proficiunt. Hinc est illud proverbium, auctore Cicerone apud antiquos celeberrimum: exuit personam iudicis, quisquis amicum induit. Aequitas enim cui iudex obsequium debet, odii sinistram, aut amoris dextram nescit.
3 Nam a veritate non licet in iudiciis declinare. Ut vero plurimum indulgeatur amicitiae, amico interdum dilationis gratiam facit. Hoc tamen ipsum raro, et non nisi causa cognita. Porro dum causa anceps est, dilatio protelatur, si non contentionis, saltem decisionis. Nam iudicia festinata, poenitentiam pariunt. Unde et Graeci, cum urgentur ad sententiam antequam de causa liqueat, respondent patres suos solem apud antipodes non vidisse; sed exspectasse semper, donec et ipsis oriretur.
4 Dicunt enim praeproperum esse viatorem, qui antequam lucifer oriatur, crassis adhuc tenebris, luceque remota, diaetam aggreditur. Sed nec iudicem terreat auctoritas ligatorum, cum Pythagorae in longissimum tempus sit dilata petitio, et Alexandri Macedonis in castrensi iudicio sit causa damnata. Quod et ille acceptum habuit, iudicibus agens gratiam, quorum in eo fidem probaverat, quod iustitiam omni potentatui praeferebant.
5 Nihil vero praeclarius de Alexandro illo, quem publica opinio magnum asserit, in aliqua historia meo iudicio reperi. Mihi quidem semper, ut tamen pace eorum loquar, qui temeritatem virtuti praeferunt, ditissimo Alexandro pauper Pythagoras maior erit. Quod ut mecum coniicias, collationem Philippi et Alexandri, Trogo Pompeio, vel Iustino compendiario eius, si mavis, auctore, revolvamus. Ait ergo: 'Fuit Philippus rex, armorum quam conviviorum studiosior, cui maximae opes erant instrumenta bellorum, divitiarum quaestus, quam custodia solertior.
6 Itaque inter quotidianas rapinas, semper inops erat; misericordia in eo et perfidia, pari iure dilectae. Apud eum nulla ratio vincendi turpis, blandus pariter et insidiosus alloquio, qui plura promitteret, quam praestaret. In seria et iocos artifex, amicitias utilitate, non fide colebat. Gratiam fingere in odio, instruere inter concordantes odia, apud utrumque gratiam quaerere, solemnis illi consuetudo.
7 Inter haec eloquentia et insignis oratio, acuminis et solertiae plena, ut nec ornatui facilitas, nec facilitati inventionis deesset ornatus. Huic Alexander filius successit, et virtute et vitiis patre maior. Itaque vincendi ratio utrique diversa. Hic aperta, ille artibus bella tractabat. Deceptis ille gaudere hostibus, hic palam fusis.
8 Prudentior ille consilio, hic animo magnificentior. Iram pater dissimulare, plerumque etiam vincere: hic ubi exarsisset, nec dilatio ultionis, nec modus erat. Vini nimis uterque avidus, sed ebrietatis diversa vitia. Patri mos erat etiam de convivio in hostem procurrere, se temere periculis offerre. Alexander non in hostes, sed in suos saeviebat.
9 Quamobrem saepe Philippum vulneratum praelia remisere, hic amicorum interfectorum convivio frequenter excessit. Regnare cum amicis ille volebat, hic in amicos regna exercebat. Amari pater malle, hic metui. Litterarum cultus, utrique similis. Solertiae pater maioris, hic fidei. Verbis atque oratione Philippus, hic rebus moderatior. Parcendi victis, filio animus promptior et honestior. Frugalitati pater, luxuriae filius magis deditus erat. Quibus artibus orbis imperii fundamenta pater iecit, operis tanti gloriam filius consummavit.
10 Ast in uno non modo patris, sed omnium ingenuorum transcendit vitia, quod incontinentissimae fuit invidiae, adeo ut etiam paterni triumphi ei lacrymas extorquerent, ac si ei virtus paterna omnium gerendorum praeriperet gloriam. Eos etiam aut propriis manibus interficiebat, aut rapi praecipiebat ad poenam, qui paternae virtutis praeconia praedicabant. At Pythagoras apud philosophos tantae exstitit auctoritatis, ut ad omnium quaestionum decisionem sufficeret, si in parte crederetur Pythagoras exstitisse. Tantum namque opinio praeiudicata poterat, ut nihil convalesceret ab opposito, dum hoc ipse dixisse diceretur, et ex usu acquiescentium, vox ipse pronominis, Pythagoram indicabat.
11 Cum enim simpliciter dicebatur, 'Ipse hoc dixit,' ex praecepta auctoritate, teste Tullio, Pythagoram intelligi oportebat. Hic tamen tota auctoritate sua, nequaquam iudicium flexit, sed adhuc interveniente dilatione, propter rei ambiguitatem pendet sententia. Thema quidem huiusmodi est: Evallus adolescens dives, eloquentiae discendae gratia, causasque orandi cupiens fuit.
12 Hic in disciplinam Pythagorae se dedit, promittens pecuniam quantam Pythagoras petierat, data medietate antequam ingrederetur, daturus alteram quo primum die causam apud iudices perorasset, et vicisset. Postea cum diutius auditor, assectatorque Pythagorae fuisset, facundiamque promovisset a studio, et transcurso tempore longiori, causantibus patrocinium denegaret, ut putabatur, ne doctoris impleret mercedem, habito consilio, litem cum eo Pythagoras contestatur.
13 Cum ergo ad iudices ineundae constituendaeque causae venissent gratia, Pythagoras sic exorsus est: 'Disce, inquit, stultissime adolescens, utroque id modo fore, uti reddas quod peto, sive pro te pronuntiatum erit, sive contra te. Nam si contra te lis erit data, merces debebitur mihi ex sententia, quia ego evicero: sin vero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu viceris.
14 ' Ad ea placide Evallus: 'Opto, inquit, huic tuae tam ancipiti captioni isse obviam, si verba non ipse facerem, atque alio patrono uterer. Sed magis in ista victoria, praeludium est, cum te non in causa tantum sed in argumento quoque isto evicero. Disce ergo tu, magister sapientissime, utroque modo futurum uti non reddam quod petis, sive contra me pronuntiatum fuerit, sive pro me.
15 Nam si iudices pro causa mea senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego vicero; si contra pronuntiatum fuerit, nihil tibi ex pacto debeo, quia non vicero.' Sic ab adolescente discipulo, magister eloquentiae inclytus suo argumento confutatus, et captionis versutae, et excogitatae frustratus fuit.
16 Tunc iudices, ut antiquae historiae verbis utar, dubiosum hoc inexplicabileque esse quod utrinque dicebatur rati, ne sententia sua utramque in partem dicta, ipsa sese rescinderet, iniudicatam reliquerunt, causam in diem longissimum protelantes. Nec multum refert ad propositum, Pythagoras, an Protagoras, sicut Quintiliano placet et Aulo Gellio, litigaverit, neque enim vis est in nomine, dum constet rem ambiguam sine temeritate diffiniri non posse.
17 Sunt autem multae captiosae quaestiones, quae tutius et commodius, praesertim in iudiciis, differuntur, quam accelerentur. Unde et apud Dialecticos, genus hoc Tractus appellatur, et a Graecis dicitur Ζήτησις ubi, quidquid verum esse statueris, falsum reperitur. Et, si plerumque in his per exceptionem doli mali possit res temperari, et aequitas ipsa iuris interdum queat mitigare rigorem, nisi urgentissima rerum necessitas cogat, in talibus sententiam expedit differre, quam ferre. Fere a puero didicisti, quia in quaestionibus quae habent positiones implicitas, et quae latenter involvunt contraria, laboriosa solutio est, nisi forte te antiquo Nestore reputes cautiorem.
18 Ne credas somnio, Agamemnoni dictum est in somnis, dum in excidio Troiae Graecia laboraret. Huius quoque somnii interpretationem, Iovi censuerunt Graecorum sapientissimi reservandam. Laborantes vidi quamplurimos, dum quaeritur an qui dicit, ego mentior, verum dicat. Sed neminem vidi qui Scyllam vitaret et Charybdim, nisi debilem aut propitium sustinuerit hostem.
19 At in litigiosis disputationibus et declamationibus scholasticis, sine periculo isto ista versantur. Sed ubi ad forum ventum est, in quo inanis ostentatio ingenii conquiescit, et seria duntaxat agitantur, sine periculo litigatorum, aut iudicis, in sententiae calculo non erratur. Nec est, ut opinor, quidquam utilius, quam periculum differri, si omnino vitari non potest.
20 Iniquissimum tamen est, iurgia protelari, cum alterutrius litigantium periclitatur utilitas, et rei difficultas moram non contrahit. Quidquid igitur expediri potest, accelerandum est; quod consultiore tractatu indiget, differendum.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, XI. <<<     >>> XIII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12