Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput XI. [De oculis, auribus, et lingua potestatum,et de officio praesidis, et quod iudicem oportet habere iuris et aequi notitiam, voluntatem boni, et potestatem exsequendi, et quod iuramento debet esse alligatus legibus, et a sordibus munerum alienus.]
| 1 | Sequitur oculorum, aurium, et linguae, collatio, quam in praesidibus provinciarum consistere superius dictum est. Praeses igitur est qui in iure reddendo, provincialibus praesidet. Hic autem aequi et iniqui debet habere notitiam, et facultatem, et animum eius, quod iustum est, exsequendi. Nam sicut medico eventus mortalitatis imputari non debet, ita si quid triste per imperitam eius contigerit, ei merito imputatur. |
| 2 | Quod si novit, et non vult, non ex ignorantia, sed ex malitia condemnatur. Finis siquidem utriusque damnatio est: licet ignari mitius puniantur, nisi forte ignorantiam negligentia procuraverit. Nam si ignorantia invincibilis est, non affert mortem, sed ab innatis tenebris excusatur. Si vero scit, et vult aequitati servire, nec potest, non tam praesidis est culpa, quam principis. |
| 3 | Sed ad religionem iudicis haec eadem pertinere, certissimum est, cum ipsum iuris oporteat habere notitiam, voluntatem boni, vires exsequendi, et sacramento debeat esse legibus obligatus; ut sibi omnino illicitum noverit, ab earum sinceritate divertere. Nam de sapientia eius, Sapientia docet. Iudex, inquit, sapiens iudicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit, Secundum iudicem populi, sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea [Eccli. X]. Sed et vires necessarias esse, non tacuit, dicens: Noli quaerere iudex fieri, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in agilitate tua. Non pecces in multitudine civitatis, nec te immittas in populum, neque alliges duplicia peccata, nec enim in uno eris immunis. |
| 4 | Noli esse pusillanimis in anima tua, exorare et facere eleemosynam non despicias. Ne dicas: In multitudine munerum meorum respicies Deus, et offerente me Deo altissimo munera mea suscipiet. Non irrideas hominem in amaritudine animae, est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus [Eccli. VII]. Ex his diligenti lectori occurret, quod voluntas boni non minus iudici necessaria est, quam notitia, vel potestas, cum non modo de suis, sed ex alienis delictis teneatur, et duplici suorum et aliorum prematur onere, ut nec in multitudine munerum citra munditiam voluntatis sit ei fiducia ante Deum. |
| 5 | Unde et Plato egregie quidem et luculenter (si tamen audiatur) eos, qui de reipublicae gerendo magistratu contendunt, ita inter se versari asserit, ut si nautae sub adversa tempestato decertent, quis eorum potissimum debeat gubernare. In quo fortunae calculo, aut nullus, aut rarus, idemque temerarius est, qui sine arte et viribus vindicet magistratum. |
| 6 | Et in eo quidem tempore nihil miserabilius vidi, quam iudices scientiae legis ignaros, bonae voluntatis inanes, quos convincit amor munerum et retributionum, et id virium quod habent in obsequio avaritiae, iactantiae, aut carnis et sanguinis exercentes, et a necessitate sacramenti legitimi absolutos. Ex quo pianum est, principes qui eis ordinariam iurisdictionem contulerunt, iuris esse ignaros vel contemptores. |
| 7 | Sed quidquid de peritia iuris dicamus, aut de viribus exsequendi, iudicem oportet esse religiosissimum, et qui omne iniquum morte ipsa magis oderit. Quia ergo praesides ordinariam habent iurisdictionem, vel iuris dicendi potestatem, ipsorum et iudicum aliorum una est speculatio, et quod de his dicitur, facile ad aliorum consequentiam trahitur. Est itaque primum quod ex necessitate officii utrisque indicitur, ut iustitiae in omnibus pareatur, et nihil eorum quae facienda sunt, fiat ad pretium. Nam quod iniustum est, usquequaque non licet, ut nec pro temporali vita fieri liceat. |
| 8 | Quod vero iustum est, mercedis interventu non indiget, cum per se fieri debeat, et iniquum sit vendere quod debetur. Iustitiam ergo vendere iniquitas est; iniustitiam, iniqua insania. Haec siquidem ubique reprobata est, ut nusquam esse debeat, illa ubique debita est, ut sine scelere vendi non possit. Neque enim Balaam ex eo culpatur, quod populi Dei causam condemnaverit, aliudve dixerit, quam quod Dominus inspirabat, sed quia avaritia excaecatus est, infidelium causam instruens quomodo ad provocandum iram Dei delinqueret Israel, dictante malitia procuravit. |
| 9 | Quaerebat ergo quomodo iuste iustificaret causam impii, et quasi illuso Deo, gratiam eius subtraheret electis. Aut si adversa iustificari non posset causa, hoc saltem agebat, ut et ab ista recederet Deus. Compugnantibus namque iniquis, vincere (ut dicitur) consuevit, qui viribus superior est. Balaamitas videas plurimos, qui licet iniquam nolint ferre sententiam, corrupti tamen muneribus, iustitiam partis unius, in alteram quavis arte transferre moliuntur. |
| 10 | Non facile dixerim utrum sit nequius, licet venditor aequitatis, malitiam fuco fallaciori coloret. Potest tamen videri nequior, qui officii sui principem et reginam, cui fides famulatur, quasi mercem in foro distrahit, ac si servus infidelis dominum vendat. Omnis enim magistratus, iustitiae famulus est. Constat enim quia aequitas alienatur a venditore, licet ad emptorem non transeat, et empta iniquitas sic ad emptorem transit, ut nequaquam a venditore recedat. |
| 11 | Et quod in aliis contractibus non reperitur, solus ille iustitiam vendit, qui non habet. Siquidem ante commercium relinquit sordidum venditorem. Nonne sordidus est, qui ad acceptas, vel oblatas sordes, conscientiam polluit, et non tam iustitiam venalem habet, quam animam suam? Doctor gentium divitias, honores, et totius mundi variam supellectilem contemnit ut stercora, ut solum lucrifaciat Christum, ratus omnia, quae dispendium saluti afferunt, sordibus aggreganda. |
| 12 | Recte quidem et fideliter, eo quod nihil mundum, nihil honestum, nihil decens salutem impedit, sed sola turpitudo, quae sicut dedecet, sic et immunda est, et certe inutilis, adeo damnosa, ut nullo temporali emolumento valeat compensari. Quid enim prodest homini, si universum mundum lucretur, faciens detrimentum animae suae? [Luc. IX.] Et vide, quia non dixit mundum inutilem ubi salus perditur, sed etiam ubi minuitur gloria. |
| 13 | Quantumvis rutilent gemmae, aurum splendeat, et omnibus lenociniis suis arrideat mundus, quidquid munditiam hominis perimit, sordidum; quod decorem animae exstinguit, turpe; quod honestatem subvertit, ignominiosum est. Unde et apud antiquos, etiam salutiferae veritatis ignaros, omne quod ex debito officii gratuitum esse oportet, si fiat ad pretium, in sordibus computantur. |
| 14 | Ipsius quoque pretii sic dilatant interpretationem; ut non modo pecuniam, speciemve contineat, sed obsequium, omnemque operam, quatenus alias non debetur. Quod enim ex sordibus est, quid erit nisi sordidum? Non enim potest arbor mala fructus bonos facere, cum in eo vis naturae consistat, ut similia ex similibus procreentur. |
| 15 | Caeterum quia praesidum, et aliorum iudicum, communem esse inspectionem praemisimus, aequitatis, et publicae quietis ministri sunt, quos tanto circumspectiores, et cautiores oportet esse, magisque sollicitos, quo illius reservantur examini, cuius prudentia circumveniri non potest, aut iustitia corrumpi: illo obtinente, ut in quo iudicio iudicaverint, iudicentur, et mensuram bonam et confertam, et coagitatam, et supereffluentem in sinus suos a iudice iusto recipiant. |