monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, V. <<<     >>> VII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput VI. [De principe qui caput est reipublicae, et deelectione eius, et privilegiis, et praemio virtutis et culpae; et quod beatum Iob debeat imitari: et de virtutibus beati Iob.]

1 Sequitur ut eius imitantes vestigia de membris reipublicae despiciamus. Dictum est autem principem locum obtinere capitis, et qui solius mentis regatur arbitrio. Hunc itaque, ut iam dictum est, dispositio divina in arce reipublicae collocavit, et eum nunc arcano providentiae suae mysterio, caeteris praefert, nunc quasi suorum iudicio sacerdotum, nunc ad eum praeficiendum totius populi vota concurrunt.
2 Unde et in Veteri Testamento legitur, quia Moyses ordinaturus eum, qui praeesset in populo, convocavit omnem synagogam, ut eligeretur astante populo, ne qua postmodum retractatio cuiquam, ne quis scrupulus resideret. Legitur in libro Regum, quod Saul rex futurus, apparens in facie populi, ab humeris sursum supereminebat universum populum.
3 Quare, quaeso, nisi quia quem oportet praeesse aliis, pectore debet et ore prominere, ut quasi bonorum operum ulnis totius populi latitudinem amplexari valeat, et protegere tanquam dectior, sanctior, circumspectior, et omni virtute praestantior? Dicit enim Dominus ad Moysen: 'Assume ad temetipsum Iesum filium Nave, hominem qui habet Spiritum Dei in semetipso, et impones manus tuas super eum, et statues coram Eleazaro sacerdote, et praecepta ei dato in conspectu totius synagogae, et praecipe de ipso coram eis, et dabis claritatem tuam super illum, ut audiant illum filii Israel.
4 ' Audis evidenter ordinationem principis populi tam manifeste descriptam, ut pene expositione non egeat. Si eam tamen manifestius quaeris, eam tibi auctore Domino, suo loco et tempore cum praeceperis, explanabo, adiiciens indumentorum, et quorumdam sacramentorum significationes. Hic autem plane nulla est populi acclamatio, nulla consanguinitatis ratio, nulla propinquitatis habita contemplatio est.
5 Mortuo Salphaat, filiae paternam apud Moysen vindicant haereditatem. Petitionem earum iustam esse, Deus ipse testatur. Propinquis namque agrorum et praediorum haereditas relinquenda est, et, ut plurimum, actionum. Gubernatio vero populi, illi tradenda est, quem Deus elegerit, homini scilicet tali, qui habet Spiritum Dei in se, et praecepta Dei in conspectu eius sunt, qui Moysi valde notus sit et familiaris, id est in quo sit claritas legis et scientia, ut possint eum audire filii Israel.
6 Nec tamen licitum est favore novorum, recedere a sanguine principum, quibus privilegio divinae promissionis, et iure generis debetur successio liberorum, si tamen (ut praescriptum est) ambulaverint in iustitiis Domini. Si vero a via paulisper deflexerint, non statim usquequaque deiiciuntur, sed patienter corripiuntur in iustitia, donec fiat conspicuum eos pertinaces esse in malo.
7 Neque enim Roboam statim excussus est a solio patris, sed ex quo seniorum contempto consilio, recessit a via Salomonis, onus importabile volens imponere filiis Israel. Verumtamen scissum est regnum eius, recedentibus decem tribubus post Ieroboam servum Salomonis, fueruntque regna divisa, dum regnum habuit Iuda vel Israel. Sensit ergo de contumacia poenam, de gratia Dei et privilegio sanguinis misericordiam, ut rex quidem maneret, sed magna regni parte mutilatus.
8 Unde hoc illi? Quia adhaeserat consiliis iuvenum, contemnens vias et praecepta prudentiae. Impossibile enim est, ut salubriter disponat principatum, qui non agit consilio sapientum. Vae, inquit, terrae cuius rex puer est, et cuius consiliarii mane comedunt. Beata terra cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur tempore suo, ad refectionem non ad luxuriam [Eccle. X]. Ibi enim sapientia esse non potest.
9 Hinc sanctus Iob: Sapientia ubi invenitur, et quis est locus intelligentiae? Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium. Non aequabitur ei labentium quidquam, trahitur enim sapientia de occultis [Iob XXVIII]. Longe utilius iuvenes repulisset, acquiescens consilio seniorum, vitam beati Iob habens regnandi formam.
10 Audi ergo quid de se fateatur: Quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei. Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea cathedram parabant mihi. Videbant me iuvenes et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et supponebant digitum ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat.
11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns, testimonium reddebat mihi, eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento, et diademate iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam.
12 Conterebam molares iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Qui me audiebant, sententiam exspectabant, et intenti tacebant ad consilium meum.
13 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram. Si voluissem ire ad eos, sedebam primus. Cumque sederem quasi rex exercitu circumstante, eram tamen moerentium consolator [Iob XXIX]. Ecce regnandi in viro iusto ex magna parte expressa est formula, quam si per singula exsequi voluerimus, integri libri magnitudinem, insertarum virtutum series vel sola complebit.
14 Diligens lector singula verba discutiet, quia in his omnibus, nec iota, nec apex a mysterio salutis vacat. Pauca tamen quae in ipsa superficie verborum eminent, quanta potero brevitate perstringam. Quando, inquit, lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rives olei, cum in parata cathedra residerem in platea, abscondebantur iuvenes, et mihi senes astabant.
15 Innuit ergo quia rerum affluentia, gratiarumque concursus, ei prudentiam non excusserint, sed in his omnibus ex conscientia, et testimonio bonorum operum auctoritas inconcussa permansit. Egrediebatur enim ad portam qui latebris non egebat, et qui docendi promeruerat sedem, senum prudentiam erigebat, levitate iuvenii abscondita.
16 Cessabant loqui principes, et lingua ducum gutturi adhaerebat, non audentes grandia loqui, et imponere in humeris hominum onera importabilia, quae nec superficie digiti tangi possunt. Docebat enim omnem virtutis laudem in actione consistere, cassumque esse splendorem verbi, cui non subest soliditas operis. In omni opere, inquit Salomon, erit abundantia, ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas [Prov. XIV]. Principum vero et divitum est, alios in via morum praecedere, non quae facienda sunt, aliis tumide intonare.
17 Auris audiens, et oculus videns beatificabat me. Instrumenta corporis eleganter expressit quibus sensus animae maxime convalescit. Exteriorum namque notitia oculi et auris obsequio fidelissime transit ad animam, et thesauros cordis saepius lingua incauta dispergit. Quod vero audiens et videns adiecit, sapientis iudicium exprimit, iuxta illud: 'Beatus qui loquitur in aure audientis.
18 ' Non itaque beatificatum se dicit linguis hominum, quae in alterutram partem vel amore, vel odio frequenter impelluntur. Sufficit ei testimonium conscientiae, praesertim cum roboratum sit iudicio sapientum. Eo, inquit, quod liberassem pauperem, pupillum, et periturum, et consolatus sum cor viduae.
19 In his enim maxime principalis claret auctoritas quae a Domino instituta est, ad iniurias propulsandas. Haec quidem opera sunt misericordiae, et erit nomen agentis ea, benedictum in saecula. Sed nec credas eum remissiore clementia vitiis audaciam praestitisse: Iustitia, inquit, indutus sum, et diademate iudicio meo.
20 Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Oportet enim iudicem cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, nec ante obviare alicui, quam causa sit legitimis rationibus plenissime limitata. Ut enim ait ethicus: 'Ad poenitendum properat, quisquis cito iudicat.' Conterebam molas iniqui. Iniquus est, quisquis in iudiciis sequitur non causam, sed praedam, qui sic munera diligit, ut sequatur retributiones. Et licet aequum sit, quod decernit ad pretium, avaritiae serviens pergit in mortem.
22 Unde sequitur: Et de dentibus illius auferebam praedam, dicebamque: In nidulo meo moriar. Mentem itaque composuerat, qui rerum suarum amplitudine contentus erat. Nec avaritiae aut ambitionis stimulo urgebatur, ut domum domui, agrum agro coniungeret, usque ad terminos loci, ac si solus habitaturus esset in superficie terrae.
23 Et sicut palma multiplicabo dies. Rem admirandam! Aristoteles in septimo problematum, et Plutarchus in octavo Memorabilium dicit: 'Si super palmae, inquiunt, arboris lignum, magna pondera imponas, ac tantum graviter urgeas, et oneres, ut magnitudo oneris sustineri nequeat, non deorsum cedit, nec in terram flectitur, sed adversus pondus resurgit, et sursum nititur, recurvaturque.
24 Propterea, inquit Plutarchus, placuit palmam signum esse victoriae in certaminibus, quoniam ligni ingenium huiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat.' Fertur item quod ramus eius palmae, quae Graece dicitur basileros, avelli non potest, si trahatur, deorsum, sed si sursum producas cedit.
25 Constat autem quia truncus palmae, vel stipes a radice contrahitur, sed in superioribus dilatatur. Secus autem est in quavis arbore, quae tanto magis turgescit, quod ad terram stipes vicinius accedit. Per palmam ergo significatur iustitia invincibilis, quae descensum non novit, sed solum ad superiora processum. Unde: Iustus ut palma florebit [Psal. XCI]. Radix mea aperta est secus aquas, Scripturarum utique et virtutum, de quibus supra: Et ros, scilicet gratiae, morabitur in messione mea.
26 Intellige bonorum operum, quorum manipulos electis reponet apud se in illa die iustus iudex. Unde sequitur: Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus instaurabitur, quia Est aliquid quo tendit, et in quo dirigit arcum iustus, Nec passim sequitur corvos testaque lutoque. Qui me audiebant, exspectabant sententiam, etc. Saepe dictum, sententiam in bono semper accipiendam esse, iuxta illud: Sapientior videtur sibi piger septem viris loquentibus sententias [Prov. XXVI]. Audis in sapiente tria concurrere.
27 Intenti, inquit, tacebant ad consilium meum, verbis meis nihil addere audebant, stillabat super eos eloquium meum. Res ardua desiderat attentionem, et virum gravem decet consilia meditari, ut quidquid agit, quidquid loquitur, sit pro consilio homini sapientiam affectanti. Est autem oris circumcisi illa proferre, quibus nihil liceat demi vel apponi.
28 Est autem viro gravi turpissimum, si iugiter se fabulis et nugis immisceat, et inter congarrientes perstrepat, veluti rabulus anser admistus oloribus, et omnem materiam credat aptam esse litigiis: Ambigitur quid enim Castor sciat, an docilis plus, Brundusium Numici melius via ducat, an Appi. Praeterea quae abundant, sui copiositate vilescunt, et cum multiloquio peccatum non desit, pauca prudenter loquentis sermo est pretiosus.
29 Unde Socrates quaerenti quo modo quis famam optimam compararet: 'Si gesserit, inquit, optima, et locutus fuerit pauca.' Hoc est quod vir iustus, et veritus delinquere in sermone, dicit stillasse eloquium suum. Qui enim non delinquit in verbo, hic perfectus est vir. Si quando ridebam ad eos, non credebant. Risus levitatis indicium, et quo patentior, eo impudentior, et reprehensibilior est.
30 Ait enim: Stultus in risu exaltat vocem suam [Eccli. XXI]; et Salvator flevit, qui utique risisse non legitur. Nec enim facile crediderim pronum esse ad cachinnum, qui sub tanta ambiguitate de risu loquitur, ut etsi riserit non credatur. Et lux vultus mei non cadebat in terram. Risit forte vir iustus, sed eum in hilaritate, temporalis ineptia non resolvit, et quidquid terrenum erat in moribus, vultum verebatur austerum. Si voluissem ire ad eos, sedebam primus.
31 Prima siquidem cathedra dignus erat, qui alios tantarum virtutum itinere praecedebat. Cum sederet quasi rex famulantibus aliis, lacrymas moerentium abstergebat. Iucunda siquidem conclusio; cum potestas publica sic studet praeesse, ut in universitate sua tristem aliquem esse non patiatur. Qua vero arte id fiet, moralis campus subiectus exsequitur, tanta quidem amoenitate florum, et fructuum ubertate, ut si quis eum ingreditur, paradisi se deliciis gaudeat interesse.
32 Miraris forte et attonitus obstupescis, quemquam in exsilio carnis huius, tantae dulcedinis esse participem, et coelestium civium esse concivem. Sed an ita esse possit, ex operibus viri iusti tu ipse diiudica. Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae exspectare feci.
33 Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, quia ab infantia crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. Si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem. Si non benedixerint mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Si levavi super pupillum manum meam, cum viderem me in porta superiorem, humerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus conteratur.
34 Semper enim quasi tumentes fluctus super me timui Deum, et pondus eius ferre non potui. Si putavi aurum robur meum, et dixi obrizo: Fiducia mea. Si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea. Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum, et oscalatus sum manum meam ore meo, quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum.
35 Si non dixerunt viri tabernaculi mei, Quis det de carnibus eius ut saturemur? Foris non mansit peregrinus, ostium meum patuit viatori. Si abscondi quasi homo peccatum meum, et caelavi in sinu meo iniquitatem meam. Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et non magis tacui nec egressus sum ostium.
36 Si adversum me terra clamat, et cum ipsa sulci eius defient; si fructus eius comedi absque pecunia, et animam agricolarum eius afflixi, pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina [Iob XXXI]. Annon credis eum ambulare in latitudine deliciarum Dei, qui de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, sub imprecatione tanta de se ista fatetur?
37 Quis istorum verborum desiderat interpretationem, aut in tanta virtutum luce non videt? Nimium plane hebes est, et obtusi ingenii, cui per se ista non lucent. In unum hic plurima congeruntur, quorum vel unum, orbem quemdam illustrare sufficeret. Si principes plura legere, vel audire fastidiunt, saltem hoc tantillum legant, audiant, et inquisitione diligenti discutiant dum imitentur.
38 Sequitur enim in eodem: Si audierint reges, et observaverint vocem Domini, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria. Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur stultitia [Iob XXXVI]. Videsne inutilium regum duplicem exitum? Aut enim per gladium transeunt, aut stultitia consumuntur.
39 Et recte dicuntur transire per gladium, non finiri, eo quod gladius quasi quidam transitus est eis ad locum, ubi secundum multitudinem iniquitatum suarum, potentes potenter puniuntur. Sed et stultitia consumit impios, quia in depressione populi robur principis enervatur. Populus namque contritus, erigere vires principis non potest, aut non vult.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6