monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, IX. <<<     >>> XI.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput X. [De lateribus potestatum, quorum necessitasexplenda est, malitia reprimenda,] [ [46] [et de causidicis, quorum lingua damnifica, nisi funibus argenteis vincta fuerit, de munerum acceptoribus, et quod munus est a manu, a causa, a tempore, a loco, vel modo.]

1 Sed et in lateribus, his scilicet qui principibus debent assistere, haec naturae formula servanda est. Constat enim quia a convictu mores formantur. Qui tangit picem inquinabitur ab ea [Eccli. XIII], Uvaque contacta livorem ducit ab uva. (IUVEN., II, 81.)
2 Nec domi illorum iustitiam esse credas, aut veritatem, aut pietatem, apud quos vides omnia esse venalia. Christus ipse exclusus est, et si pulsat ad ostium, non aperitur ei, fugiunt et fugant gratiam, qui omnia ad pretium, et gratis faciunt nihil. Si preces porrigendae sunt, si causa examinanda, si exsecutioni mandanda sententia, si conficienda cautio, omnia nummus agit, veritas caeca est, pietas manca, dum Quantum quisque sua nummorum servat in arca, Tantum habet et fidei.
3 Contemnere fulmina pauper Creditur atque deos, diis ignoscentibus ipsis.
4 Qui corruptior moribus, et corrumpentior muneribus, apud istos beatior est. Si principum manus evaseris, grandis tibi restat via, arcta, et ardua: antequam tortores extremos effugias, sudandum est tibi. Ecce instrumenta tua conficit Cossus, si eum salutare licuerit, pro magno reputa. Si schedulam non attuleris, frustra accedes.
5 Si autem attuleris, inutilis est, nec acquiescet ut manus nobilis vitio membranae degeneret. Quid multa? Suam necesse est comparari, cum nec opera, nec calamus, aut sepiolae, aut nigrae loliginis succus, tibi constet inemptus. Sed et ipsas syllabas, et apices, nisi eum tibi propitium feceris, sic distorquebit, tot tibi verborum ponet tendiculas, ut pro pace bellum, pro quiete litigium, amici instrumento videatur inscribere. Si cingulum forte tibi venustius fuerit, si incisorium aptius, si quid in minuta supellectili decentius, rebus eius connumera, nisi tibi perire velis operam, et impensam.
6 Aut enim precibus extorquebitur, aut eas liberalitate praevenies. Tandem pileum qualecunque sit, asportabit amicus in memoriam tui. Iam a Cosso digrederis, sed tibi ignis purgatorius imminet, superest Veiento, quem multa sollicitabis instantia, et magno artificio gestus, precum, et munerum, ut te clauso labello respiciat. Tunc de singulis verbis in consilium itur, deliberationi praescribitur tempus, et apices singuli ponuntur in statera.
7 Nisi eum praemulseris, occurret tibi non fideliter rei gestae concepta series, aut stylus incultus oberit, aut a publica forma notarii vel scriniarii divertens benignitas, aut negligentia iuris, et aliquis semper nodus pecunia vindice indigebit. Ut vero minimum laedat. longa exspectatione torqueberis, dum differtur quod negari non potest.
8 Experto crede, in manus eorum millies incidi, et ut aliquid de fabulis mutuemur, portitor immitis Charon, qui nemini pepercit unquam. istis longe clementior est. Stipe siquidem, vel triente solet esse contentus. At isti asses integros sibi multiplicari iubent. Sed quid est, quod apud curiales omnia queror esse venalia, cum ea etiam quae non sunt, rerum scilicet privationes, venalitio constet esse obnoxia?
9 Non opus, non sermo, gratuitus est, non tacetur nisi ad pretium. Silentium namque res venalis est. Hoc forte a Demosthene acceperunt, qui cum Aristodemum actorem fabularum interrogasset, quantum mercedis uti ageret accepisset, et responderetur ei talentum: 'At ego, inquit Demosthenes, plus accepi ut tacerem.
10 ' Causidicorum siquidem est lingua damnifica, nisi eam, ut dici solet, funibus argenteis vincias. Nec unum nisi forte potentissimus sit, proficit illaqueare muneribus, quia in quo unius tibi conciliatur gratia, aliorum invidia concitatur. Sibi namque praereptum arbitrantur, quod aliis erogatur. Hoc autem a maximis pertransit ad minimos, qui nisi mulceantur obsequiis, et reficiantur muneribus, sibi fieri iniuriam suspicantur. Maxima quaeque domus servis est plena superbis, (IUVEN., V, 66.) et eadem cupidis plena est et avaris.
11 Illi tamen perniciosius nocent inter omnes curiae nugatores, qui sub praetextu honestatis et liberalitatis, miseriae suae solent ineptias colorare, qui nitidiores incedunt, qui splendidius epulantur, qui propriam ad mensam saepius extraneos compellunt accedere, humaniores domi, foris benigniores, affabiliores in sermone, liberiores in sententiis, in proximorum cultu munifici, et omnium virtutum imitatione praeclari. Ut enim ait ethicus: 'Totius iniustitiae nulla est capitalior, quam eorum, qui cum maxime decipiunt, id agunt, ut boni viri esse videantur.
12 ' His utique et virtutis umbra licentiam facit, et unde vix oportuerat sperari veniam, gloriam assequuntur. Possunt impune plurima extorquere, qui parvo non possunt, imo non dignantur esse contenti. Notum quidem est, et generale proverbium, quia Serviet aeternum, qui parvo nesciet uti. Ne tamen cum his me bellum inexorabile gerere putes, munera curiales licenter accipiant, dum non extorqueant impudenter.
13 Pudor autem abiicitur, simul ac ad exactiones ventum est. Verbum, inquit, verecundum supplici ac submissa voce dicendum, Rogo, nec gratis tulit, qui cum rogaret accepit. Bis enim emit, qui rogat. Ad rei namque vel spei pretium, verecundiam vendidit. Munus vero iustae reprehensionis non habet notam, quod devotio liberalitatis obtulit, non improbitas deprecantis extorsit. Ita tamen ut iniquorum munera non acceptet, cum ingrati hominis sit, votis non fovere beneficium, et impium pro muneribus iustificare, dicente Domino, sit iniquum.
14 Utique beneficium accipere est vendere libertatem, et dedecens est servos esse qui debent aliis imperare. Verumtamen et causae ratio habenda est et personae, ut nec a turpi, nec turpiter accipiatur, quod ex loco, et tempore, et modo latius oportet inquiri. Nam plerumque a manu, plerumque a causa, a tempore interdum, interdum a loco, vel modo, splendent munera vel sordescunt. At improbitas curialium eo usque innotuit, ut de testimonio conscientiae, de venustate morum, de odore opinionis, de sinceritate causae, de torrente eloquentiae, nisi pretio interveniente, quis frustra confidat. Ipse licet venias Musis comitatus, Homere, Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.
15 Non modo leones et tigrides, eloquentiae beneficio lenisse dictus est Orpheus, sed apud ipsum Ditem vox dulcior peroravit, canemque tricipitem exoravit causa favorabilior, ut admissam semel Eurydicem contra morem inferorum liceret educere. Tu vero licet Orpheus sis, aut Arion, vel ille qui solo testudinis sono, saxa, ut dicitur, emollivit, nihil apud curiales efficies, nisi plumbea eorum corda aureo vel argenteo malleo vanitatis vel cupiditatis incude emollias. Inclementiam Cerberi omnes abhorrent. Ego me credo vidisse ostiarios Cerbero duriores. Apud inferos tamen Cerberus unus est.
16 Quot sunt diverticula Curialium, tot Cerberi sunt. Atrienses quoque Cerberos sustinebis, totamque familiam, quae semper aut mordet, aut latrat. Omnes vero quotquot sunt, in uno medicos audierunt, dicentes: 'Dum dolet accipe, facturi etiam si sibi expedire crediderint, ut doleat quod sanum est.' In uno tamen piissimos esse miraberis, quod querelas libenter audiunt, fovent humiliorum causas, et eo usque patrocinantur afflictis, dum exhauriant loculos pleniorum. Nam quocunque modo causa procedat, hoc semper agitur ut loculi impleantur, etsi avaritia nequeat satiari.
17 Quisquis in istorum manus inciderit, si poenitens invenitur, opinor haec tormenta ei sufficere posse ad veniam. Nihil enim adeo grave est, quod hic expiari non possit. Quid enim miserius est, quam superbis assidere liminibus, praetergredientium tolerare fastum, et contemptibilium calcari contemptu, perferre molestias excussorum, et ab indignis quaevis indigna perferre?
18 Socrates, cum eum Alcibiades interrogaret, quare Xanthippem uxorem admodum morosam et iurgiosam, et quae diu noctuque mulieribus scatebat molestiis, domo non abigeret, inquit: Cum talem domi perpetior, insuesco, et exerceor ut caeterorum quoque foris petulantiam, et iniuriam facilius feram. Veteri celebratur proverbio: 'Quia vacuae manus temeraria petitio est, et profecto importunus precator est, qui dandas res ad verba confidit.
19 ' Utrobique enim, scilicet apud curiales et medicos, obtinet, Pro solis verbis, montanis utimur herbis, Pro caris rebus, pigmentis et speciebus. Inter alios tamen benigniores sunt, qui minimum possunt, licet, fere omnes proni sint ad nocendum, quod cuivis longe facilius est, quam prodesse. Exerceant ergo nundinas suas, loculos alienos exhauriant, farciant suos, possideant quantum Pacuvius, montibus aurum exaequent, nec ament aliquem, nec amentur ab ullo, sint admirationi ignotis, dum domesticis sint odio, vel contemptui.
20 Tale aliquid in veterum Romanorum scriptis invenies. Cum P. Cn. Graecinus, aut si alio potius dicitur nomine, argueretur ab amicis, quod uxorem formosam, castam, et nobilem repudiaret, respondit: 'Et hic soccus quem cernitis, novus, elegans, et inspectoribus omnibus placens est, sed nemo scit praeter me solum ubi me premat.
21 ' Legitur in libro Numerorum, quod cum Madianitis fornicans Israel, indignationem Domini provocaverit, donec Phinees Zambri, filium Salomi cum succuba Madianitide, educto ense transverberavit, et in occasu nocentum quievit ira Dei. Factus est ergo sermo Domini ad Moysen dicens: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis [Num. XXV]. Peccaverat quidem populus, et fornicatio principum non exprimitur, rapi tamen praecipiuntur principes ad patibulum, et in poena eorum quies delinquenti populo reparatur, eo quod ex negligentia praesidentium saepissime provenit excessus subditorum.
22 Refert itaque potestatis istorum cohibere malitiam, et eisdem de publico providere, ut omnis grassandi occasio subtrahatur. Quod et in iure Romano antiquitus cautum est, alioquin auctor videbitur maleficii, quod praetermisso officio emendare contemnit. His enim flagellis hominum, innocentiumque terroribus, quo praeclarior et potentior, eo plenior et perniciosior curia est.
23 Frequens etenim est, ut curia recipiat vel faciat vitiosos, apud quos invalescit audacia delinquendi, cum ex familiaritate potentum, vitiis indulgetur. Sed et de anteacta vita cuiuscunque, frustra praesumitur, cum inter curiales vix possit innocentia retineri. Quis est enim cui virtutem non excutiant curialium nugae? Quis est tantus, quis tam solidus, ut corrumpi non possit?
24 Optimus est qui resistit diutius, qui validius, qui corrumpitur minus. Nam ut sit virtus incolumis, a curialium vita divertendum est. Provide, quisquis hoc dixerit, et prudenter curiae naturam expressit: exeat aula, Qui vult esse pius. (LUCAN., VIII, 394.) Unde eleganter fons Salmacis, infamia mollitiei insignis, eidem comparatur.
25 Ut enim in fabulis est, unda illius aspectu decora est, gustu dulcis, suavis tactu, et omnium sensuum usu gratissima, sed tanta mollitie ingredientes enervat, ut viris effeminatis nobiliorem adimat sexum; nec ante quisquam egreditur, quam stupeat et doleat se mutatum esse in feminam. Aut enim cedens omnino sexus in deteriorem degenerat, aut veteris dignitatis aliquo manente vestigio, hermaphroditum induit, qui quodam delinquentis naturae ludibrio, sic utriusque sexus ostentat imaginem, ut neutrius retineat veritatem. Hac autem poetici nube figmenti nugarum curialium repraesentatur imago, quae viros abiecta virtute emolliunt, aut virtutis imagine retenta pervertunt. Qui curialium ineptias induit, et philosophi, vel boni viri officium pollicetur, Hermaphroditus est, qui duro vultu et hispido muliebrem deturpat venustatem, et virum muliebribus polluit, et incestat.
26 Res siquidem monstruosa est, philosophus curialis: et dum utrumque esse affectat, neutrum est, eo quod curia philosophiam excludit, et ineptias curiales philosophus usquequaque non recipit. Non tamen ad omnem curiam comparatio transit, sed ad illam duntaxat, quae insipientis distemperatur arbitrio. Qui enim sapiens est, nugas abigit, componit domum, et universa illius subiicit rationi.
27 Ut enim ait Sapientia: Quae communicatio sancto homini ad canem, aut luci ad tenebras? Omne animal diligit sibi simile, et omnis homo proximum suum. Omnis caro ad similem sibi coniungitur, et omnis homo sociabitur simili sibi. Si lupus agno aliquando communicavit sic peccator iusto [Eccli. XIII].
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10