Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput VII. [Quae mala vel bona subiectis proveniant demoribus principum: quod et aliquorum strategematicis roboratur exemplis.]
| 1 | Quasi, inquit, qui mittit lapidem in acervum Mercurii, sic qui dat insipienti honorem. Hoc a diversis diverso modo exponitur. Ego, sapientiorum venia impetrata, acervum credo Mercurii, in quo consistit ratio calculandi, quia Mercurius numen eorum est qui negotiationem exercent, et ratiociniis suis diligenter invigilant. |
| 2 | Mittere ergo lapidem in acervum, quo regitur ratio calculandi, est totam turbare calculi rationem: et honorem conferre insipienti, est reipublicae subvertere vitam. Et impossibile est, ut alios utiliter regat, quem proprius subvertit error. Ait enim: Ubi non est gubernator, populus corruet [Prov. XI]. Et alibi: Rex insipiens perdet populum suum, et civitates habitabuntur super sensum prudentium. |
| 3 | Omnis potentatus vita brevis, languor prolixior gravat medicum. Brevem languorem praecidet medicus, sic et rex hodie est, et cras morietur. Cum enim morietur homo, haereditabit serpentes, et bestias, et vermes [Eccli. X]. Nunquid, quaeso, pauperes opprimuntur iniuriis, attenuantur exactionibus, rapinis multiplicibus spoliantur, iubentur in se concurrere populi, et orbem concutere, ut potentibus isti succedant haeredes? |
| 4 | Isti namquo succedunt omnibus iure suo, nec desideratur solemnitas testamenti, ab intestato emergunt; velis nolis, hos habebis haeredes. In saecularibus litteris fertur dixisse Plato: 'Perinde est cum subditos opprimit magistratus, ac si caput corporis intumescat, ut a membris aut omnino, aut sine molestia ferri non possit. |
| 5 | Hanc autem passionem sine gravissimo dolore membrorum tolerari vel curari, impossibile est. Si vero incurabilis fuerit passio, sic vivere quam mori miserius est. Miseris autem nihil utilius est quam utcunque finire miseriam.' Idem quoque dixisse legitur: 'Cum in subiectos potestas saevit, idem est ac si tutor pupillum persequatur, vel eum suo mucrone iugules, ob cuius defensionem, ab eodem traditum tibi gladium accepisti. |
| 6 | Rem namque publicam frui iure pupilli percelebre est, et eam tunc demum recte procedere, cum caput eius se utile esse cognoscit, nisi fideliter membris cohaereat.' Haec ille, et quidem eleganter et vere. Sed, ut mihi videtur, cohaerentia fidelis et firma esse non potest, ubi non est unio tenax voluntatum, et quasi ipsarum animarum conglutinatio. |
| 7 | Quae si defuerit, hominum frustra sibi congruunt opera, cum dolus in perniciem pergat, sine affectu proficiendi. Simulatores, inquit Iob, et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt, cum vincti fuerint. Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos [Iob XXXVI]. Operibus namque causam praestat nunc pudor, timore interdum. |
| 8 | Sed iunctura illa solidissima est, quae ex adipe fidei et dilectionis procedit, in solo virtutis fundamento subsistit. Opera tamen quia morum argumenta sunt, gratiam pariunt, quia nihil utilius, nihil efficacius est ad statum magistratuum, et processum. Inde est illud imperatoris, aut (si mavis) versificatoris egregii, dum tamen idem eos sensisse non ambigas. Sis pius in primis, nam cum vincamur in omni Munere, sola deos aequat clementia nobis. |
| 9 | Neu dubie suspectus agas, neu falsus amicis, Rumorumve avidus: qui talia curat, inanes Horrebit strepitus, nulla non anxius hora. Non sic excubiae, nec circumstantia pila, Quam tutatur amor; non extorquebis amari: Hoc alterna fides, hoc simplex gratia donat. Alexander cum hieme ducens exercitum, resideret ad ignem, recognoscere praetereuntes copias coepit, cumque conspexisset quemdam prope exanimatum frigore, iussit eum sedere in loco suo, dicens: 'Si in Persis natus esses, in regia sella resedisse capitale foret, sed in Macedonia nato conceditur. |
| 10 | ' Fertur et aliud de eodem, quod cum virgo eximiae pulchritudinis, finitimae gentis principi desponsata, inter captivas adesse nuntiaretur, ei abstinentia summa pepercit, ut ne illam quidem aspexerit. Qua mox ad sponsum remissa, universae gentis per hoc beneficium sibi mentes reconciliavit. Sic humanitate suorum, alienorum animos sibi iustitia devinxit. Simile est quod Scipio Africanus in Hispania egisse legitur, cui cum virgo nobilis omnium in se decoris admiratione convertens oculos, adducta esset, eam sponso nomine Alicio reddidit, adiiciens et aurum, quod parentes in redemptionem captivae attulerant, ut esset virgini in dotem, aut marito in munus nuptiale. |
| 11 | Itaque multiplici magnificentia universa gons victa, quae forte alias cessura non fuerat, Romani imperii populo accessit. Camillo Faliscos obsidenti, magister ludi liberos Faliscorum tanquam ambulandi causa, extra murum eductos, tradidit, dicens retentis obsidibus, civitatem, necessario facturam imperata. |
| 12 | Camillus vero non solum sprevit perfidiam, sed restrictis manibus post terga, magistrum virgis agendum ad parentes pueris tradidit, adeptus beneficio victoriam, quam fraude non concupierat. Nam Falisci ob hanc iustitiam sponte se dediderunt. Exstat quoque eiusdem Camilli non ignobilior titulus. Cum enim post subactas civitates et triumphos insignes, militaris manus invidia concitata, damnatus et expulsus esset civitate, quasi praeda communi iniquius distributa: irruentibus Senonibus Gallis in urbem, et Romanis undecimo milliario victis apud flumen Alliam, nec in ipsa urbe quidquam praeter Capitolium servari posset, et hoc auro dato, ut Galli recederent, Camillus etiam ingratae compatiens patriae, eosdem cecidit, aurum abstulit, Romanorum aquilas reportavit. |
| 13 | Unde in sexto Virgilii, inter caeteros Aeneadas praedicit Aeneas referentem signa Camillum. Itaque ab exsilio revocatus, tertio triumphans urbem ingressus est, et appellatus secundus Romulus, quasi alter patriae conditor. Iulius Hyginus in libro sexto De vita rebusque virorum illustrium, quod de Fabricio sequitur, refert. (Nam praecedentia Plutarchi in Institutione Traiani, et Iulii Frontini in libro Strategematum sunt.) Venerunt ergo secundo legati Samnitum ad C. Fabricium, multas et magnas res memorantes, quae bene ac benivole post redditam pacem Samnitibus fecerat, offerentes dono grandem pecuniam, et orantes ut eam acciperet et uteretur, eo quod multa ad necessitatem victus, et splendorem domus tanto viro deesse constaret. Nihil enim lautum, paratumque erat pro amplitudine hominis, et dignitate virtutis. |
| 14 | Fabricius vero planas manus ab auribus et ad oculos, et infra, et deinceps ad nares, et ad os, et ad gulam, et deinde ad ventrem et ima, deduxit, et legatis in haec verba respondit: 'Dum omnibus his membris, quae attigi, resistere atque imperare potero, mihi nihil omnino deerit, ideoque vobis reservate pecuniam necessariam usibus vestris, nec eam quibus necessaria, aut grata non est, ingeratis. |
| 15 | Romani siquidem non curant habere aurum, sed imperare volunt habentibus aurum.' Hoc Iulius Hyginus. Frontinus vero refert, quod ad Fabricium ducem Romanorum, medicus Pyrrhi Epirotarum regis pervenit, pollicitus se venenum daturum Pyrrho, dum merces sibi in qua operae pretium foret, constitueretur. Quo facinore Fabricius egere victoriam suam non arbitratus, regi medicum detexit. |
| 16 | Atque ea fide meruit, ut ad amicitiam Romanorum appetendam, compelleret Pyrrhum. Pace mea decertent in casu isto Valerius Maximus, et Claudius Quadrigarius, contendentes de nomine et officio proditoris. An Timochares fuerit iuxta Valerium pater illius, qui in regis convivio pocula ministrabat, an secundum Quadrigarium Nicias medicus, non multum curo, dummodo constet consules Romanorum eo subegisse Pyrrhum, quod perfidiam fuerant aspernati. |
| 17 | Epistolam vero consulum ad Pyrrhum, hanc fuisse Quadrigarius refert.---'Consules Romani salutem dicunt Pyrrho regi. Nos pro tuis iniuriis continuo animo commoti, inimiciter tecum bellare studemus, sed cum muniis exempli et fidei. Ergo visum est ut te salvum velimus, quo sit, quem armis possimus vincere. Ad nos venit Nicias familiaris tuus, qui sibi a nobis praemium peteret, si te clam interfecisset. |
| 18 | Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quidquam commodi exspectaret, denuntiavimus. Simul etiam visum est, ut te certiorem faceremus, ne quid huiusmodi, si accidisset, nostro consilio factum putarent civitates, sciturae quod nobis non placet promissis, aut pretio, aut dolis pugnare. Tu, nisi caves, iacebis.' Quid referam, quod cum ei regni medietatem Pyrrhus obtulisset, ut pacem conditionibus aequis admitteret, contemptus est. |
| 19 | Sed nec regni medietatem acquievit accipere, ut amicitiam promitteret regi. Cum vero Cyneas vir praestantissimus, qui Romam missus fuerat reversus interrogaretur qualis Roma esset, respondit se regum vidisse patriam, eo quod fere omnes tales essent illic, qualis esset solus Pyrrhus in Epiro, vel reliqua Graecia. Audita ergo constantia Fabricii, inquit rex: 'Hic est utique ille Fabricius, qui difficilius a virtute, quam sol a cursu suo averti potest. |
| 20 | ' Imperator Caesar Augustus Germanicus, eo bello quo victis hostibus Germanici cognomen meruit, cum in finibus copiarum castella poneret, pro fructibus locorum, quae vallo comprehendebat, pretium solvi iussit, atque ita iustitiae fama omnium fidem astrinxit. Quid de continentia dicam, rerumque contemptu, quandoquidem Plutarchi strategematica nonnulla promisi? M. Catonem eodem vino, quo remiges, contentum fuisse traditur. |
| 21 | Attilius Regulus, cum summis rebus praefuisset, adeo pauper fuit, ut se, coniugem, liberosque toleraret agello, qui colebatur per unum villicum. Cuius audita morte, scripsit senatui de successore sibi creando, et destitutis rebus obitu servi, necessariam esse praesentiam suam. C. Scipio post res prospere in Hispania gestas, in summa paupertate decessit, ne ea quidem relicta pecunia, quae sufficeret in dotem filiarum; quas ob inopiam publice dotavit senatus. |
| 22 | Idem praestiterunt Athenienses filiis Aristidis post amplissimarum rerum administrationem in summa paupertate defuncti. Hannibal de nocte surgere solitus non quiescebat ante noctem, crepusculo demum socios ad coenam vocabat, neque amplius quam duobus lectis discumbebatur apud eum. Idem cum sub Hasdrubale militaret imperatore, plerumque super nudam humum, sagulo tectus, somnos capiebat. |
| 23 | Aemilianum Scipionem traditur in itinere cum amicis ambulantem, accepto pane vesci solitum. Item et de Alexandro Macedone dicitur. Augustus Caesar minimi cibi erat atque vulgaris. Fere secundarium panem, et pisciculos minutos, et caseum bibulum manu pressum, et ficus biferas, virides maxime, appetebat. Vescebaturque ante coenam, quocunque tempore et loco stomachus desiderasset. |
| 24 | Unde ipse in quadam epistola: 'Nec Iudaeus equidem, mi Tiberi, tam diligenter Sabbatum servat, quam ego hodie servavi, qui in balneo post horam primam noctis, duas buccatas manducavi, priusquam ungi inciperem.' Iram quoque citissime remittebat, dum iniuriantis animum videret immutatum, et sicut ipse dicebat, celerius quam asparagi coquantur. Hoc enim verbo rei festinatae velocitatem solebat exprimere. |
| 25 | In sermone siquidem et hoc, et quaedam alia nobiliter usurpaverat, quod litterae eius antigraphae ostendunt. In quibus cum aliquid nunquam futurum credebat, illud fore dicebat ad Kalendas Graecas. Masinissam nonagesimum aetatis annum agentem, meridie ante tabernaculum stantem, vel ambulantem, capere solitum cibos legimus. C. Curius cum victis ab eo Sabinis, ex senatusconsulto ampliaretur ei modus agri, quem consummati milites accipiebant, gregalium portione contentus fuit, malum civem dicens, cui non esset idem, quod caeteris, satis. |
| 26 | Universi quoque exercitus saepe notabilis fuit continentia, sicut eius qui sub M. Scauro insignem gloriam meruit. Nam memoriae tradidit Scaurus continentiam militarem: 'Pomiferam, inquit, arborem, quam in pede castrorum fuerat complexa metatio, postremo die concinentibus aeneatoribus, et abeuntibus nobis, intactis fructibus exercitus reliquit indemnem. Auspiciis ergo imperatoriis Caesaris Domitiani Augusti Germanico bello, quod Iulius Civilis in Gallia moverat, Lingonum opulentissima civitas, quae ad Civilem desciverat, cum advenientem ab exercitu Caesaris populationem timeret, quod praeter spem inviolata, nihil ex rebus suis amiserat, ad obsequium redacta, septuaginta millia armatorum tradidit mihi. |
| 27 | ' Lucilius Mummius qui Corintho capta non Italiam solum, sed etiam provinciam tabulis statuisque exornavit, adeo nihil ex manubiis tantis in suum convertit usum, ut filiam eius inopem senatus ex publico dotaverit. Constantia quoque cum ex pluribus strategematibus pateat, in virtute Romanorum maxime claret. Eorum siquidem magnificentia et virtute, si omnium gentium historiae revolvantur, nihil clarius lucet. |
| 28 | Declarat hoc amplissimi splendor imperii, quo nullum maius ab exordio, neque maioribus incrementis processu continuo dilatatum, humana potest memoria recordari. Nam et quietae libertatis, iustitiae cultu, reverentia legum, finitimarumque gentium amicitiis, maturitate consiliorum, et gravitate verborum, et operum, obtinuerunt, ut orbem suae subiicerent ditioni. |
| 29 | Sed quia de constantia eorum coepimus, unum de Strategematibus Iulii Frontini, pro multis ponatur in medio. Cum itaque urbis moenibus Hannibal assideret, ostentandae fiduciae gratia, supplementum exercitibus, quos in Hispania habebant, diversa porta miserunt. Iidem agrum in quo castra Hannibalis erant, defuncto forte domino, venalem ad id pretii licendo perduxerunt, quo is ager ante bellum venierat. |
| 30 | Hi dum ab Hannibale obsidentur, et ipsi obsiderent Capuam, decreverunt ne nisi ea capta, revocaretur inde exercitus. |