monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, IV. <<<     >>> VI.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput V. [Quae poena immineat his, qui ministris ecclesiaelocorumque venerabilium, iniurias inferunt: et de privilegiis locorum venerabilium: et quod absolutio nec per vim extorqueri, nec subripi potest per fraudem.]

1 In his autem qui iura divina ministrant, Deus prae caeteris honoratur aut spernitur; cum illorum honorem, aut contemptum proprium reputet. Hinc est illud: Ego dixi: Dii estis [Psal. LXXXI]; et: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est [Malach. II]. Ipsa quoque Veritas ait: Qui vos audit, me audit; qui vos recipit, me recipit, et qui vos spernit, spernit eum qui me misit [Luc. X]. Et propheta: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei [Zach. II]. Illa vero reverentia, quae in rerum veneratione consistit, multiplex est.
2 Aut enim corporales res sunt, ut aedes et loca sacra, et quae piis dicantur usibus, et sacrificia quae visibiliter exercentur. Aut incorporales, ut iura quae sacris rebus competunt, quae temerare, sacrilegium est morte piandum, aliave poena gravissima, pro qualitate admissi. Rerum vero sacrarum immunitatem convellere, insurgere in Deum est, et quasi vindicare eum in servitutem.
3 Et quidem de iure divino pro se possent multa proponi, sed ut aemulae potestatis non obloquatur audacia, in hac parte statuta principum latius et benignius patent, quae fidem Christianam venerantur, approbant, et ecclesiarum et ministrorum omniumque locorum venerabilium privilegia universa confirmant. Quis enim principis, cuius memoria in benedictione est, Arcadium loquor, constitutionem non audivit?
4 Si quis in hoc genus sacrilegii prorupit, ut in ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel in ipso cultu locove aliquid importet iniuriae, quod geritur a provinciae rectoribus animadvertatur, atque ita provinciae moderator, sacerdotum et Ecclesiae ministrorum, loci quoque illorum et divini cultus iniuriam, capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit esse vindicandum.
5 Nec exspectet ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi gloriam dereliquit, sitque cunctis laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias, veluti publicum crimen perse qui, ac de talibus ultionem mereri. Item: Placet clementiae nostrae, ut nihil commune clerici cum publicis actionibus habeant, vel ad curiam pertinentibus, cuius corpori non sunt annexi.
6 Et alibi: Si ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint vel temeritate violata, vel dissimulatione neglecta, commissum quinque librarum auri condemnatione plectatur. Quae vero privilegia ecclesiarum locorumque venerabilium, et ministrorum sunt, divino fiunt et humano iure notissima, cum vel usu iam liqueat, quod non possunt nisi apud iudices ecclesiasticos conveniri; et si quis in aliquem de clero violentas manus iniecerit, anathemate feriatur, ut nisi per Romanum pontificem absolvi non possit. Huius criminis alibi frustra quaeritur venia, nisi articulus mortis forte immineat, quia nec per vim extorqueri, nec subripi potest per fraudem.
7 Auctore Claudiano Theodosius ait: . . . . . . . . Non extorquebis amari; Hoc alterna fides, hoc simplex gratia donat. Nihilominus verum est, quia non extorquebis absolvi, quod sola contritio cordis, confessio oris, et satisfactio operis promerentur. Utique non vis, sed gratia sola iustificat impium, et fraus peccatori non prodest, quia Spiritus sanctus disciplinae effugit fictum, nec habitat in corpore subdito peccatis. Alibi me dixisse recolo, quia, teste magno patre Augustino, simulata innocentia non est innocentia, sed duplex malitia, quia et malitia est, et simulatio. Aequitas quoque simulata non est aequitas, sed duplex iniquitas, quia iniquitas est et simulatio. Unde immoderato stupore confundor, cum frequentissime videam, nescio fideles an infideles dicam, in sacrilegio huiusmodi deprehensos, ad hoc totis viribus anhelare, ut et minis et terroribus urgeant sacerdotes ad absolutionem praestandam, quam nec isti fideliter dare, nec illi in contumacia utiliter accipere possunt.
8 Sane facilius est utrumque involvi, quam alterum istorum expediri. Utrius tamen culpa sit gravior, non facile dixerim. Haec de his quae in politica constitutione Plutarchi, vicem animae obtinent.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, IV. <<<     >>> VI.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5