monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18 > 4 > 81 > 16 > 66 > 9 > 58 > 20 > > 11 > 17 > 5 > 6 > 25 > 88 > 8
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, VII. <<<     >>> IX.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput VIII. [Quare Traianus videatur omnibus praeferendus.]

1 Nunc autem, ut in Traiano Plutarchi Strategematicis ponatur modus, tantae fortitudinis et civilitatis fuit, ut Romani imperii fines, quod post Augustum defensum magis fuerat, quam nobiliter ampliatum, longe lateque diffunderet. Gloriam tamen militarem moderatione superavit, Romae, et per provincias omnibus se aequalem exhibens, amicos salutandi causa frequentans, vel aegrotantes, vel festis diebus cum eisdem indiscreta vicissim habens convivia, vehiculis eorum, et vestibus indifferenter utens, publice et privatim ditans omnes, immunitates civitatibus largiens, relaxans tributa provinciis, nulli gravis, carus omnibus, adeo ut usque ad nostram aetatem, in senatu, non aliter principibus acclametur: Felicior Augusto, melior sis Traiano!
2 Sic itaque memoriae eius delatum est, et opinio bonitatis eius in tantum praevaluit, ut amicis laudantibus vel assentantibus occasionem magnificentissimi praestet exempli. Recte laudatur in Iulio animi magnitudo invicti, et efficacia operis, cum illius mens, et manus ad fere impossibilia sibi suffecerint.
3 Quantus in armata militia fuerit, non modo Galli, Britonesque primum ab eo subacti, sed tota civilis belli fortuna, et Caesareae domus series protestatur. In litteratorio studio tantus erat, ut quaternas simul dictaret epistolas. Quis in iuris civilis peritia fuerit, veteres Romanorum indicant leges. Potentis ingenii vires quam iugiter in philosophia exercuerit, praedicat et extollit vel sola inventio Bissexti.
4 Quod autem omnibus mirabilius est, amoribus, et negotiis simul operam dabat, et in singulis, quae aggrediebatur, tantus erat, ut eis solis vacare crederetur, simul totus erat singulorum, et omnium. Laudes vero Augusti totus orbis concelebrat, et Titum amorem humani generis, suas scilicet delicias, iucunda memoria veneratur.
5 Ego his omnibus Traianum praeferre non dubito, qui in solius virtutis cultu, regni constituit maiestatem. Ethicum iuxta qui recte fecerit, regem arbitratur. Tale est illud quod sub nomine Theodosii praecipit Claudianus: Tu licet extremos late dominere per Indos, Te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent, Si metuis, si prava cupis, si duceris ira, Servitii patiere iugum, tolerabis iniquas Interius leges, tunc omnia iure tenebis Cum poteris rex esse tui: proclivior usus In peiora datur, suadetque licentia luxum, Illecebrisque effrena favet, tunc vivere caste Asperius, cum prompta Venus: tum durius irae Consulitur, cum poena patet: sed comprime motus, Nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit Occurrat, mentemque domet respectus honesti.
6 Ut vero in laude Traiani facilius acquiescant, qui alios ei praeferendos opinantur, virtutes eius legitur commendasse sanctissimus papa Gregorius, et fusis pro eo lacrymis, inferorum compescuisse incendia, Domino remunerante in misericordia uberi iustitiam, quam viduae flenti exhibuerat Traianus. Cum enim memoratus imperator, iam equum ascendisset, ad bellum profecturus, vidua apprehenso pede illius, miserabiliter lugens, sibi iustitiam fieri petiit, de his qui filium eius optimum, et innocentissimum iuvenem iniuste occiderant: 'Tu, inquit, Auguste, imperas, et ego tam atrocem iniuriam patior?
7 ---Ego, inquit imperator, satisfaciam tibi cum rediero.--- Quid, inquit illa, si non redieris?---Successor meus, ait Traianus, satisfaciet tibi.' Et illa: 'Quid tibi proderit, si alius benefecerit? Tu mihi debitor es, secundum opera mercedem recepturus. Fraus utique est, nolle reddere quod debetur. Successor tuus iniuriam patientibus, pro se tenebitur.
8 Te non liberabit iustitia aliena. Bene agetur cum successore tuo, si liberaverit se ipsum.' His verbis motus imperator, descendit de equo, et causam praesentialiter examinavit, et condigna satisfactione viduam consolatus est. Fertur autem beatissimus Gregorius papa tandiu pro eo fudisse lacrymas, donec ei in revelatione nuntiatum sit Traianum a poenis inferni liberatum, sub ea tamen conditione, ne ulterius pro aliquo infideli Deum sollicitare praesumeret. Unde et merito praefertur aliis, cuius virtus prae caeteris ita sanctis placuit, ut eorum meritis, solus sit liberatus.
9 Et haec quidem de capite reipublicae dicta sunt.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, VII. <<<     >>> IX.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18 > 4 > 81 > 16 > 66 > 9 > 58 > 20 > > 11 > 17 > 5 > 6 > 25 > 88 > 8