monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, III. <<<     >>> V.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput IV. [De reverentia personarum, et rerum, et quotmodis persona sit venerabilis.]

1 Reverentia ergo quae corporaliter impenditur, aut in personis consistit, aut in rebus. Personarum vero ratio habetur aut a natura, aut ab officio, aut a moribus, aut a conditione, aut a fortuna. Natura parentes veneramur et liberos, et quos nobis caro coniunxit, utputa uxorem, cognatos et affines. Unde et gentium iure receptum est, eo quod peraeque fit apud omnes gentes.
2 Ad hoc etiam divino iure urgemur, qui scriptum novimus: Honora patrem tuum et matrem, ut sis longaevus super terram: et qui patri vel matri maledixerit, morte morietur [Matth. XV]. Liberos non multum oportuit commendari, eo quod nemo carnem suam odio habuit [Ephes. V]. Sed nec uxorem, propter quam homo patrem relinquit et matrem, adhaerens uxori suae, ut sunt duo in carne una [ibid.]. Non tamen in hac parte divinae legis mandata desunt, etsi propter naturae stimulum, qui satis urget, rarius inserantur, protenduntur tamen ad cognatos et affines, quos per se natura commendat.
3 Officium vero est debitum exsequendi quae unicuique ex institutis, aut moribus agenda sunt. Ex eo namque personis singulis proprii congruunt actus. In his autem quae sic agenda sunt, alia ad publicum, alia ad suum cuiusque pertinent statum. Ex quo liquet officiorum quaedam publica, quaedam privata convenienter dici.
4 Privatorum vero tanta multiplicitas est, quanta fere est diversitas personarum. Publica quidem omnia referuntur ad duas species, aut enim a divino, aut ab humano iure descendunt. Haec autem ex libris officiorum latius patent, sed pertinent ad praesentem articulum, ut publicis officiis reverentia impendatur. Tanta namque debetur eis, quanta est eminentia cuiuslibet magistratus.
5 Hanc quidem aut facit, aut indicat uniuscuiusque competens iurisdictio, cum reverentia magistratuum, aut contemptus redundet in honorem, aut contumeliam subiectorum. Unde in constitutionibus principum, et magistratuum edictis, aut promulgationibus, per prolepsim plurium fit conceptio personarum, ut non tam personae quam universitatis tota constitutio videatur esse, vel quaevis alia promulgatio.
6 Hoc etiam iura, vel canones ignoranti, ex usu quotidiano perspicuum est. Porro rationem officiorum, non modo canonum et legum scita, sed et ethicorum omnium praecepta exsequuntur. Mos autem est mentis habitus, ex quo singulorum operum assiduitas manat. Non enim si quid fit semel aut amplius, statim moribus aggregatur, nisi assiduitate faciendi vertatur in usum.
7 Hic autem virtutes et vitia aeque complectitur, licet vitia non mores esse, sed a plerisque dicantur moribus obviare. In quo planum est, solas virtutes censeri nomine morum, cum bonos tamen, aut malos dicimus mores, vitia distinguimus et virtutes. Unde moratos a bono, sive morigeros, morosos vero a vitiis nominamus. Quod et ipsum plenitudinis nomen videtur innuere, cum nulli in carne contingat adesse satietatem morum, et multis adsit superfluitas vitiorum.
8 Cum itaque a moribus qui reverentiam contrahere dicitur, ei virtutes quibus honor exhibendus est, inesse significatur. Quis enim non veneretur, et vereatur illum, quem prudentem, fortem, temperantem, credit et iustum? Hinc est etiam consilium sapientis, ei qui timeri appetit, amari, honorari, et praeferri, ut Deum timeat, amet, veneretur, et ei se tota devotione submittat.
9 Conditionem quidam esse definiunt, fortuitum personae statum, quo aut adversis deprimitur, aut extollitur prosperis, et alterutrius sortis naturam sui ipsius facie protestatur. Quale est quod alios veneramur ingenuos; aliis serviles contumelias irrogamus. Istorum divitias colimus; illorum contemnimus paupertatem. Naturam diffinire difficile est, ut asserit Tullius.
10 Ego difficilius credo diffinire fortunam, eo quod huius nulla, illius aliqua substantia est. Natura siquidem rebus originem praebet; quod nequaquam esset, si in veritate ipsa non esset. Quod enim omnino non est, alicui praestare non potest ut sit. At fortuna cum non sit, non potest diffiniri. In eo siquidem quod non est, non potest cuiquam constare quid sit.
11 Efferant Epicurei praecipuas sententias suas, quas κυρίας δόξας vocant, quibus totius philosophiae putant servire processum, et more suo fortunae subiiciant universa. Ego in hoc, sicut et in plurimis, Plutarchum censeo audiendum, qui deam caecam colendam esse negat, asserens eam nisi a caecis coli non posse.
12 Multa quoque proponit exempla, quibus liquet omnes caecae deae cultores caecatos, et praecipitatos tandem in foveam exterminii. Testatur hoc Galba, qui totam aetatem luculenter producens in senium, huius deae familiaritate et cultu in brevi elatus, et in breviori praecipitatus est. Qualiter autem, apud Suetonium quaere. Queritur tamen praefatus philosophus, et in aure iam dicti principis lacrymabiliter ingemiscit, quod haec vitio caecitatis, et temeritatis probrosa dea, et omnibus ignominiosa numinibus, omnium deorum templa foedaverit, et deorum omnium praeripuerit cultum, ut praeter aedes privatas, quas in orbe et urbe passim habet, rupem etiam Tarpeiam occupaverit, supremo Iovi coaequata, et publicae Fortunae imago aurea in Capitolio ab advenis, convenis, et indigenis, publice adoretur, et tantam prae caeteris habet auctoritatem, quod in tota ratione mortalium (ut dici solet) sola utramque paginam videtur implere.
13 Videas eam ibi rota versare volubilem, quodque magis mirere, eiusdem rotae impulsu de pectore Iovis sororum pensa praecipitat, et conculcat. Quisquis enim fortunam statuit, fata praecipitat, et convellit. Fata, inquit Stoicus, regunt homines, fatum est in partibus illis, Quas sinus abscondit.
14 Huic paradoxae Stoicorum, κυρία δόξα Epicuri reclamat. Fatalem, inquit, tolle necessitatem, quia, Si fortuna volet, fies de rhetore consul; Si volet haec eadem, fies de consule rhetor. Caeterum ut cum fortuna vel mitius agamus, sit inopinatorum eventuum forma, et licet conditioni videatur plurimum vicinari, eo quod fortuitorum concursus statum efficiat, quam conditionem esse praediximus, in eo tamen plurimum differt, quod conditio nunc a natura, nunc ab officio, nunc a moribus est, nunc a variis figuris eventuum.
15 Fortuna semper consistit in his quae improvisa emergunt. Eam usquequaque nititur evacuare Plutarchus, et ex praemissis quatuor locis, naturae, officii, morum, conditionis, totius reverentiae manare credit originem. Superstitiosius tamen hoc infidelium more exsequitur. Unde nonnullas sententias eius, sensu et sermone catholico curavi inserere.
16 Ille quidem in cultum deorum eos praecipue asserit venerandos, qui ei familiarius et vicinius accedunt: aut natura, ut Liber Indorum domitor, Hercules, qui eo ipso in se Iovem protestatus est, quod angues iugulavit in cunis; aut officio, ut pontifices, praefectosque sacrorum; aut moribus, ut philosophos, qui mentis divinae haustum investigatione et dispensatione sapientiae indicant; aut conditione, ut quos favor numinis extulit, ut aliis praeessent, ex causa potius familiari, quam officio publico.
17 Sermo quidem perfidus est, et omni reprobatione dignus, sensusque verborum, qui philosophum non decet. Sed forte quid de natura deorum sentiret, in auribus corrupti populi proloqui non audebat, qui legerat combustos esse libros philosophi Pythagorae, et ipsum actum esse in exsilium ab Atheniensibus, eo quod dubitaverat, an de diis vera essent, quae vulgo dicebantur.
18 Quid ergo contrarium auderet asserere, qui nec ipsam dubitationem erroris noverat impunitam? Est itaque verisimile quod morem auditoribus gesserit, et ut eos ab illicitis revocaret, aliquid indulsisse errori. Nam in doctrina morum, luculentissimus est. Eoque huic opinioni facilius acquiesco, quod Apostolus gentium, fide tamen et religione incolumi, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret.
19 Nos autem quibus de coelo veritas illuxit, non deorum, qui nulli sunt, sed veri Dei ministris, et amicis, magnam reverentiam credimus exhibendam; sed et inimicis eius interdum, quoniam hoc ipse praecepit, qui saepe maximam ad eruditionem suorum, pessimis hominibus contulit potestatem. Unde illud: Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi, quasi praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum [I Petr. II]; et illud: Servi, subditi estote dominis vestris, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis [ibid.]. Amici quidem fiunt Dei, aut gratia, cessantibus meritis, ut Ieremias, et Ioannes sanctificati antequam nati, et gemma sacerdotum Nicolaus quarta et sexta feria semel lactens, in cunis; aut meritis ex gratia, ut qui facili via bonorum operum, sicut poenitens latro, vel difficili et felici transitu merentur regna coelorum, velut apostolorum chorus, et martyrum. Hos autem tres ordines innuit Maro: Facilis descensus Averni.
20 Noctes atque dies patet atri ianua Ditis: Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est: pauci, quos aequus amavit Iupiter, aut ardens evexit ad aethera virtus, Dis geniti potuere. (Verg., Aen. VI, 126.) Quos ergo morum elegantia divinae videmus bonitati conformes, debemus tanquam verissimam et fidelissimam Dei imaginem venerari.
21 Ministri vero sunt, quos dispositio divina vocavit, ut corripiendo et corrigendo vitia, aut virtutes inserendo, aut propagando, suam et aliorum procurent salutem. Qui vero ei in iure humano ministrant, tanto inferiores sunt his qui ministrant in divino, quantum divinis humana cedunt.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4