monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18 > 4 > 81 > 16 > 66 > 9
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, VIII. <<<     >>> X.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput IX. [De his qui in republica obtinent locum cordis,et quod iniqui arcendi sunt a consiliis potestatum, et de timore Dei, et sapientia, et philosophia.]

1 Cordis locum, auctore Plutarcho, senatus obtinet. Senatus vero, sicut maioribus placuit, officii nomen est, et habet aetatis notam. Siquidem senatus dicitur a senectute. Eum vero Athenienses Areopagum dicebant, eo quod in illis totius populi virtus consisteret, et cum ab eis praeclara plurima inventa sint, nihil salubrius, nihil gloriosius institutum est quam senatus.
2 Quid enim nobilius est coetu senum, qui emeriti a vulgaribus officiis, ad consilii et regiminis officium transeunt, et in marcido corpore exerunt mentis vires? Eo sapientiae magis apti negotiis, quo in exercitiis corporis minus possunt. Eorum utique tantus honor exstitit apud Graecos, ut duces reipublicae nusquam procederent, nihil egregium ageretur, quod senes instituti non inducerent, aut approbarent, et quod magis est ab initio urbis conditae, nomina eorum aureis litteris scripta sunt.
3 Ipsique patres conscripti appellati, qui alios sapientia, aetate, et effectu paterno praecedebant. Penes istos consiliorum erat auctoritas, et omnium publice gerendorum. Caeterum licet ab aetate nominis videatur esse origo, hanc ego arbitror tam corporis esse quam mentis. Aetas namque mentis sapientia est, in qua omnium officiorum consistit distributio, et artificium totius vitae. Ars namque recte vivendi (ut Stoicis placet) ars artium est. Nullam vero esse artem maximarum rerum, cum in minimis quoque artem esse nullus ignoret, opinio est hominum parum considerate loquentium, et in maximis rebus errantium, omnia magis pro libito statuentium, quam pro veritate.
4 Est autem, ut antiquis philosophis placet, sapientia, rerum divinarum humanarumque princeps, et gerendorum omittendorumque scientia. Huic vero insistere philosophari est, eo quod philosophia sit studium sapientiae. Ut ergo antiquis placuit, ad ostium sapientiae philosophia pulsat, et cum ei apertum fuerit, anima rerum luce dulciter illustrata, nomen philosophiae evanescit. Aut, sicut perspicacioribus visum est, voluntatis appetitus impletur, cum flos studii vergit in fructum. Nam philosophiae finis, sapientia est.
5 Sed nescio quonam pacto iam versamur in fine illius, cuius initium nondum agnovimus, quod in rebus omnibus potentissima pars esse censetur. Verumtamen qui finem novit, initium ignorare non potest, cum radix initii, per multiplices virtutis tramites, usque ad coronam finis, fructusque dulcedinem, vivacitatis suae soliditate pertranseat.
6 Ecce, inquit beatus Iob, timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia [Iob XXVIII]. Aliam vero radicem sapientiae nusquam invenio, cum in eo consentiant omnes, quod initium sapientiae timor Domini [Psal. CV]. Timor ergo initium, et in timore processus est, et omnium virtutum culmen, sive illud charitatem, sive sapientiam dicas, non usquequaque alienum est a timore.
7 A filiali servilem divide: in hoc initium, in illo sapientiae constitue profectum, et exinde perfectionem. Quocunque modo se luxus verborum extollat, verum est, quia sapientia initiatur in timore, et quod sanctus timor Domini permanet in saeculum saeculi. Manet itaque radix, et incrementis gratiae invalescens in ramos virtutum proficit, et vis eius ad fructum perfectae charitatis usque pertingit, quae poenarum nescit aculeos, cum non sit metus in charitate, qui poenam habet, et sit timoris indicium, quod bona opera iugiter facit, et iustitiae continens eamdem apprehendit.
8 Metus ergo videtur cedere, dum gratia proficit ad virtutem; qui iam non timet serviliter, qui filiali affectu ad reverentiam, et bona opera incitatur. Semper, inquit beatus Iob, quasi tumentes fluctus super me timui Deum, et pondus eius ferre non potui [Iob XXXI]. Utique se non quandoque dicit timuisse, sed semper, et eum perfectum esse non dubitas, cui ipsius Domini testimonio, vir similis non erat in terra.
9 Nec eum metu poenarum, charitate deducta, credibile est a malis temperasse, quem in perfectione iustitiae fuisse non ambigis consummatum. Iam in commendatione timoris sermo processit, et nondum innotuit, quid sit timor. Sed utinam consistat in corde, cuius appellatio toties versatur in ore. Si enim mentem ille tetigerit, lingua efficacius, et sibi salubrius disputabit.
10 Nam in ore frustra volvuntur verba, si virtutis deficiunt opera. Est autem timor Dei, sicut beatissimus papa Gregorius asserit, nihil eorum quae agenda sunt, praetermittere. Hoc utique praetermittitur, quod nec opere, nec voluntate impletur. Quidquid enim vis, et non potes, factum Deus reputat, eo quod voluntas plena totius operis mercedem consequitur.
11 Certum est autem, quia qui Deum timet, nihil negligit, et bona facit. Qui vero diligenter omnia investigat, et cognitis rebus, quae sunt agenda exsequitur, procul dubio sapiens est, et aptissimus consiliis principum [seu a praelatione non est arcendus, si morum gravitate illustratur]. Ubi tanta morum gravitas innotuerit, aetatem corporis frustra quisque causatur.
12 Hic est enim senex, quem praeeligendum consiliis, sapientiae monita docent. Ait enim: Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata [Sap. IV]. Gloria senum canities [Prov. XX]. Cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata [Sap. IV]. Beatus plane qui hanc apprehendit aetatem, ut de innocentia vitae, conscientiae suae testimonio gaudeat.
13 Sed dicis forte: Quis est hic, et laudabimus eum? [Eccli. XXX.] Utique non eum arbitror exspectandum dandis consiliis, qui peccatum non fecerit, sed quem peccare non iuvat, qui peccatum oderit, virtute gaudeat, et eam magno desiderio concupiscat, hominem scilicet bonae voluntatis.
14 Sed nec istud ad unguem resecandum est, benigniori potius ut dicitur Minerva, qui non simpliciter, sed aliorum collatione innocens videatur. Quis enim gloriabitur, se usquequaque castum habere cor, cum et astra munda non sint in conspectu illius, qui in angelis suis reperit pravitatem? Iniqui ergo arcendi sunt, superbi et avari, et omnis huiusmodi pestis hominum.
15 Nihil enim perniciosius est iniquo divitis consiliario. Omni, inquit, custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit [Prov. IV]. Est itaque providendum potestati, ne consiliarii eius indigeant, ne aliena immoderatius concupiscant. Quod etiam ad eos usque protenditur, qui in corpore reipublicae, interiorum obtinent vicem, quos quaestores et commentarienses, et rerum privatarum comites esse praediximus.
16 Haec enim omnia ad satietatem reficienda sunt, et hanc ex necessitate, et usu, habita ratione personarum, oportet interpretari. Si enim reficiantur avidius, et minus digerant, generant morbos, aut incurabiles, aut difficiles. Impossibile siquidem est, quemquam iustitiam et pecuniam sequi. Aut enim uni istorum quilibet adhaerebit, et alterum contemnet, aut torquebitur altero, melioris expers.
17 Avaro namque, teste sapientia, nihil scelestius, et nihil iniquius quam amare pecuniam. Hic enim animam suam venalem habet, et in vita sua proiecit intima sua. Et forte ideo crates pectoris, costarumque soliditatem, et extremae cutis claustrum, natura diligentissima parens, circumposuit intestinis, duo adversus omnem exteriorem violentiam fierent tutiora, et eis, quod necesse est, ministrat, nec unquam sine salutis suae dispendio, exterioribus exponuntur.
18 Oportet autem in republica hanc naturae opificis servari imaginem, et his necessariorum copiam de publico ministrari.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18 > 4 > 81 > 16 > 66 > 9